
39° ETYMOLOGIARVM
. 76- Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi femina
virgo esse non desinat.Hanc graeci dippaJlrnt vocant, propter spit-
mam sanguinis generantem : atp^og enim graece spuma vocatur.
77- Quod autem fingunt, Saturnum Caelo patri genitalia ab-
scidisse, et sanguinem fluxisse in mare, et quod ex spuma maris
concreta Venus nata est: illud aiunt, quod per, coitum salsi humo-
ris substantia est: et inde dipfaJ'irm Venerem dici, quia coitus spuma
est sanguinis, quae ex succo viscerum liquido ,salsoque constat.
78. Jdeo autem Venerem Vulcani dicunt vxorem, quia Vene-
virg.j.Georg. reum officium non nisi calore consistit: vnde est: Frigid us in <ve-
*7' nerem senior.
79. Nam quod Saturnus dicitur patri Caelo virilia amputasse,
quae in mare cadentia, Venerem creauerunt, ideo fingitur, quia
nisi humor de caelo in terrain descendent, nihil creatur.
So. Cupidinem vocatum ferunt propter amorem . Est enim daemon
formcationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus
leuius, nihil mutabilius inuenitur. Puer pingitur, quia stultus est,
et irrationabilis amor. Sagittam, et facem tenere fingitur : sagittam,
quia amor cor vulnerat : facem, quia inflainmat.
81. Pan dicunt graeci, latini Siluanum, deum rusticorum, quern
in naturae similitudinem formauerunt : vnde et Pan dictus est, id
est,omne. Fingunt enim eum ex vniuersali elementorum specie.
82. Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis , et
lunae . Distinctam maculis habet pellem propter caeli sidera . Ru-
bet eius facies ad similitudinem aetheris . Fistulam septem cala-
morum gestat propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni,
et septem discrimina vocum .
83. Villosus est, quia tellus est conuestita, et agitata vends .
7<5. Venerem exinde die. Ex Aug. 6.
de ciuit. c. 9. GRIAL.
lb. Non magis probandum Veneris
etymon , quod Cicero lib.3. de nat. deor.
cap. 24. Venus, quia ad omnia v en it.
AREVALVS.
77* A'tpaojirtiv . Sent. Acn. 5. ad v.
Vnde genus ducis . GRIAL .
78. Ideo autem Venerem . E x eod.
Aen. 8. adv . Accepit solitam flammam .
GRIAL .
79. Nam quod Satur. . . . creatur .
Verba eiusd. Georg. 2. ad v. Kusticus ,
et curuo Sat. GRIAL .
80. Cupidinem . E x eod.Aen.1. ad v.
Ergo his aligerum . Vid. Propert. eleg.
Quicumque Ule fuit, puerum qui pinxit
Amorem . GRIAL .
Ib. Sagittam . E x August. 20. contra
Paust, cap. 9. GRIAL .
81. Pan dicunt. E Seru. eclog. 2. GR.
8j. Villosus est, quia tellus conuestita
e s t , et agitur ventis . Horum nihil
apud Seruitim, ( e quo sunt reliqua , ) et
Pars eius inferior foeda est propter arbores,et feras,et pecudes.
Caprinas vngulas habet, vt soliditatem terrae ostendat, quem vo*
lunt rerum, et totius naturae deum : vnde Pan quasi omnia dicunt.
84. Isis lingua aegyptiorum terra appellatur : quam Isin vo-
lunt esse . Fuit autem Isis regina aegyptiorum Inachi regis filia,
quae de graecia veniens, aegyptios literas doeuit, et terras colere
instituit, propter quod et terram eius nomine appellauerunt.
85. Serapis omnium maximus aegyptiorum Deus. Ipse est Apis
rex argiuorum , qui nauibus transuectus in Aegyptum, quum ibidem
mortuus fuisset, Serapis appellatus est: propterea, quia area ,
in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vocant, SäM dicitur
graece, et ibi eum venerari sepultum coeperunt, priusquam tem-
plum eius esset instructum , velut tropo; Apis, Sorapis primo, dein-
de et litera commutata Serapis dictus est.
86. v Apis fuit apud aegyptios taurus , Serapi consecratus, et ab
eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat,eo
quod de futuris daret quaedam manifesta signa : apparebat enim
in Memphi. Quem centum antistites prosequebantur, et repente
velut lymphatici praecinebant: huius capitis imaginem sibi in ere-
tno iudaei fecerunt.
87. Fa uni a fando, velut doro rüg tpeovUg dictI,quod voce , non
signis ostendere viderentur futura : in lucis enim consulebantur a pa-
ganis,et responsa illis,non signis,sed vocibus dabant.
88. Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium
rerum gignendarum, seu a gignendis liberis: vnde et geniales le-
cti dicebantur a gentibus, qui nouo marito sternebantur .
89. Haec,et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae inter-
pretata sic habent,vt ea non intellecta damnabiliter tarnen ado-
rentur.
90. Fatum autem dicunt esse , quidquid dii fantur, quidquid
WMleguntur in mss. , quare suspecta ea 1b. Sibi in eremo lud. Lact. lib. 4.
babebat Chacon . GRIAL . c. 10. GRIAL .
84. Isis ling. Aegypt. E Seru. Aen. 8. 87. Velut *Vo' th <?am . E Seru.
jV* Regma in mediis p. v. a. s. GR. Aen. 7. GRIAL .
5* Setup.Verba Aug.18.de ciu.c.q .GR. 88. Genium. E x Aug. 7. de ciuit.
Gri at ^ Uem cenmm antist. E Solin.j ; . cap. i } . GRIAL.
* A fando igitur fat. E x eod.