
2*o E T Y M O L O G I A R V M
quando primum censum exegit,ac romanum orbem descripsit. Dicta
autem era ex eo,quod om nis orbis aes reddere professus est
reipublicae.
C A P V T X XX V I I .
De olympiadibus, et lustris, et iubileis .
i . Olympias apudgraecos constituta apud Elidem, Graeciae'cnii-
tatem , Eliis agentibus agonem , et quinquennale certamen , quatuor
mediis annis vacantibus : et ob hoe Elidum certaminis tempus olympiaden!
vocauerunt, quadriennio in vna olympiade supputato.
Scaliger lib. j . De emendatiorie tempo-
ris , vbi obseruat, in monumentis anti-
qnis Hispaniae nunquam aera , sed era
exaratum esse . Ipse Scaliger cram ab aes
deducit, et mimerum significare a i t : nam
ita vsurpat Faustus Reginensis , seu Re-
iensis in libro De spiritu Sancto ( auctor
nunc creditur Paschasius ) : Trecenti in
era > sine supputationc crucis . Ita etiani
Isidorus lib. 6. cap. i J. non seinel erarn
pro numero posuit. Becmanus ex vete-
ri Breuiario codicis Theodosiani pro-
fe r t : Imperator Theodosius era x x i i. , hoc
est, titulo x x i i. , et ex Hilderico Gallo
eras dierum pro numeris dierum . Anti-
quiores aera in plurali numero pro numeris
ponebant, quo pertinent exempla
ex Nonio, et Cicerone allegata a Gria-
lio.'Salmasius in Exercit. Plinian.pag.686.
probat, a sequioris aeui scriptoribus eras»
acceptam fuisse pro numero dato,vt aiunt,
in aliquo computo . In conciliis Hispaniae
pro numero, canone, seu capite vox
era adhibetur, vt apud Pueyum pag.688.
Reseratum est etiam concilium Ilerdense,
in quo iubetur etc. Era quippe septima
ita : Qui Sacramento se obligauerit etc.
Et pag. 690. E x Chalcedonensi concilia
era octaua decima . Significatio vero erae
pro certo, et illustri termino ( epocham
vocant ) , ex quo anni numerentur , no-
tior est apud hispanos, et hoc sensu ab
Isidoro exponitur. De era hispana extat
praeclarum opus Marchionis Mondeja-
rensis, recusum Matriti anno 1795.E ra
Espanola , origen de su nombre etc. In
codice Vaticano 20. post tabulam, qua
romani Pontifices recensentur, hi sunt
versiculi : Vt sapias eram, Domini prae-
sentibus annis - Appones annos tricenos,
bisque quaternos. - E t quot hi fu e r in t,
totam fore noueris eram . Erat in cod.
fuerunt pro fue rint, et vsque pro bisque :
haec enim est ratio, vt anni 38. annis
erae vulgaris addantur, vt annus erae hi-
spanae colligi possit. In eodem codice era
explicatur de mensura terrae , quam romani
prouinciis imperabant: de quo apud
alios nihil inuenio . Quo anno erae vulgaris
Christus natus fuerit, an etiam ante
illam , mirus est chronologorum dis-
sensus, quem, catalogo diuersarum sen-
tentiarum per annos disposito , Fabricius
cap. 7. Bibliogr. exposuit . Quo in argu-
mento egregie versatus est V. C. Henri-
cus Sanclementius, Abbas Camaldulensis,
erudito opere paucis ante annis Romae
excuso in fol. In codice Albanio post medium
capitis 3A. libri 1. Etymologiarum
quaedam inserfa sunt de censu , quem
Augustus Caesar a toto orbe terrarum
iussit reddi : quae quamquam Isidori non
sunt , 'amen inter Appendices num. 6.
locum habebunt. AREVALVS .
Cap.xxxvn. n.i.Et quinquennal, certain.
Euseb. in Chron. Elfi agunt quinquennale
certamen , quatuor annis in medio
expletis, quam Olympiadem Iphitus filius
Praxonidis. siue Haemodis primus constitua
. GRIAL.
2. Lustrum vero est wsvrmt^s , id est , quinquennium , quod
quinto anno dicitur condi propter olympiadas a romanis : adhuc
enim consules, adhuc era nondum erant. Est enim quinquennale
tempus. Ideo vero sic vocatur : eo quod censu per quinquennium
in republica peracto, vrbs Roma lustrabatur.
3. lubileus interpretatur remissionis annus . Est enim hebraicus
et sermo, et numerus, qui septennis annorum hebdomadibus, id est,
quadraginta nouem annis texitur, in quo clangebatur tubis, et ad
omnes reuertebatur antiqua possessio, debita absoluebantur, con-
firmabantur libertates .
4. Hunc numerum etiam in diebus Pentecostes et ipsi celebra-
mus post Domini resurrectionem , remissa culpa, et totius debiti
chirographo euacuato, ab omni nexu liberi, suscipientes aduenien-
tem in nos gratiam Spiritus sancti.
C A P V T X X X V I I I .
De seculis, et aetatibus.
i .S e c u la generationibus constant; et inde secula,quod sequan-
tu r. Abeuntibus enim aliis, alia succedunt. Hunc quidam quinqua-
gesimum annum dicunt, quern hebraei iubileum vocant.
2. Ob hanc causam et file hebraeus, qui propter vxorem , et li-
2. Lustrum vero-. Seru. Aen. i . ad v.
Veniet lustris lab. aetas . Lustris , quin-
quenniis, et bene Olympiadibus compu-
tat tempora » quia nondum vel Roma ,
vel consules . Lustrum autem dictum,
quod post quinquennium vnaquaeque ci-
uitas lustrabatur . Ergo verba i lia , adhuc
enim consules, adhuc aera nondum erant,
quae Virgilii interpretationi tantum ser-
uiunt , nihil Isidoro detracta obérant .
Jdam Isidorus, Seruium legens , non vi-
detur Maronis verba considérasse . Propter
Olympiadas pro Olympiadibus , vel
loco Olympiadum interpreteris, lic e t . GR. -
lb . Adhuc enim consules etc. Ex his
colligit Grialius, Isidorum videri Maronis
verba non considérasse. Rationem de-
sidero . Isidorus enim potuit, verbis Ser-
uii adhibitis notasse, romanos ante consules
, et eram lustris, et olympiadibus
cornputasse . Propter olympiadas fortasse
mutandum erit in per olympiadas. Ob-
seruandumJustrum saepe accipi pro. quin-
quennio iam peracto, vt notant Sauaro
ad Sidonium carm. 13. , et Christianus
Gottlieb Schuarz ad Mamerrinum in secundo
panégyrico ad Maximinum cap.i.
AREVALVS.
3 .,e t 4. Et numerus,qui septennis . . .
gratiam Spiritus Sancti . Ex Hieron. ad
Am. cap.^ • » et Ambros. in apolog. Dauid.
cap. 8. GRIAL .
Cap.xxxvi. n. 1. Secula generationibus
constant.Secula sex generationib. constant9
cod. Neap., sed nullo ( opinor ) sensu. GR.
Ib. Hunc quidam . E x Hieronym. ad
Cal. 2. GRIAL .