
C A P V T IX.
De Apostolis.
1 • Apostoli missi interpretantur : hoc enim eorum nomen indi-
cat . Nam sicut graece a y y sA o i, latine nuneii vocantur, ita graece
apostoli , latine missi appellantur .'Ipsos enim misit Christus euan-
gelizare per yniuersum mundum ; ita vt quidam persas, indosque
penetrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna,
et incredibilia miracula3vt attestantibus signis, et prodigiis crede-
retur illis in iis , quae dicebant,et vidèrent. Habent .autem pleri-
que ex iis causas suorum vocabulorum .
2. Petrus a petra nomen accepit, hoc est, a Christo, super quem
est fundata ecclesia.Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra
nomen sortitus est, sicut non Christus a christiano, sed christianus
Matth.i«. i8. a Christo vocatur , ideoque ait Dominus: Tu es Petrus, et super
hanc petram, etc,, quia dixerat Petrus, Tu es Christus filius Del
•viui : deinde ei Dominus , Super hanc, inquit, petram ■ quam confessas
es , aedificabo Ecclesiam meam . Petra enim erat Christus, super
quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus.
3. Cephas dictus , eo quod in capite sit constitutus apostolorum :
Cap.ix. num. 2. Nota est illorum te-
meritas, qui contra primam Petri cathe-
dram garriunt, in hoc Matihaei textu
interpretando . Communem SS. Patrum
expositionem reiiciunt, ynius , et alterius
interpretationem, quam hic quoque Isi-
dorus indicat , vnice tenent, in eaque
mordicus haerent. Quodnam hac de re
meura sit iudiciuna« aperui in comment,
ad Prudentium hymn, i . Cathera. v.
Nimirum quum idem scripturae textus
duos sensus literales habere posslt , vt
multi tradunt * nihil obest 9 quominus
probabilis censeatur paucorum veterum
expositio, quod verba super hanc petram
Christum indicent: dummodo tarnen pro
certa habeatur aliorum interpretatio ,
quam ecelesia quodammodo auctoritate
5ua confirmauit in hymno S. Ambrosii,
quem canunt fideles omnes ad laudes
Dominicae : Hoc ipsa petra ecclesiae -
Canente culpam d ilu it. Cui concinit hy-
mnus officii gothici ad Cathedram S. Pet
r i : 0 Petre, petra ecclesiae . A REVS'
Cephas — quod in capite . Grae-
eam etymologiam Anacleti m . , Dionysii
Areopag. , et Optati Mileuitani exemplo
reddidit, cum Syrum verbum esse con-
ste t, idque statim idem testetur , Cuius
rei exempla a lia , rationemque non ine-
legantem vid. apud Turrian. lib .i: contr.
Magdeburg, c. 3. GRIAL .
Ib. Et ipsum nomen in Petro syr.
Vid. Hieronym. Matth.6 ., et in nomin. ex
eod. GRIAL .
Ib. Perspicue hoc loco tradit Isido-
rus , Petrum a Christo constitutum fiiis-
se caput apostolorum . AREVALVS •
enim graece caput dicitur , et ipsum nomen in Petro syrum est.
4. Simon Bar-iona in linguam nostram sonat filius columbae,
et est nomen syrum pariter, et hebraeum . Bar quippe syra lingua
filius,Iona columba vtroque sermone dicitur.
5. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est,Petrus filius
sit Ioannis, iuxta illam interrogationem : Simon loannis , diligis me? Io. 2t. iS.
et volunt scriptorum vitio deprauatum , vt pro Bar-iohanna, hoc
est, filius Ioannis, Bar-iona scriptum sit, vna detracta syllaba.Io-
hanna aurem interpretatur Domini gratia .
6. Et fuisse constat Petrum trinomium,, Petrum , Cepham , et
Sirnonem Bar-iona : Simon autem hebraice interpretatur obediens .
7. Saulus hebraico sermone tentatio dictus, eo quod prius in
tentatione ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat, et inde nomen
habebat istud , quando persequebatur christianos .
8. Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod in*
terpretatur mirabilis, siue electus . Mirabilis , vel quia multa signa
fecit, vel quia ab Oriente vsque ad occasum Euangelium Christi
in omnibus geiitibus praedicauit.
9 - Electus, sicut in Acribus Apostolorum Spiritus sanctus dich
: Segregate mihi Barnabam, et Saulum ad opus, ad quod elegi c.13. v .z.
eos . Latino autem sermone Paulus a modico dictus rvnde et ipse
ait, Ego sum minimus Apostolorum omnium . Quando enim Saulus, r.Cor. 15 .9 .
superbus,elatus: quando Paulus, humilis , et modieus .
10. Ideo sic loquimur, Paulo post videbo te , id est, post modicum.
Nam quia modieus est, ipse dicit: Ego enim sum muis si- Ephes. 3.2.
mus apostolorum : et Mihi minima omnium sanctorum. Cephas autem,
et Saulusïdeo mutato nomine sunt vocati, vt éssent etiam ipso
nomine noui, sicut Abraham , et Sara .
11. Andreas frater Petri carne, et coheres gratiae : secundum
hebraeam etymologiam interpretatur decorus, siue respondens : ser-
rnone autem graeco a viro virilis appellatur.
ro. Nouissimus apostolorum : vel e x
loc. ciupro minimus apostolorum 9 vel
ex i . ad Cor. 4. 9. Nos apostolos nouis-
simos ostendit. Alter locus ex epistola
ad Ephesios in Vulgata est, Mihi omnium
Sanctorum minimo . AREVALVS .
i r . Sermone autem graec* In nom. e x
A c t. GRIAL *
6. Simon — obediens ^ Hieron.Simon
quippe obediens dicitur . GRIAL .
Ib. Grialius in nota edidit Simon
• *• • audiens : sed quum in textu appa-
reat obediens »in nota quoque hoe ipsum
reposui. AREVALVS .
9• Vulgata ad quod assumpsi eos .
AREVALVS.