
3 I 4 e t y m o l o g i a r v m
tu r ,v t per vocabula ipsa, in opere suo quid valeant,designetur.
10. Gabriel hebraice in linguam noscram vertitur fortitudo D e i.
Vbi enim potentia diuina , vel fortitudo manifestatur , Gabriel
mittitur.
1 1 . Vnde et eo tempore, quo erat Dominus nasciturus, et trium-
phaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam : vt ilium annuncia-
re t, qui ad debellandas aereas potestates humilis venire dignatus est.
12. Michael interpretatur quis vt Deusl Quando enim, aliquid
in' mundo mirae virtutis fit, hie archangelus mittitur . Et ex ipso
opere nomen est eius, quia nemo valet facere , quod facere prae-
ualet Deus.
13. Raphael interpretatur curatio,vel medicina Dei: vbicum-
que enim curandi, et medendi opus necessarium est, hie archangelus
a Deo mittitur, et inde medicina Dei vocatur.
14. Vnde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis eius
curationem adhibuit , et caecitate detersa visum restituit: nominis
enim interpretatione et angeli officium designatur.
15. Vriel interpretatur ignis D e i , sicut legimus , apparuisse
ignem in rubo . Legimus etiam , ignem missum desuper, et imples-
se , quod praeceptum est.
1 6. Throni autem , et Dominationes, et Principatus, et Potestates
, et Virtutes , quibus vniuersam caelestem societatem Apostolus
•complectitur, ordines angelorum , etdignitates intelliguntur, et pro
hac ipsa distributione officiorum alii Throni, alii Dominationes, alii
Principatus, alii Potestatesdicuntur , pro certis digtiitatibus, quibus
inuicem distinguuntur .
17. Virtutes angelica qtiaedam ministeria perhibentur, per quae
signa, et miraculain mundo fiunt, propter quod et Virtutes dicuntur.
18. Potestates sunt, quibus virtutes aduersae subiectae sunt,
10. Gabriel. . . Michael. . . E x Greg,.,
et Hieronym. in Daniel, cap. 8. GRIAL .
15. Totum hoc, V r ie l. . . praeceptum
e s t , omittitur in codice Vaticano 5764.,
v t dixi in Isidorianis cap. 98. num. 16.
Sed quum in plerisque codicibus , etiam
antiqiiissimis, legatur , praestat credere ,
data opera praetermissum alicubi fuisse
ab aliquo antiquario, qui Vrielis nomen
ex angelorum coetu excludendum.putaret
. De Vriele inter angelos recipiendo
antiquissima fuit opinio , quam tarnen
nonnulli veteres euertere conabantur.
Hanc controuersiam , quantum satis est,
explicui in not. ad num. 53. Appendi-
cis 5. ad Sedulium . Plura videri possunt
in opere eruditissimo V. C. Cancellierii
De secretariis veterum Christian, pag.
1009. et seqq. AREVALVS .
. 18. Potestates. E x Greg. ibid. GR.
L I B Ë R VII. 3ij
et inde Potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eo-
rum potestate coercentur, ne tantum mundo noceant, quantum
cupiunt.
19. Principatus sunt h i, qui angelorum âgminibus praésunt.
Qui pro eo , quod subditos angelos ad explendum ministerium di-
uinum disponunt , principatus vocabulum acceperunt . Nam alii
sunt, qui administrant, alii, qui assistunt, sicut per Danielem dicitur :
Milia milium ministrabant e i,e t decies milles centena milia as si- cap. y. v. io.
stebant e i .
20. Dominationes sunt ii,q u i ëtiam Virtutibus, et Principati-
bus praeeminent, qui pro eo, quod ceteris angelorum agminibus
dominantur, Dominationes vocantur,
21. Throni sunt agmina angelorum, qni latino eloquio sedes
dicuntur : et vocati Throni, quia illis conditor praesidet, et per eos
iudicia sua disponit.
2 2. Chérubin autem et ipsi sublimes caelorum potestates,
et angelica ministeria perhibentur : qui ex hebraeo in linguam no-
stram interpretantur scientiae multitudo . Sunt enim sublimiora a»-
mina angelorum, qui pro eo , quod vicinius positi diuina scientTa
ceteris amplius pleni sunt, Chérubin, hoc est, plenitudo scientiae
appellantur .
23. Ipsa sunt duo ilia ^nimaliasuper propitiatorium arcae ficta
ex métallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum
medio ostenditur Deus,
• 14. Séraphin quoque similiter multitudo est angelorum , qui
ex hebraeo in Iatinum ardentes , vel incendentes interpretantur :
qui iccirco ardentes vocantur, quia inter eos,et Deum nulli angeli
consistunt : et ideo quanto vicinius coram eo consistunt,tan-
to magis claritate diuini luminis inflammantur .
2J. Vnde et ipsi vêlant faciem , et pedes sedentis in throno
Dei, et iccirco cetera angelorum turba videre Dei essentiam ple-
ne non valet, quoniam Séraphin earn teg it.
2 6 . Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specia-
lia ordinum singulorum, vttamensint ex parte communia omnium.
Nam dum Throni sedes Dei in quorumdam angelorum ordinespe-
21. Ita multi veteres laudati a Peta- 24. In Latinum ard. Ita Gregorius,
uio loc. cit. num. 5. AREVALVS . comburentes Hieronymus. GRIAL .
R r 2