
mss.possent in.
diciorum aper-
ta e .
considerata ad magnas intelligentiae vias lectorem, praestante Do«
mino, vtiliter introducunt, Nunc ad hypotheticos syllogismos ordine
sequenti veniamus,
23. Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua
conclusione, sunt septem . Primus modus est. Si dies e s t, lucet : est
autem dies : lucet igitur . Secundus modus e s t, Si dies e s t , lucet :
non autem lucet : non est igitur dies. Genius modus est ita , Non
et dies est, et non lucet : at qui dies est : lucet igitur .
24. Quartus modus est ita: Aut dies est, aut nox : Atqui dies
est : nox igitur non est. Quintus modus est ita : Aut dies est, aut
nox-.atqui nox non est : dies igitur est. Sextus modus est ita : Non
et dies est , et nox : dies autem est : nox igitur non est.
25. Septimus modus est ita : Non est dies , et nox: atqui nox
non est : dies igitur est. Modes autem syllogismorum hypotheticorum
siquis plenius nosse desiderat , librum legat Marii Victorini,
qui inscribitur de Syllogismis hypotheticis.
26. Hinc ad dialecticas definitionum species aceedamus, quae
tanta dignitate praecellunt, vt * possint iure did orationum apertae
manifestationes, et quaedam indicia dictionum.
C A P V T X X IX .
De diuisione definitionum ex Marii Victorini
libro abbreuiata.
m efinitio philosophorum est,quae in rebus exprimendis expli-
cat, quid res ipsa s it , non qualis s it,e t quemadmodum membris
suis constare debeat. Est enim oratio breuis, vniuscuiusque reina-
turam a communione diuisam propria significatione concludens.
Diuisio definitionum in partes quindecim habetur.
26. Hinc ad dialecticas. Cassiod. Hinc
ad pulcherritnas définitionuin species ac-
cedamus, quae tanta dignitate praecel-
la n t , vt possint iure dici ornamenta nra-
tionum , et quaedam lumina . Vnde ex
ludiciorum tria verba iure dici orationum
non iubitauimus facere . Ouum
pracsertim in mss. Tarracon. libris multo
haec peiiis affecta deprehendissemus . S en-
sus autem hormn verborum hic c r it , v t
et iUustrandis sententiis, et enodandis di-
ctionibus bas definitionis dicat subserui-
r e . GRIAL .
Cap. xxix. n. 1. Non qualis s i t . Deerat
negatio in omnibus lib. Boetius de definit.
e. 4. Ergo definitio, quae est Philosophorum
propria, in rebus exprimendis ex-
plicat, quid s it, non quale s it; quemadmodum
membris suis constare debeat,
exponemus . GRIAL.
2. Prima species definitionis est. OvmclJ'nç , id est, substantia-
lis : quae proprie, et vere dicitur definitio, vt est : Homo animal rationale
, mortale, risus, disciplinaeque cap a x . Haec enim definitio,
per species, et differentias descendens, venit ad proprium,et désignât
plenissime, quid sit homo.
3. Secunda species definitionis est, quae graece MMtkrMr, dicitur
, latine notio nuncupatur : quam notionem communi, non pro-
prio nomine , possumus dicere. Haec isto modo semper eificitur : Homo
est, quod rationali conceptione , et exercitio praeest animalibus
cunctis. Non hie dixit, quid sit homo,sed dicendo, quid agat,
quasi quodam signo in notitiam deuocat. In isto enim, et in reli-
quis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur,
quia ilia substantialis definitionum omnium obtinet prirtcipatum.
4. Vertia species definitionis est, quae graece ttoiothc, dicitur, la-
tine qualitatiua vocatur , quia ex qualitate nomen accepit, pro eo
quod quale sit id , quod s it, euidenter ostendit. Cuius exemplum tale
est : Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet, et cognitione rerum,
aut quid agere debeat, eligit, aut animaduersione, quid inutile sit,
contemnit. His enim qualitatibus expressus, ac definitus est homo .
5. Quanta species definitionis est, quae graece latine
a Tullio descriptio nuncupatur: quae, adhibita circuitione dicto-
rum, factorumque, quid quaeque res sit, descriptione declarat. Quae-
litur enim, quid sit auarus , quid crudelis, quid luxuriosus, et vni-
uersa luxuriosi, auari, et crudelis natura describitur, vt si luxurio-
sum voluinus definite, dicimus, Luxuriosus est victus non necessarii,
sed sumptuosi, et oner0si appetens , in deliciis ajfluens, in libidinem
pronus. Haec, et alia definiunt luxuriosum : sed per descriptionem
definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est, quam
dialecticis : quia latitudines habet, quae simili modo in bonis rebus
ponitur, et in malis. ■ .
6. Quinta species definitionis est, quam graece ttdT dvnteftv, la-
tine ad verbum dicimus . Haec vocem illam, de cuius re quaeritur,
alio sermone désignât, vno , et singular! , et quodam modo , quid
2. Risus, disciplinaeque cap. Male o.
sensus 9 disciplinaeque cap. Cum supra
c. 26. risus capax s i t . Itemque apud
ho et, GRIAL.
5. Et onerosi • • • in libidinem pronus..
Etc Boet, GRIAL .
6. Quam Graeci k a t «Vr/AêÇn?. Etc
cod, lib. 3. in Top. GRIAL .
lb. Ita explicatur glossaC vocabulum
lib. I. cap. 30. n. i . AREVALVS .