
10. Orion astruin ante Tauri vestigia fulget : et dictus Orion
ab vrina , id est, a'b inundatione aquarum. Tempore enim hiemis
obortus, mare, et terras aquis, et tempestatibus turbat.
1 1 . Hunc latini lugulam vocant,quod sit armatus,vt gladio,
et stellarum luce terribilis, atque clarissimus : in quo si effulgent
omnia , serenitas portenditur, si obscuratur his acies , tempestas cer-
nitur imminere.
i 2. Hyades dictae dn-'o rS Sav, id est, a succo , et pluuiis. Nam
pluuia graece tiros dicitur . Ortu quippe suo efficiunt pluuias : vn-
de et eas latini succulai appellauerunt : quia quando nascuntur,
pluuiarum signa monstrantur : de quibus Virgilius ; Arcturum , plu-
uiasque Hyadas. Sunt autem septem in fronte Tauri, et oriuntur
tempore vernali.
13. Pleiades a pluralitate dictae, quia pluralitatem graeci »-Amo*
mra appellant. Sunt autem stellae septem ante genua Tauri, ex
quibus sex videntur: nam latet vna . Has latini Vergilias dicunt,
a temporis signification, quod est ver, quando exoriuntur . Nam
10. Graece vrina dicitur spov . Alii
alia cogitant . AREVALVS .
1 1. Hunc Latini iug. E x comm, Arat,
GRIAL.
lb. Vt gladio . Arat. apH wgwo/
5-«c . Cic. Et dextra retinens non
cassum lu minis ensem . Varro tamen non
ad ensem refert iugulae etymon . Sic enim
s c r ib it: Citius Orion patefit \ hums signi
caput dicitur e stellis tribus, quas infra
duae clarae , quas appellant humeros,
inter quas quod videtur , iugulum, vnde
et iugula dicta . GRIAL .
Ibid. Correctae editiones Varronis
lib. 6. de ling. lat. cap. 3. a med. ha-
bent inter quas, pro quo Grialius edide-
rat inter quae . Non desunt , qui cum
Festo a iuglans deriuent iugulam, stel-
lam orionis, quod amplior sit ceteris ,
quam nux iuglandis . Hyginus lib.2. Poet.
Astron. cap. 24. fabulam de Orione nar-
rat, quern primum Vrionem ab vrina vo-
catum a i t , delude inter sidera receptum.
AREVALVS .
12. Hyadas diet. Seru. Aen. 1. Hyades
dictae d n i tw uuv 9\atine succulae
a succo , et Georg. 1. Hyades «wo' tow
wY tk ; e quo apparet esse , quae hoc loco
confusa leguntur . Arati quoque interpre sy
Hyades ( in q u it) appellantibus graecis,
quod nostri a similitudine cognominis
vocabulum eis stellis propter succos im-
positum arbitrantur, imperiti appellauere
succidas . Cic. 2. de nat. Deor. Has graeci
Hyadas vocitare consueuerunt a plu-
endo , enim est pluere , nostri im-
perite suculas , quasi a suibus essent, non
ab imbribus nominatae . GRIAL .
Ib. Gellius lib. 13. cap.9. hyades suculas
dictas ait non a suibus , vt Tullius
Tiro in commentariis scripsit, sed quia
veteres latini primo syades, deinde suculas
appellarunt, vt quod graeci wVe'p ,
nos super dicimus . Negat praeterea , stellas
istas in capite Tauri esse , vt Tiro
quoque docuit . Sed ex eis solis caput
Tauri constare ostendit . AREVALVS .
13. Pleiadas a pluralir. E x Arat. comment.
Nam Seru. Georg.i. dmo tov
id e s t, nauigando » quod ortu suo primae
nauigationis tempus ostendant. GRIAL «
occasu suo hiemem,ortu aestatem, primaeque nauigationis tempus
ostendunt.
14. Canicula Stella, quae et Sirius dicitur , aestiuis mensibus
in medio centro caeli est: et dum sol ad earn ascenderit, coniun-
cta cum sole , duplicatur calor ipsius , et dissoluuntur corpora, et
vaporantur. Vnde et ex ipsa Stella dies caniculares dicuntur: quando
et molestae sunt purgationes.
15. Canis autem vocatur, propterea quod corpora morbo af-
ficiat: Sirius propter flammae candorem, quod eiusmodi s it, vt prae
ceteris lucere videatur. Itaque quo magis earn cognoscerent, Si-
r'ton appellasse.
1 6. Cometes stella dicta est, eo quod comas luminis fundat
ex se.Quod genus sideris,quando apparuerit, aut pestilentiam , aut
famem , aut bella significat.
17. Cometae autem latine crinitae appellantur , quod in mo-
dum crinium flammas spargunt, quas Stoici dicunt esse vltra xxx.
quarum nomina,et effectus quidam astrologi scripserunt.
18. Lucifer dictus, eo quod inter omnia sidera plus lucem fe-
rat •, est autem vnus ex planetis. Hie proprie et iubar dicitur, eo quod
tubas lucis effundat:sed et splendor solis , et lunae, ac stellarum
iubar vocatur : quod in modum iubae radii ipsorum extendantur.
1 9• Hesperus Stella occidentalis, quam cognominatam perhibent
ab Hespero, Hispaniae rege . Est autem et ipsa ex quinque stellis
planetis , noctem ducens, et solem sequens. Fertur autem , quod
haec stella oiiens luciferum, occidens vesperum facit: de qua Statius
: Et alterno deperditur vnus in ortu.
1 ;. Sirius propter flammae cando-
rem . Qui siue pro Sirius hoc loco lege-
r u n t , ( v t est in plerisque omnibus ma-
nuscr.) offecit eorum luminibus in Canicula
j et candore vocis similitude , neque
aduerterunt, mpwv candcre essey et splen-
dere, Isidorumque» qui ante a Canicula,
quae et Sirius , dixisset , nunc vtriui-
que nominis rationem reddere . Cum
praesertim in Arat. commentariis, vnde
sunt haec, ita scriptum s i t y Sirium autem
stellam vocatam putant propter
flammae candorem . Postremo codicum
varietas ( nam in quibusdam siue, in aliis
aut, in aliis y e l) ipsos satis coarguit:
est vero proprie Sirius ( v t ait Seru.
Aen. 10. ) stella in ore canis. GRIAL.
17 . Cometae autem latine crinitae.
Seru. Aen. 10. Cometae latine crinitae
appellantur , et Stoici dicunt,has Stellas
esse vltra x x x n ., quarum nomina , et
eftectus Auienus , qui Iambicis scripsit
Virgilii fabulas, memorat. Sed Isidorus
forte vltra xxx. scripsit, neglecto minori
numéro. GRIAL .
iS. Quod iubas lue. E Seru. Aen.j..
It portis iubare ex d. 1. GRIAL .
19. Hesperus. Set«. Aen. 1 . . e t ?.
GRIAL.
X 2