
S>2 E T Y M O L O G I A R V M
tentiarum . Nam quia directa, et perpétua oratio fatigationem, at-
al. dicenti, que fastidium* tam dicendi ,quam audiendi créât, flectenda est, et in
quamau ieati. versan(ja formas, vt et dicentem reficiat, et ornatior fiat, et iu-
dicem diuerso vultü, audituque deflectat. E quibus piurimae su*
perius a Donato in schematibus artis grammaticae annotatae sunt.
2. Vnde tantum ilia hie interponi oportuit, quae in poemate
aut nunquam,aut difficulter fiunt: in oratione autem libere . Ana-
dlplosis est congeminatio verborum , v t , hie tamen viuit ; viuit %
immo etiam in senatum venit .
3. Climax est gradatio , quum ab eo verbo , quo sensus superior
terminatur, inferior incipit : ac dehinc quasi per gradus dicendi
ordo seruatur, vt est illud Africani : Ex innacentia nascitut
dignitas , ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio It-
bertas .
4. Hanc figurant nonnulli catenam appellant , proprerea quod
aliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in gemi-
natione verborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in
singulis verbis , sed etiam in contextione verborum , vt apud Grac-
chum, Pueritia tua adolescentiae tuae inhonestamentum fu i t , adolescentia
senectuti dedecoramentum , senectus reipublicae flagitium .
5. Sic et apud Scipionem : Vi, atque ingratiis coactus cum illa
sponsionem feci , facta spansiane ad iudicem adduxi , adducturn primo
coetu damnaui , damnatum ex voluntate dimisi .
6. Antitheta , quae latine cantrapasita appellantur, quae dum ex
aduerso ponuntur , sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornaora.
inCatiua.. mento locutioitis decentissima existunt, vt Cicero : Ex hac parte
Cap. x xi. n. 3. Africanus fortasse est
rile Africanus homo disertus, causarum
defensor assiduus , a Valente occisus, cuius
his verbis Ammianus Marcellinus me-
minit lib. 29. cap. } . Alius fuit Africanus
Iurisconsultus . AREVALVS.
4. Verbum dedecoramentum in Le-
xico latino Forcellini praetermissum e s t,
vbi tamen reponitur inhonestamentum,
laudato hoc Gracchi loco . Pro inhonestamentum
frequentius est dehanestamen-
tum , de quo vide Ros weydi Onomasticon
post Vitas Patrum . AREVALVS .
5. Vi,atque ingratiis coactus . Coactus
T» ingratiis interpretationem esse .quis du-
Bitetlergo expungi sine fraude po te ra t.
GRIAL .
Ibid. Non assentior Grialio, qui coactus
interpretationem esse asserit . Recte
enim latine dicitur v i coactus, necessitate
coactus , et Nepos in Themi-
stocl. cap. 4. ait ; Vt ingratiis ad depu-
gnandum omnes cogerentur . Cur ergo reii-
cietur v i , atque ingratiis coactus ? AREV.
6. In editis Ciceronis deest hinc ante
denique : et mox additur cum , scilicet
cum luxuria , cum ignauia. AREV.
L
L I B E R II. 93
pudor pugnat, illinc petjdantia : hinc pudicitia, 'Mine stuprum : hinc
fides , illinc fraudatio : hinc pietas , illinc scelus : hinc Constantia , 'illinc
furor : hinc honestas , illinc turpitudo : hinc continentia, illinc libido
: hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo , prudentia, vir-
• tutes omnes certant cum inlquitate, luxuria , ignauia, cum temerita-
t e , cum vitiis omnibus : postremo copia cum egestate : bona ratio
cum perdita : mens sana cum amentia : bona denique spes cum omnium
rerum desperatione confligit.
7. Huiusmodi locutionis ornamento liber Ecclesiasticus vsus
est, dicens : Contra malum bonum , et contra mortem vita : sic con-c. 33. v. 17.
tra pium peccator , et sic intuere in omnia opera Altissimi, bina,
et bina , vnum contra vnum .
8. Synonymia est, quoties in connexa oratione pluribus verbis
vnam rem significainus, vt ait Cicero : Nihil agis, nihil moliris,
nihil cogitas . Item, Non feram, non patiar, non sinam.
9. Epanodos , quam regressionem nostri vocant ; Principum di- Cicero pro
gnitas er at pene par, non par fortasse e or urn, qui sequebantur . Ligarioc.fi.
i o. Antapodosis , quoties media primis, et vltimis conueniunr,
vt : Vestrum hie factum reprehenditur , Patres conscripts , non meum ;
ac pulcherrimum quidem factum : verum , vt d ix i, non meum, sed
vestrum .
1 1 . Paradiastole est, quoties id , quod dicimus, interpretatione
discernimus ; Quum te pro astuto sapientem appellas , pro inconside-
rato fortem ,pro illiberali diligentem .
1 2. Antanaclasis est, quae eodem verbo contrarium exprimit
sensûm. Querebatur quidam de filio, cur mortem suam expecta-
7. Bina > et bina . LXX. fvo 9 J'vo iv
jtfitTî vcLvn T» iv è ç . E t it a quidem vul-
gata edit. Libri mss. duo, duo, vnum contra
vnum ► GRIAL »
Ibid. Vulgata nostra : Contra malum
* bonum e s t , et contra mortem vita : sic
et contra virum iustum peccator . Et sic
intuere in omnia opera Altissimi . Duo,
et duo, vnum contra vnum . AREVALVS .
9. Principum dignitas etc- E x oratione
pro Ligario . GRIAL .
i i . Pro inconsiderato fortem , pro
illiberali dilig. Pro confidente fortem, pro
illiberali diligentem rei familiaris , d ix it
Rutilius9citans idem exemplum ex Hype ride
. Eodem vtitur Fabius lib.y.c.2. A l ter um
autem Far a diastole's exemplum apud Ru tili
um Fabius Synoeciosi aptauit, cum oppo-
sitae figurae videantur ; ilia enim res, quae
videntur eaedem , disiungit ; Synoeciosis
contra diuersa conitingit . GRIAL -
12. Antanaclasis . Anaclasin vocat Ru-
tilius 9 nisi men dum in eo . Quinctilianus
speciem esse dicitparonomasiae . GRIAL .
lb . Querebatur quidam . Froculeium
appellant hune Fabius, et Rutilius . GR»
rs Jill i l
IÎ