
i4 E T Y M O L O G I A R V M
et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species
diuiduntur, ex quibus Corporalia dicta, quia vel videntur,
vel tanguntur,vt caelum , terra .
4. Incorporation, quia carent eorpore : vnde nec videri, nec
tangi possum : vt 'veritas, iustitia .
5. Generalia, quia multarum rerum sunt, vt animal: nam et ho-
mo , et equus, et auis animal sun t.
6. Speeialia, quia partem demonstrant, vt homo ; species enim
animalium homo.
7. Principalia, quia primam positionem habent , nec aliunde
nascuntur, vt mons, fans.
8. Deriuatiua? eo quod ex alio nomine deducuntur, vt a monte
montanus.
9. Diminutiua , quia minuunt sensum , vt graeculus , schola-
stkulus.
10. Sono diminutiua , quia sic sonant, sicut diminutiua, sed
intellectu principalia sunt, vt fabula, tabula .
i t . T’ota graeca, quia ex toto graece declinantur, vt Callisto.
Sic enim et graecus, et latinus dicit.
12. T’ota latina, quia ex toto in latinum vertuntur ; graecus
dicit Odysseus, latinus Vlysses.
13. Media dicta , quia ex parte graeca sunt, et ex parte latina
. Eadem et notha , quia corrumpunt vltimas syllabas, maaenti-
bus prioribus: vt apud graecos Alexandras, Menandros : apud nos
vero Alexander , Menander, Dicta autem notha, quemadmodum
nothus dicitur, quisquis de dispari genere nascltur^
14. Synonyma, hoc est,plurinomina, eo quod sit in pluribus
nominibus significatio yna : yt terra , humus fl tellus . Idem enim
sunt omnia>
15. Homonyma, hoc e s t, vninomxna, eo quod sit in vno nomine
significatio plurima:vt tumulus nunc mons breuis,nunc rumens
tellus, nunc sepulcrum.. Est enim in vno nomine significatio
diuersa ^
Isidorus ipse XXVII. percenset, vt dees-
Stoguideatur aliquid. GRIAL .
7. Principalia q. primam pos. Vtro-
que enim nomine vocantur , et principal
Ua , et primae positionis, GRIAL -
9. Diminutiua scholasticulus - Eodem
texemplo vtuntur Donatus , et Charisius *
G R IA L .
10. Sono dimin. e Sergio . GRIAL.
12 k Tota latina . E x Donato . GRIAL.
L I B F R I. -i j
16. Relatiua dicta , eo quod ad aliam referantur personam : vt
magister , pater, dominus.
17. Ilia autem , quae dicuntur ad aliquid aliqualiter se haben-
tia , a contraria significatione dicta sunt , vt dexter . Dici enim
dexter non potest, nisi sinister fuerit.
18. Porro qualitatis nomina ex eo dicta,quia per ea, qualis
quisque sit, ostenditur: vt sapiens , formosus, diues .
19. Quantitatis , quia a mensura trahuntur : vt longus, breuis .
20. Patronymica dicuntur, eo quod trahuntur a patribus: vt
Tydides, Tydei fiiius .Aeneades, Aeneae filius . Quamuis et a matri-
hus,et a maioribus dueantur.
2 1. Ctetica, id est, possessiua, a possessione, vt Euandrius ensis,
22. Epitheta, quae latine adiectiua, vel superposita appellan-
tu r ,eo quod ad implendam sui significationem nominibus adiician-
tur : vt magnus, doctus . Adiicis ea personis, vt magnus philosophus,
doctus homage, t plenus est sensus.
23. Actualia ab actu descendunt: vt R e x , dux, cursor, nu-
tr ix , orator. Gentis a gente veniunt, vt Graecus, Romanus .
24. Patriae a patria descendunt: vt Atheniensis; Thebanus. Loci
a loco , vt suburbanus. ----
25. Verbalia dicuntur , quia de verbo nascuntur, vt lector.
Participalia , quae sic sonant, sicut participia : vt clement, prudens .
2 6. Verbis similia a verbi similitudine dicta, vt contemplator.
Nam et verbum est imperatiui modi,futuri temporis :et nomen,
quia casum recipit . Hae omnes species a nominum appellatione
descendunt.
qnaliter. Ita legendum e x Sergio, con-
iungendaque manuscript or um, et impres-
sorum librorum lectio , in illis enim qua-
liter : in his aliter legitur . GRIAL .
23. Actualia . Haec neque apud Do-
natum , neque apud Sergium leguntur .
24. Loci a loco -N e haec quidem9
sed reliquit numeric et ordinis species,
quae apud ill os sunt ‘ ita XXVIII. species
constabunt. GRIAL.
26. Verbis similia . Aliquid hoc loco
e Sergio desiderare possis . Sic enim ille
A r t. 2. c,2. Sunt etiam participiis similia
, vt demens , Nam sic est demens , quasi
legens , sed demens nomen e s t, quia
recipit' comparationem , id est > dementier
: legens vero participium, quia non
recipit similiter comparationem . Sunt
etiam Verbo similia , vt contemplator >
sed cum casum acceperint, nomina sunt,
vt contemplator huius contemplatoris facit
. Cum autem tempus habuerint, verba
, vt Maro dix it: Contemplator aquas
dulces . Ergo casum ex Sergio posuimus .
Vbi comparationem habebant libri omnes.
Nam comparationem recipere de Partici-
pialibu s, non de Verbis similibus dixerat
Sergius. GRIAL .