
e t y m o l o g i a r v m
secundum consuetudinem patriae, loco , temporique conueniens , neces-
sarm, vttlis, manifesto, quoque, ne aliquid per obscuritatem in ca-
ptionem continent ,nullo priuato commodo ,sed pro communi ciuium
vtifotate conscripta.
«* C A P V T XI.
' De sententia. c
I. Kjententia est dictum impersonate, v t , Obsequium arnicas,veri-
tas odium pant, Huic si persona fuerit adiecta, chria eritjita ,O f-
jendtt Achilles Agamemnonem , vera dicendo : Metrophanes prome-
ruit graft am Mithridatis ,obsequendo .
2. Nam inter chriam, et sententiam hoc interest, quod sententia
sine persona profertur , chria sine persona nunquam dici-
tu r .V n d e s i sententiae persona adiiciatur, fit chria : si detrahatur,
fat sententia ,
C A P V T X IL .
De Catasceue, et Anasceue.
i .'Catasceue est confirmatio propositae rei; Anasceue autem con-
traria superiori e s t : reuincit enim, non fuisse,aut non esse, quod
natum, aut factum , aut dictum esse proponitur jf vt siquis Chimae-
ram neget fuisse, aut fuisse confirmet.
2. Intel has, et thesinhoc interest, quod thesis, quamuis etipsa
habeat disputationem in vtramque partem, tamen incertae rei quasi
quaedam deliberatio, vel coarctatio est: catasceue autem , et ana-
sceue in his rebus, quae verisimiles non sunt, sed pro veris pro-
ponuntur, pierumque versantur . v
3. Anasceuae prima diuisio est in inconueniens , et mendacium .
Inconuenientis species sunt, quod inhonestum est, et quod inutile
. Item inhonestum tractatur aut in dictis, aut in factis . In di-
ctis , vt siquis indecora , et non respondentia auctoritati dixisse
dicatur:: velut si aliquis infamet Catonem ilium Censorium , iuuen-
tutem ad nequitiam , et luxuriam cohortatum .
sentent. c. 33. Nequis in captionem yerborum in cauendo incidat. GRIAI..
4. In factis, vt siquis abhorrens aliquid a sanctimonia, et nomine
suo fecisse dicatur, vt est fabula de adulterio Martis , et Veneris
. Mendacium autem tres habet species : incredibile , quod factum
non esse credatur : vt adolescentem de Siculo litore egre-
dientes Africa classes videre .
5. Impossibile est, vt Clodius insidias Miloni fecerit, et idem
occisus sit a Milone . Contrarium e s t, Nam si insidias fecit , occi-
d it. Occisus est -, non fecit insidias . Haec distributio in contrarium
reformata catasceuae proderit. Oportebit tamen principia sic ordi-
nare,vt aut credendum esse veterum auctoritati, aut fabulis fidern
non habendam esse dicamus .
6. Et ad id postremum in anasceue recurramus , nequid aliud
significare voluerint , qui ista finxerunt : vt si Scyllam non mari-
nam , sed maritimam feminam : nec succinctam canibus,sed rapa-
cem aliquam , et inhospitalem venientibus extitisse .
C A P V T XIII.
■
De Prosopopoeia ,
rosopopoeia est,quum inanimalium et persona, et sermo fin-
gitur . Cicero in Catilinam \Etenim si mecum patria mea, quae mihi
vita mea muUo est charior , loqueretur , dicens, etc. ■
2. Sic et montes , et flumina, vel arbores loquentes inducimus,
personam imponentes rei, quae non habet naturam loquendi, quod
et in tragoediis vsitatum est,et in orationibus frequentissime inue-
nitur .
Cap. xir. n. 4. Egredientes Afric. E x
Plin. , et Solin. Mendose libri omnes in-
gredientes . GRIAL .
!>. Catasceuae proderit . Post haec
verba adduntur in Gothicis aliquot, Vt
gradus omnes constituamus, honestum,
vtile, verisimile, possibile , consenta-
neum , vel ex diuerso inhonestum , inutile
, paruin verisimiUe, impossibile, contrarium
. Quae, quia neque satis cum su-
perioribus cohaerent, neque sunt in vetu-
stioribus lihris, recipienda non putauimus,
licet quibusdam probarentur GRIAL .
Cap.xm. n .i. Prosop. Ha e c, et etho-
poeia maiores visae sunt, quam v t cum
figuris reliquis connûmesandae estent,
propterea eas in progymnasmatis p o su it.
GRIAL .