
178 E T Y M O L O G I A R V M
2 j. Paralysis dicta a corporis impensatione, facta ex multa
infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte .
26. Cachexia nomen sumpsit a corporis malo habitu l é q ü f#
enim graeci malam vexationem vocauerunt. Fit autem haec passio
ex intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicantis, aut
post aegritudinem tarda resumptione .
27. Atrophia nomen accepit adiminutione corporis: nam graeci
nutriment! cessationem dr^oip'mv dicunt. Est enim tenuitas corporis
ex causis latentibus, et paulatim conualescentibus .
28. Sarcia est superflu um carnis incrementum, quo vltra mo*
dum corpora saginantur: graeci enim carnern rd^a. vocant.
29. Ischias vocata a parte corporis, quam vexat. Nam verte»
brornm ossa, quorum summitas iliorum initio terminantur, graeci
i<s"xta. vocant. Fit autem de phlegmate, quoties descenderit in recta
ossa, et efficitur ibi glutinatio .
30. Podagram graeci a retentione pedum dicunt nominatam,
vel a ferali doloré: siquidem ornne , quod immite fuerit, abusiue
agreste vocamus.
31- Arthriticus morbus ab articulorum passione vocabuliim
sumpsit.
32. Calculus petra est, quae in vesica fit,vnde et nomen accepit
. Gignitur autem ex materia phlegmatica .
3 3. Stranguria dicta est, eo quod stringat vrinarum difficultate. -
Ibid. Nephritis est inflammatio re-
num cum febri continua . AREV.
2S. Paralysis dicta a corp. imp. ltd
*■ I. ,neque deest, qui tueatur hanc le-
etionem \ esse enim pensare ponder are .
ta bo r are igitur suo pondère paralyticos ,
q u i , aegrc suos artus > ( v t a it Seneca, )
tnoliantur. Nobis illud suspicari venit in
mcntcm , ex librariorum compendiis na-
tum esse vitium . Fuisse enim potuit ; dis-
solutio corporis impens ationem . Id e s t,
dissolutio corporis impediens actionem ■
GRIAL .
Ib. Fortasse Isidoms scripsit, a corporis
impediti solutions . Paralysis ad ver-
burn solutio est. In nonnullis mss. est
• corporis impensione . AREVALVS .
26. Cachexia . Caelius lib. 3. cap. 6.
GRIAL.
Ib. Cachexia graece est malus habitus
. AREVALVS .
27. Atrophia . Idem lib.2. cap. 14. ,
et lib .3. cap.’; . GRIAL .
28. Sarcia . Ita lib. 0 ., Cael. polysar-
cia . GRIAL .
29. Ischias . Idem lib. 5. c. 1. GR.
30. Podagram . Ibid. c. 2. GRIAL .
Ib. Podagra quasi trePic aypa, hoc
e s t, pedis captura . Isidorus duplicem
etymologiam ex Caelio. retulit . Podagra
a retentione pedum nodosa dicitur . Oui-
dius lib. 1. de Ponto ep.i. v.255. Tol-
lere nodosam nescit medicina podagram .
AREVALVS.
34. Satyriasis iuge desiderium Veneris cum extensione natura-
lium locorum} dicta passio a Satyris.
35. Diarrhoea iugis ventris fluxus sine vomitu .
3 6. Dysenteria est diuisio continua'tionis, id e s t, vlceratio in-
testini'. Aus enim diuisio e st,ïmf* intestina . Fit autem, anteceden-
te fluoré ; quem graeci Aiófpoiav vocant.
37. Lienteria dicta, quod cibum tamquam per laeuia intestina,
nullis obstantibus, faciat prolabi •
38. Colic a passio nomen sumpsit ab intestino , quod graeci
KooÄov appellant.
39. * Ragades dicuntur,eo quod fissurae sint rugis collectae al. ragadia.
circa orificium . Hae et haemorrhoides a sanguinis fluoré dictae •
Graeci enkn sanguinem oup-ot. dicunt.
C A P V T V I I I .
De morbis, qui in superficie corporis vidchtur.
I. fixlopecia est capillorum fluor , circumscriptis pilis fuluis , aeris
qualitatem habentibus : voeata hoc nomine a similitudine animalis
vulpeculae, quam graeci ixtimtct vocant.
2. Parotides sunt duritiae ,v e l collectiones, quae ex febribus,
35. Diarrhoea . Diarrhoea, et Satyriasis
in acatis numerantur a CaeliOv^yGR.
36. Fit autem anteced. { .e tc . Verba
sunt Caelii lib. 4. c. 6. GRIAL .
Ibid. Apud Grialium , et alios excu-
sos erat quam graeci : restitui quern ex
Caeliojquera Isidorus transcribit .AREV.
37. Per laeuia intestin. A L lenia .
GRIAL .
39. Celsus lib. 6. cap. 17. distinguit
rhagadia ( sic enim v ocat) ab hemor-
rhoidibus . Rhagadia sunt, quurn in ano
saepe et quidem pluribus locis cutis ex-
ciditur (nLscinditur); Hemorrhoides sunt
ora venarum, tamquam e x capitulis qui-
busdam surgentia , quae saepe sanguinem
fundunt . Rhagadia, siue rhagades Celsus
vocat scis suras recent es % atque adeo fortasse
legendum erit scissurae pro fissurae
. Graecum est ruptura . AREV.
Cap.vm. n .i. Circunscriptis p. f. aeris
qualitatem habentibus . A l. àèris . Sed
reiiciebat haec omnia > v t aliéna , Chacon
. GRIAL .
Ib. Putaretn , legendum areae qualitatem
habens . Alopecia est areae species
. Celsus lib. 6. cap. 4. Arearum quo-
que duo genera su n t . Commune vtriquc
est etc. Sed ea 5 quae cü^eovrsKtac, nomina-
tu r , sub qualibet figura dilatatur : fit et
in capillo* et in barba . Alopeciam dictam
non a similitudine vulpeculae , sed quia
vulpes eo morbo frequenter laborant,
verior est sententia . De alio areae genere
pergit ibidem Celsus : Id v e ro , quod
a serpentis similitudine ôqhtnç appelion
s , incipit ab occipitio etc. Fortasse hinc
aliquis, et ex eo Isidorus exist! mauit ,
alopeciam quoque a vulpis similitudine
nuncupatam. AREVALVS .
Z 2.
i'tji itfir&ü