
342 E T Y M O L O G I A R V M
a sanctificando vocatus est; consecrat enim , et sanctificat.
x8. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in ca*
pite habebant pileum, in quo erat breuis virga desuper , habens
lanae aliquid. Quod quum per aestum ferre non possent , filo tantum
capita religare coeperunt.
19* Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat s
vnde a filo, quo vtebantur, flamines dicti sunt , quasi flamines.
Verum festis diebus filo deposito, pileum imponebant pro sacer-
dotii eminentia.
20. Presbyter graece, latine senior interpretatur, non modo pro
aetate, vel decrepita senectute , sed propter honorera , et dignitatem,
quam acceperunt, presbyteri nominantur : vnde et apud ve-
teres iidem episcopi, et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis
est, hoc aetatis,
2 1 . Ideo autem et presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum
dant, sicut et episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus
apicem non habent, quia nec chrismate frontem signant, necParacle-
tum spiritual dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum Apo-
stolorum demonstrat . '
22. Leuitae ex nomine auctoris vocati : de Leuf enim leuitae
exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacrament! ministeria
explebantur .H i graece diaconi, latine ministri dicuntur, quiasicut
in sacerdote consecratio, ita in diacono mysterii dispensatio habetur.
2 3 . Hypodiaconi graece , quos nos subdiaconos dicîmus, qui
ideo sic appellantur , quiasubiacent praeceptis, et officiis leuitarum .
19. Flamines. E Seru. Aen. 8. Vid.
Test. , et Vair. GRIAL .
20. Vnde et apud vet. idem episcopis
. E x Hier. ep.83. ad Océan. GRIAL .
lb. Episcopos iure diuiho superiores
èsse presbyteris, sententia cathoîica est,
contra quam nonnulli haeretici auctori-
tate Bieronymi abutuntur . Tbeoiogi non
cames vno modo Hieroiiymi verba ex-
plicant, vt in veram-sententiam reuocent,
vt videri potest apud Valentiam in iibro de
discrimine sacerdotalis, et episcopalis or-
dirais cap. 3. De Isidori quidem mente
dubitare non lic e t, quum conceptis ver-
bis discrimen inter episcopos, et presbyteros
num.seq. astruat. Confer lib. 2.
de officiis eccles. cap. 7. cum n o t., et
cap. 27. AREVALVS .
21. Qui licet sint sacerd. E x Innoc. 1.
ep. I . c . 3. GRIAL .
lb. Haec vberius expromuntur cit.
cap. 27. lib, 2. de offic. eccles. AREV.
22. Sicut in sacerdote consec. Ex
Ep. ad Rustic. Narb, de sept, gradibus
eccl. , quae cum Hieronymi operibus cir-
cumfertur. GRIAL .
23. Hi apud Heb. Nathinaei. A l. Nathanaël
. Vid. 1.2. off', eccl. c. 1 0 . , et Rabatt.
GRIAL.
L I B E R V I I . 343
I Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Ie-
uitis superponendas altaribus deferunt : hi apud hebraeos Nathinaei
vocantur.
24. Lectures a Iegendo : psalmistae a psaltnis canendis vocati :
illi enim praedicant populis , quid sequantur : isti canunt,vt excitent
ad compunctionem animos audientium : licet et quidam lecto-
I res ita miseranter pronuncient, vt quosdam ad luctum , lamenta-
tionemque compellant.
25. Iidem etiam pronunciatores vocantur, quod porro annun-
cient : tanta enim,et tam clara erit eorum v o x , vt quamuislonge
positorurn aures adimpleant.
26. Cantor autem vocatus, quia vocem modulatur in cantu.
Huius duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea. docti homines
I latine dicere potuerunt, praecentor , et succentor.
27. Praecentor , qui vocem praemittit in cantu.- Succentor au-
■ tem, qui subsequenter canendo respondet .
28. Concenlor autem dicitur , quia consonat y qui autem non
I consonat, nec concinit,nec concentor e rit.
29. A co ly th i graece, latine ceroferarii dicuntur a deporandis
I cereis, quando legendum euangelium est , aut sacrificium oflfe- I rendum,
30. Tune enim accenduntur Iuminaria ab eis , et deportantur; I non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutiler, sed
I ad signum laetitiae demonstrandum, vt sub typo Iuminis corpora- I lis ilia lux ostendatur,de qua in euangelio legitur : E ra t lu x v e ra y
I quae illum in â t omnem hominem , v en ien tem in hune mundum .
31. E xo r c is ta e ex graeco in latinum adiurantes , siue incre- I parues vocantur . Inuocant enim super energumenos, vel super eos, I qui habent spiritual immundum, nomen Domini Iesu, adjurantes I per eum,vt egrediatur ab eis.
I 26. Duo genera ..- . respondet . E x
I dug. in pj, 87, GRIAL.
I lb. Confer lib. 6. cap.-19. nirm. 13.
I cum not. AREVALVS .
2-9- Quando Euang. E x llieron, ep.
I duets. Vigilant. GRIAL .
50. De luminum' vsu , et copia in
I ecclesiis apud veteres multa dixi in Prudentianis
cap. x i. AREVALVS .
31. Super energ. Vid. 2. ojfic. eccl,
c, 1 3 ., et d, 23. r. 27. GRIAL .
lb. Adiurantes -. ita S. Augustinus lib.
de beat. vit. cap. r2. Exorcizare dicuntur
, hoc est, per diuina turn adiurando
expellere . Vide' notata ad lib.6^ cap. 19.
num. 55. AREVALVS .