
i ?4 E T Y M O L O G I A R V M
2. Item praedae decisio: et pro personarum qualitatibus, et la-
boribus iusta diuisio: item principis portio.
C A P V T V I I I .
Quid sit ius publicum.
i . X us publicum est in sacris, et sacerdotibus, et in magistrates.
C A P V T IX.
Quid sit ius Quiritium.
i . I u s Quiritium est proprie romanorum, quo nulli tenentur, nisi
Q unites, id est. romani: tamquam de legititnis hereditatibus, de cre-
tionibus, detutelis, de vsucapionibus: quae iura apud nullum alium
populum reperiuntur, sed propria sunt romanorum, et in eosdem
solos constituta.
2. Constat autem ius Quiritium ex legibus, et plebiscitis , se-
natusconsultis, constitutionibus principum , et edictis, siue pruden-
tum responsis.
C A P V T X.
Quid le x .
i . ï - t f p est constitutio populi,qua maiores natu simul cum ple-
bibus aliquid sanxerunt.
Cap. VIII. n .i. Ex Vlp. c. i. Ü. de tust.,
et iur. G RlA L .
Cap. ix. n. i . Quo nulli tenentur, nisi
etc. Haec romanorum erant propria
propter multas itiris obseruationes , et so-
lemnitates Quiritum proprias . Alioqui
legitimae haereditates, et tutelae, etvsu-
capiones etiam apud graecos erant graecorum
legibus. Sed Romae graeci peregri-
ni er a n t, nisi qui dues romani' fiicrunt,
et haeredes fieri non poterant, neque ab
intestate succedere e x iure Quiritum , quo
iure alii non tenentur, nisi du es Romani.
GRIAL .
lb . De cretionibus . De quibus inf.
c. 24. , et Vlp. in fragtn. GRIAL .
Ib. Vtroque modo diciturQuiritium,
et Quiritum. Hoc in nota retinet Gria-
lius, et sic etiam exhibent, editiones ve-
teres . Quod autem in his scribittir de-
cretionibus mendum apertum e s t, et o-:
mnino distingui debet de cretionibus :
quae cretiones postea clarius explican-
tu r . AREVALVS .
2. Siue prudentum resp. Disiünctio
pro coniunctione satis frequens in hoc opéré
. GRIAL.
Cap. x. n .i. Lex e s t . Sup. lib. 2. r .io .
GRIAL. ,
C A P V T XI.
Quid scita plebium.
1. S c i t a sunt, quae plebes tantum constituunt : et vocata scita,
qupd ea plebs sciât, vel quod sciscit, ita vti rogata fuit.
C A P V T X I I .
Quid senatusconsultum.
Senatusconsultum , quod tantum senatores populis consulendo
decernunt.
C A P V T X I I I .
Quid constitutio, et edictum .
I. Cy onstitutio,ve\ edictum , quod rex, vel imperator constituit,
vel edicit.
Cap. xi. n. 1. Scita sunt . Plébiscita.
Crat. d. 2. c. 3. GRIAL .
Ibid. Vel quod scisdt, ita vti rogata
fuit. Vel quod exsciscit, vt et rogat, et
fuit j Salm. et Compl. codices vetustissi-
mi 9 non longe a recta scriptura . A lii
quod sciscitatur, et rogat, me^dose \ non
enim plebs rogabat, sed ipsa potius ro-
gabatur ilia formula : Velitis, iubeatis,
Quirites, et in fine : Haec , vti dixi 5 ita
vos, Quirites, rogo. Post rogationem plebs
in suffragium vocabatur \ binae singulis
tabellae ministrabantur : alteri A lit era
erat inscripta , quae antiquo , id e s t, an-
tiqua probo significabat : a lter iV . R . , id
e s t, vti rogas . Est autem scisco , v t Fe-
s tus interpretatur, iubeo, sententiam dico ,
vel suffragium fero . Quod si sciscitatur,
et rogatur , vel sciscitur, et rogatur, Vegas
, v t est in aliis libris ,posterius prioris
erit interpretatio . Gloss, sciscit Trwd-ct-
vsrajf . GRIAL .
Ibid. Lectionem a Grialio in textuna
admissam, quod ea plebs sciât , vel quod
sciscit, ita vti rogata fu it priscis ple-
biscitorum fommlis magis congruere Be.
rardus assentitur . Scriptura in aliis edi-
tis , vel quod sciscitatur, et rogat, v t f ia t ,
corrigenda esset et rogatur , vt vero sen-,
su procederet. Non desunt, qui plébiscitant
dictum putant, quia plebs ciebatur ,
seu citabatur quum scilicet post roga^
tionem legis in suffragium vocabatur . Sed
verior videtur etymologia, quae ab scisco
repetitur. AREV.
Cap. x ii. n. i . Senatores populis . Ita
0 .1. \ sed populi R. legebat Chacon : natus
error ex similitudine s , et r Gothicor.
characterum : quorum prius s , posterius r
illis f u i t . GRIAL .