
deputentur , qui facinus aliquod commiserunt.Est enim sordidissimum
genus hominum , patre incerto progenitum .
30. Priuati sunt extraneï ab officiis publicis . Est enim nomen
magistratum habenti contrarium : et dicti priuati, quod sint ab officiis
curiae absoluti.
jw Mercenarii sunt , qui seruiunt accepta mercede '; iident
et barones graeco nomine , quod sint fortes in laboribus : Baçùs enim
dicitur grauis, quod sit fortis . Cui contrarius est leuis , id est,in-
firmüs.
32. Publicani appellantur conductores vectîgalium fisci, vel re-
rum publicarum, siue qui vectigalia publica exigunt,vel qui per
negotia seculi lucra sectantur.Vnde et cognominati sunt.
33. Villicus proprie villae gubernator est .Vnde et a villa vil-
licus nomen accepit. Interdum autem villicus non gubernationem
villae, sed dispensationem vniuersae domus, Tullio interprétante,
significat, quod est, vniuersarum possessionum , et villarum dispensatorem
.
34. Actores iidem et curatores, ab agendo , et curando vocati.
35. Procuratores vero, eo quod vicem curatoris fungantur : quasi
propter curatores tsicut proconsul pro consule .
aliquod commiserant , et ignoti generis
erant , ex Isidoro discimus . Collegiati
vero fortasse dicti simt, quia ipsi etiam
collegium, vespillonum > seu deca.noturn
constituebant. AREVALVS .
31. Lilius Gyraldus lib. 2- dialogi-
smo 12. vocem baronet explicat bis verbis
Isidori, pontificis, inquit, sanctitatCy
ac doctrina praeclari, quae confert cum
aliis locis Cieeronis , et Gaesaris,. siue
Hirtii potius : aptid quern: alii legunt be-
vonesy sea verones . Etiam apud Gicero-
nem variant exemplaria . Olitn vox con-
tumeliae erat pro stipite, fatuo etc. Gor-
nutus ad Persii sat. 5. v. 139. ait, Gal-
lorum lingua bar ones ,seu varones did
seruos militum 9 qui vtique stultissimi
sunt y serui videlicet stultorum . Inde ba-
rones nomen its quoque haesit 3 qui ob-
sequio , et seruitio principum addict! e-
rant: quae prima videtur origo dignitatis
baronum . De vocis etymo videndus
Yossius in Etyinolog., et Ducangius cum
auctario . AREVALVS -
3 3. Villicus . . . significat * Hieronymi
verba in q. 6. ad Algas. Vnde pro oe-
conomo villicumy et dispensât or em red-
didisse videtur Cicero in Oeconomic. Xe-
noph. Nam et in Hortens. (vt refèrt Non.)
dispensât oris voce est vsus : Quid tu » in-
quam, soles , cum ration em a dispensa-
tore accipis y si aera singula probasti r
sum mam , quae ex bis, confecta sit y non
probare ? GRIAL.
Ibid. Quod est etc* dispensatorem :
non recte procedit sensus, vel supplen-
dum esse . Nonnulli editi dispensator pro
dispensatorem : malim id est pro quod
est y ita enim Bene cohaeret oratio: significat
9 id e st, vniuersarum- possessio-
niefii y et villarum dispensatorem * A REV.
34. Actores . . . procuratores . Iuris-
consulti actor em praesentis esse dicuntypro-
curatorem ahsentis, tutorem procuratorem
cons ti tuer e non posse, actor emposse. GR.
35. Quasi propter curatores .. Haec
3 6. Coloni sunt cultores aduenae , dicti a cultura agri. Sunt
enim aliunde venientes , atque alienuin agrum locatum colentes,
ac debentes conditionem genitali solo propter agri culturam sub
dominio pqssessoris , pro eo quod iis locatus est fundus. Coloni
autera quatiior modis dicuntur . Nam coloni aut romani sunt,aut
coloni latini,aut coloni auxiliares, aut coloni ruris priuati.
37- Inquilini vocati, quasi incolentes aliéna : non enim habent
propriam sedem : sed in terra aliéna inhabitant.
38. Differt autem inter inquilinum , et aduenam . Inquilini
enim sunt, qui emigrant, et non perpetuo permanent. Aduenae au-
tern, vel incolae aduentitii perhibentur, sed permanentës : et inde
incolae,quia iam habitatores suut,ab incolendo .
39. Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, vbi
inhabitant.
40. Incold autem non indigenam, sed aduenam indicat.
41. Peregrini dicti, eo quod ignorantur eorum parentes, a qui-
bus orti existunt : sunt enim de longinqua regione .
42. Vrbani vocabantur, qui Romae habitabant : qui vero in ceteris
locis , oppidani. Nam sola vrbs Roma; cetera oppida.
43. Famuli sum expropria seruorum familia orti. Serui autem
aliéna existimamus. GRIAL .
Ibid. Discrimen , quod inter procuratorem
, et cognitorem causae intercede
5 egregie explicatur lib. 1. Different,
num. 123. Etsi in nonnullis cditis bene
est vice fungantur, tarnen Isidorianura
videtur vicem 9 vt aliis in locis notatum .
AREVALVS.
38. Differentia inter inquilinum , in-
col am etc. exponitur etiam lib. I. Different.
num. 323. AREVALVS .
41. Ab agro videtur factum peregre,
peregrinus etc. Et hue spectant verba
extrema de longinqua regione . AREV.
42. Nam sola vrbs Roma , cetera op-
pjd.. Si quando vero romani bis tor ic i op-
pidi mentionem faciunt , nihil praeterea
add entes, oppidum Palatimim intelligunty
vbi primum fuit Roma condita, quam Ennius
quadratam vocauit : Et quibus exti-
terat Romae régna re quadratae . GR..
lb. Roma per excelléntiam vrbs dicitur
, vt a graecis Athenae da-rv . Quinctiiianus
Lib. 6. cap.3. Vrbis appellatio-
nem , etsi nomen proprium non adiicére-
tur y Romam tamen accipi est reccptum .
Hoc vult Isidorus , hoc alii, qui simili
modo loquuntur. Forcellinus in Lexico :
Falsum est , inquit, sol am Romam latine
VRBEM d i d , ceteras oppida : hoc enim
quidam ex Quinctiliano, cuius verba non-
dum vidimus , affrmarunt „ Certum qui-
dem est, etiam alia oppida vrbes did :
certum pariter, Romam quoque oppidum
vocari. Sed hoc. non toilit , quominus
per excellentiara, vt dixi, Roma vrbs
appèlletur, et ex communi vsu romani
alias vrbes oppida nuncuparent, praeser-
tim vt ab Vrbe , seu Roma distinguèrent.
Haec autem distinctio maxime locum
h3bet inter vrbanos, et oppidanos : nam
vrbani erant romani, oppidani alii non
romani. AREVALVS .
43* Serui ... quod hi, qui. Verba Augustin.
19. de ciuit. cap. iy . GRIAL .
I i i 2