
1 5.4 Hoc autem die symbolum competentibus traditur propter
confinem Dominicae paschae solemnitatem : vt qui iam ad Dei gra-
tiam percipiendam festinant, fidem , quam confiteantur, agnoscant.
1 6. Coetta Dominica dicta est, eo quod in illo die Saluator
pascha cum discipulis suis fecerit : quod et hodie, sicut est tradi-
tum, celebratur, sanctumque in eo chrisma conficitur, atque ini-
tium noui, et veteris cessatio testamenti declaratur .
17. Sabbat um ab hebraeis ex interpretatione vocabuli sui re-
quies nominatur : quod Deus in ipso , perfecto mundo , requie-
uisset.
1 8- Siquidem et eo die requieuit in sepulcro Dominus, vt
quietis illius mysterium confirmaret : quod iudaeis obseruandum
in vmbra futuri praeceptum e st. Sed postquam Christus in sepul-
tura sua eis figurant adimpleuit, obseruatio eius quieuit.
1 9. Dominicas dies proinde vocatur, quia in eo resurrectionis
Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non iudaeis, sed chri-
stianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere
coepit festiuitatem suam.
20. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est : quia
erat ante requies mortuorum : resurrectio autem nullius erat, qui
resurgens a mortuis non moreretur.
21. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Do-
mini , vt praeiret in capite ecclesiae, quod corpus ecclesiae spera-
ret in fine, iam dies Dominicus, id est, octauus, qui et primus,
celebrari coepit.
15. Hoc autem die symb. compet.
Qui disantur competentes 9 infr. lib. 7.
cap. vltim. GRIAL.
Ib. In Ordine Romano Dominica pal-
marum vocatur etiam Pascha petitum,
Dominica Competentium . AREVALVS.
16. Atque in. n. a. v. c. t. d. Addita
sunt haec ex veteribus libris » quae in
editis non erant : in quibus autem manuscriptis
deer a n t , lacuna tantumdem pa-
tebat. GRIAL.
19. Qui dies non iud,. . suam * Verba
Aug. epist. 119. c. 13. GRIAL .
lb . De Dominico die multa erudite
congerit Brissonius ad legem Dominico
de spectaculis in codice Theodosiano,
ex Isidoro , aliisque Patribus . AREV.
20. Resurrectio autem . Ibid. GR.
L I B E R VI.
C A P V T X IX .
2 7 9
De officiis.
1. Officiorum plurima sunt genera :sed praecipuum illud , quod
in sacris , diuinisque rebus habetur. Officium autem ab efficiendo
dictum, quasi efficium : propter decorem sermonis vna mutata lite-
ra, vel certe, vt quisque ilia agat, quae null! officiant, sed prosint
omnibus.
2. Vespertinum officium est in noctis initio vocatum, a Stella
vespere, quae surgit Oriente nocte .
3. Matutinum vero officium est in lucis initio,a Stella lucifero
appellatum , quae inchoante mane oritur . Quorum duorum tempo-
rum significatione ostenditur, vt d ie ,a c nocte semper Deus lau-
detur .
4. Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foras mit-
tuntur, clamante leuita, Si quis catechumenus remansit, exeat foras-
et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non nossunt mi!
nondum regenerati noscuntur .
C a p . x i x . n . 1 . O f f i c iu m 'a u t em a b e f f .
E x Ambr. i . offic. c. 8. GRIAL .
2. A Stella v e s p e r e . Virg. D e n iq u e
quid v e s p e r s e r u s v e h a t . , et alias saepe.
GRIAL.
4 . M is sa . Ambrosium, Leone )» , alios-
jue patres sequitur . De Missae etymo multa
Claud. Sainct. in praef. ad Liturv.
GRIAL. £
Ib. Siquis catechumenus etc. D i a c o -
n o r um has fu is s e p a r t e s , v t i t a p o p u lu m
a l lo q u e r e n tu r , c o l l i g i t C o t e l e r iu s t o m . I .
P a t r . A p o s t o l. p a g . 259. e x a u c t o r e v i ta
e S. M a r t ia l» , e t S. G r e g o r io M a g n o
lio . 2. D ia lo g , c a p . 23. Missa v id e t u r
p r o p r ie d ic ta il ia a c t i o , q u a c a t e c h u m e ni
fo ra s mittebantur : a tq u e ita a c c ip io
c a n o n em I. C o n c i l i i V a le n t in i a n n i 5 4 6 .
Quum de ecclesiastica regula tractare-
mut > antiques canones relegentes, inter
eetera haec ( a l. hoc esse ) censuimus obseruandum,
v t sacrosancta euangelia ante
munerum illationem , vel MISS AM cate-
‘ numenorum in ordine lectionum post A -
postolum legantur , quatenus salutaria
praccepta domini nostri lesu Christi, v e l
sermonem sacerdotis non solum fideles ,
sed etiam catechumeni , ac poenitentes„
et omnes , qui e x diuerso su nt, audite li-
citum habeant. Sic enim pontificum prae-
dicatione audita , nonnullos ad fidem att
r a c t s , euidenter scimus . Florezius to.?.
Hisp. sacr. pag.226. legendum ait cum
vetustioribus editionibus ante munerum
illationem IN MISSA catechumenorum ,
vel delendum catechumenorum, si cum
Loaisa legatur , ante munerum illationem ,
velmtssam-. quia existimat, Isidorum hoc
loco missam intelligent de sacramentis
altaris, quibus catechumeni interesse nor»,
possunt. Sed ex contextu liquet, missio-
nem catechumenorum missam dictam :
ex quo postea missae nomen reliquis
subsecutis partibus inhaesit, ac peculia-
riter primae orationi, quae est admoni-
tio erga populum , vt excitetur ad ro-
gandum deum . Vide Lesleum in not. ad
missale Isidorianum pag. 509. AREV.