
îo . Planetae stellae sunt, quae non sunt fixae incaelo , vt reli-
quae, sed in aere feruntur . Dicti autem planetae darb n t nAdi/m , id
est, ab erröte • Nam interdum in austrum , interdum in septentrio-
nem, plerumque contra mundum, nonnunquam cum mundo feruntur
. Quarum nomina graeca sunt Phaeton, Phaenon , Pyrois , Hesperus
, St il bon.
21. Hos romani nominibus deorum suorum, id est, louis,
Saturni, Martis, Veneris , atque Mercurii sacrauerunt . Decepti
enim , et decipere volentes, in eorum adulationem , qui sibi aliquid
secundum amorem seculi praesticissent, sidéra ostendebant in cae-
lo 3 dicentes , quod louis esset illud sidus, et illud Mercurii : et con-
cepta est opinio vanitatis. Hane opinionem erroris diabolus confir-
mauit, Christus euertit .
22. Iam vero ilia , quae ab ipsis gentilibus signa dicuntur,in
quibus et animantium imago de stellis formatur, vt Arctos, Aries,
‘Saurus, Libra, et huiusmodi alia , i i , qui sidéra praeuiderunt, in nu-
merum stellarum speciem corporis superstitiosa vanitate permoti
fînxeruntj ex causis quibusdam deorum suorum et imagines,et nomina
conformantes.
23. Nam Arietem primum signum, cui, vt Librae, mediam mundi
lineam tradunt, propter Ammonem louem ideo vocauerunt : in cuius
capite , qui simulacra faciunt, arietis cornua figunt.
24. Quod signum gentiles ideo inter signa primum constitue-
runt, quia in-mense martio, qui est anni principium, solem in si-
gno illo cursum agere dicunt -, sed et Taurum inter sidéra collo-
c a n t, et ipsum in honorem louis, eo quod in bouem sit fabulose
conuersus, quando Europam transuexit.
20. Sed in aere fer. V t multis est
visum . Vid. Plin. lib. 2. GRIAL .
Ib. Nam interdum ad Austr. Verba
Seru. Georg. 1. ad ver sum : Quos ignis
caeli Cyllen. GRIAL .
lb. Quorum nomina graec. Siue haec
e x Hygino 9 siue e Cicerone sumpta s in t ,
illud certum e s t, Phaetonta îsidoro non
esse Saturnum , v t sibi constet . Nam
cap. 66. Phaetonta x n . annis cursum
expier e d ix it 9 Saturnum vero xxx. Ita-
que frustra in hoc doctissimus vir labo-
r a u it . Vid. Plutarch, 2, de plac. 9 et Çapell.
8. de planet, orb. GRIAL .
21. Decepti enim 9 et decipere vol.
E x Aug. in ps. 93. GRIAL .
23. Propter Ammonem louem . Ita
distinxi : nam in excusis inuenio propter
Ammonem 9 louem ideo vocauerunt. Ait
Isidorus, primum signum propter louem
Ammonem, in cuius capite cornua artifices
simulacrorum figunt ( al. fingunt )
arietem vocatum . Nota est fabula louis
Ammonis cornigeri. AREVALVS .
24. Sed et Taurum . E x Arat, comm*
GRIAL.
I 6$
25. Castorem quoque,et Pollucem post mortem inter notissima
sidera constituerunt, quod signum Gemini dicunt.
2 6. Cancrum quoque inde dixerunt, eo quod ad id signum
liiense iunio sol dum venerit,retrograditur in modum cancri,bre-
uioresque facit dies : hoc enim animal incertam habet primam partem
; denique ad vtramque partem gressum dirigit , ita vt prior
pars sit posterior, et posterior prior .
27. Leonem ingentem Hercules in Graecia occidit, et propter
virtutem suam hunc inter duodecim signa constituit. Hoc signum
sol quum attigerit, nimium calorem mundo reddit, et annuos flatus
Etesias facit.
28. Virginis etiam signum iccirco intra astra collocauerunt, propter
quod eisdem diebus , in quibus sol per illud decurrit, terra
exusta solis ardore nihil pariat: est enim hoc tempus canicularium
dierum.
29. Libram autem vocauerunt ab aequalitate mensis ipsius,
quia octauo kal. octobris sol per illud signum currens, aequino-
ctium facit.Vnde et Lucanus : Ad iustae pondéra librae .
30. Scorpium quoque, et Sagittarium propter fulgura mensis
ipsius appellauerunt. Sagittarius, vir equinis cruribus deformatus,
cui sagittam,et arcum adiungunt, vt ex eo mensis ipsius fulmina
demonstrentur . Vnde et Sagittarius est vocatus.
31. Capricorni figurant ideo inter sidera finxerunt, propter ca-
pram Iouis nutricem , cuius posteriorem partem corporis in effigiem
piscis ideo formauerunt, vt pluuias eiusdem temporis designarent,
quas solet idem mensis plerumque in extremis habere.
32. Porro Aquarium, et Pisces ab imbribus temporum vocauerunt
, quod hieme , quando in his signis sol vertitur , maiores
pluuiae profunduntur . Et miranda gentilium dementia, qui non
solum pisces, sed etiam arietes, et hircos , et tauros, vrsas, et canes
, cancros, et scorpiones in caelum transtulerunt : nam et aqui-
lam, et cygnum propter Iouis fabulas inter caeli astra eius memoriae
causa collocauerunt.
25. Castorem . E x Hyein. Astr• lib.2.
GRIAL .
Ib. Varro lib. 2. à t re rust. cap. 1.
docet , Geminos in Zodiaco non esse
Castorem, et Pollucem , sed Apollinem,
ét Herculem, vt obseruat Vulpius in
erudita nota ad Catullum pag.25. AREV.
27. Annuos flatus Etesias , hoc est >
Etesias , qui venti sunt annui ? siue an-
niuersarii . AREVALVS .
3 1. Ideo formauer . A l. finxerunt >
GRIAL.