
t 04 ETY.MOLOG.IARVM
C A P V T XXVL
De Caiegoriis Aristotelîs,
C i. vjequuntur Aristotelîs Cafegoriae, quae latine praedicamenta dî-
cuntur : quibus per varias significationes omnis sermo conclusus est.
2. Instrumenta categoriarum sunt tria, id est, prima aequiuo-
c a , secunda vniuoca, tertia denominatitia. Aequiuoca sunt, quando
multarum rerum nomen vnum est : sed non eadem defînitio, vt
leo. Nam quantum ad nomen pertinet, et verus , et pictus, et cae-
lestis Jeo dicitur.. Quantum ad definitionem pertinet , aliter verus
definitur, aliter pictus, et aliter caelestis..
3- Vniuoca su n tq u a n d o duariun , aut plurium rerum vnum
nomen est, et defînitio, vt westis: nam et b irrus, et tunica nomen
vestis possum accipere, et eius definitionem. Ergo hoc vniuocum
in generibus esse intelligitur : quia et nomen , et definitionem dat
formis suis.
4. Denominatïua dîcuntur quaecumque àb aliquo solo differentiae
casu secundum nomen habent appellationem : vt a boni tâte
bonus, a mal it ta malus .
5. Categoriarum autem species decern sunt, id est, substantia
, q nantit as, qualitas, relatio, situs, locus, tempus, habitus, a géré
, et pati.
6. Substantia, q u a e p r o p r i e , e t p r in c ip a lite r d i c i t u r , e s t , q u a e
n e q u e d e su b ie c to p r a e d ic a tu r , n e q u e in su b ie c to e s t , v t aliquis
homo, aliquis equus.. Secundae autem substantiae d i c u n tu r , in q u i-
R u s sp e c ie b u s i l la e , q u a e p r in c ip a lite r su b s tan tia e p r im o d ic ta e su n t,
in s u n t ,a t q u e c la u d u n t u r :v t in h om in e Cicero.
7 . Quantitas est m e n s u r a , p e r q u am a liq u id v e l m a g n um , v e l
m inu s o s te n d i tu r , v t longus, breuis . Qualitas e s t , v,t q u a lis s it o ra t
o r .
Cap.xxvi.n.i. Pleraque ex Arist. Cate-
jjoriis Boet. interp. GRIAL .
3. Nam birrus,et tunic. Idem Capelin
: quod autem vestis genus birrus.,
vid. lib. 19. c. 24. , et in Cassian. an-
.1not. GRIAL .
lb. Annotationes in Cassianum, quas
Grialius laudat, sunt Petri Clhacoji, ex quo
plurimas notas ad suam Isidori editionem
Grialius acceperat. AREVAXVS ..
5. Categoriar. species Cassiod. Quid-
• quid loquimur j aut cogitamus, in aliqua
horum specie inuenitur.. GRIAL..
to r,* aut rusticus, niger,aut candidus. Relatio est, quae refertur ad at.a«msticus,
aliquid . Quum enim dicitur filius, demonstratur et pater . Haec re-
latiua simul incipiunt : nam seruus, et dominus vno tempore exordium
nominis summit: nec aliquando inuenitur dominus prior ser-
u o , nec seruus domino . Alterum enim alteri praeesse non potest.
8. Porro situs a positione dictus,vt quis aut stet, aut sedeat,
aut iaceat. Locus est, vbi sit, in foro, in platea. Loci autem mo*
tus habet sex partes, dexteram, et sinistram , ante, et retro, sur-
sura , atque deorsum . Partes quoque istae sex duo habent, longe,
et prope. 'Tempus ,v t , hodie, heri.
9. Habitus ab habendo aliquid dictus, vt habere scientiam in
mente, virtutem in corpore : circa corpus vestimentum, et cetera,
quae ad habendi modum designato a doctoribus numero com-
prehenduntur.
10. Iam vero agere , et pati ab agentis, et patientis significa-
tione consistunt. Nam scribo vocis actum habet , quoniam facien-
tis rem indicat. Scribor patientis e s t, quoniam pati se ostendit. In.
his enim nouem generibus, quorum exempli gratia quaedam posi-
ta sunt, vel in ipso substantiae genere , quod est o oA a , innumerabi*
lia reperiuntur: nam etea, quae intellectu capimus, *ea ad alterum al. id ad alte-
hormn decern praedicamentorum sermone vulgamus. rum-
1 1 . Plena enim sententia de his ita e st. Augustinus magnus
orator , filius illius , stans in templo, hodie infulatus, disputando fa-
tigatur. Vsiae autem, id est, substantiae proprium e s t, quod ceteris
subiacet, reliqua nouem accidentia sunt . Substantia autem dicitur
ab eo , quod omnis res ad seipsam subsistit. Corpus enim
subsistit, et ideo substantia est.
12. Ilia vero accidentia, quae in subsistente, atque subiecto
sunt, substantiae non sunt, quia non subsistunt, sed mutantur,vt
color, vel forma. De subiecto autem , et in subiecto quasi de ipso ,
et in ipso . Vbi enim dicitur de subiecto , substantia est, quasi di-
catur de substantia . Vbi autem dicitur in subiecto , accidentia sunt,
id est, quae accidunt in substantia , vt quantitas , qualitas , vel
figura.
13. De subiecto igitur genera, et species,/» subiecto accidentia
sunt. Ex his nouem accidentibus tria intra vsiam sunt, quan-
13. Ex his nouem acrid. E x Aug. lib. de Categories . GRIAL .
Tom. 111. O