
2°4 E T Y MO L O G I AR VM
2 6. Nam antiquus nuptiarum erat ritus, quod se maritus, et vxor
inuicem emebant,-ne videretur vxor ancilla : sicut habemus in iur
e . Inde est, quod, praecedente donatione viri, sequitur dos vxoris.
27* Donatio vsufructuaria ideo dicitur ; quia donator ex ea
vsumfiuctum adhuc retinet, seruato, cui donatum e st,iu re .
28. Donatio directa ideo nuncupatur, quia et iure, et vsu sta-
tim transit in alterum: nee vltra inde aliquid ad ius donatoris re-
torquetur.
29. Conditiones, testium sunt proprie : et dictae conditiones.
a condicendo, quasi condictianes: quia non ibi testis vnusiurat, sed
ve! duo, vel pluies. Non enim in vnius ore , sed in duorum, aut
trium testium stat omne verbum. Item conditiones, quod inter se
conueniat sermo testium, quasi condictianes.
3 °* Stipulatio est promissio, vel sponsio : vnde et promissores
stipulatores vocantur: dicta antein stipulutio a stipula.'Veteres enim
quando sibi aliquid promittebant , stipulam tenentes frangebant t
veram vocum originem non aperiunt »
A graeco <Pâ> est d o , a quo dos^ do n o ,
donatio . AREV.
26. Nam antiquus nuptiar. . . . sicut
habemus in iure . Verba Seruii initio lib. 1.
Georg, vbi desunt fortasse haec verba :
ne videretur vxor ancilla . GRIAL .
Ibid. Albertus Dietericus Trekell in
not. ad lib. Brissonii de ritu nuptiarum
pag. 289. coniicit, originem tabularum
niatrimonialium ex conuentione in ma-
nus per coemptionem esse arcessendam ,
et pag. 298. contra asserentes mutuam
emptionem viri , et vxoris contendit,
solum maritum emisse mulierem, ethu-
ius bona, quamuis vtrique coemptionem
fecerint. Isidorus hoc loc. his accedit,
qui mutuam coemptionem astruunt. L.9.
cap. 5. tabulas matrimoniales instrumenta
emptionis vocat : quod Dietericus ex-
plicat de conuentione in man us per coemptionem
sine mutua emptione. AREV..
29. Condiciones proprie testium. Ita
scriptum in Gothic0 ; et ita procedit no-
tatio . GRIAL.
lb . Communem scribendi rationem
secutus sum conditiones, quamuis Gria-
Jius etiam in textu condiciones praetule-
xit . In veteribus monumentis vtroque
modo reperitur . AREVALVS .
30. Veteres ... . agnoscebant. Expun-
gebat haec Cachon . GRIAL ..
Ibid. Iuxta Paul, iurid. Lib. 5. sent*
tit. 8. vid. infr. librp 10. Stipitl. GR.
lb. Alii c e n s en tstipulationem dictam
a stipula , quam in contractibus agrariis
manu tenebant, vt agrum integrum re-
praesentaret. Varro sub fin. lib. 4. de ling,
la t., et Festus in Stipem a stipe stipula-
tionem deducunt. Nonnemo a stipulis ,
in nodi morem contortis, quibus sege-
tum manipuii astringebantur , et obliga-
bantur. Qui stipulum apud veteres pro
firmo acceptum aiunt , id a stipite de-
scendere suspicantur. Videndus Brisso-
nius lib. 5. de formulis . Quod autem
Chacon spuria censebat, Veteres „ . . agna-
scebant, nescio , qua id rati one sibi per-
suadere potuerit, quum antiquissima e-
xemplaria consentiant. Immo quod in,
Hispania a pueris ita celebrari videmus ,
vt stipulam frangant,. iterumque iungant»
et in auras dispergantquod vocantpaji-
tas a v o la r , cur non ex veterum more
deriuasse credemus ? Dicunt etiam hispa-
ni hechar pajas de ludo , quo sortem stipulis
quaerimt. AREVALVS.
L I B E R V. 205
quarn iterum iungentes, sponsiones sitas agnoscebant. Siue quod
stipulum, iuxta Paulura iuridicum, firmura appellauerunt.
31. Sacramentum est pignus sponsionis : vocatum autem sacra-
mentum, quia violare,quod quisque promittit, perfidiae est.
C A P V T X X V .
De rebus .
1. 1 lereditas est res , quae morte alicuius ad quempiam per-
uenit, nec legata testamento, nec possessione retenta . Dicta autem
hereditas a rebus aditis, siue ab aéré , quia qui possidet agrum,
et censum soluit, inde heres .
2. Res sunt, quae in nostro iure consistunt. lura autem sunt,
quae a nobis iuste possidentur, nec aliéna sunt.
3. Dicta autein res a recte habendo, ius a iuste possidendo ,
Hoc enim iure possidetur, quod iuste; hoc iuste, quod bene . Quod
autem male possidetur , alienum e s t. Male autem possidet, qui vel
sua male vtitur,vel aliéna praesumit. Possidet autem iuste, qui non
irretitur cupiditate. Qui autem cupiditate tenetur, possesses est, non
possessor.
4. Bona sunt honestorum, seu nobilium , quae proinde bona
31. Petrus Pithoeus lib. 1. Aduers.
cap. 18. Isidorum ait ex quopiam me-
liori auctore' docuisse, sponsionis pignus
legitimum esse sacramentum . Certe Isidorus
ex antiquioribus, e t , si v is, me-
lioribus auctoribus fere ea omnia, quae
profert, ilia etiam , quae criticis intem-
perantioribus absurda videntur, collegit.
Et apud veteres quidem sacramentum
fuit pecunia , quam litigantes, siue de re
aliqua contendentes , in loco sacro , vel
apud Pontificem deponebant: pecunia vi-
ctoris ad eundem redibat, victi in rebus
sacris consumebatur. Vide Varronera I.4.
de ling. lat. , et Festum verbo Sacramentum
. Isidorus autem post primam si-
gnificationem ad alteram deuenit, qua sacramentum
accipitur pro iureiurando,
quod maxime sacrum habebatur . AREV.
Cap. xxv. n. 1. Nec legata testamento
» aut possess, retenta . Verba sunt Ciceronis
in Topicis, quae in vno tantum
libro Ouet. Colleg. integra leguntur . GR.
lb . Inde et heres . A h inde et res .
GRIAL.
Ib. Fortasse inde hems : nam ab hems
heredem dictum multi volunt : alii
ab haereo. Vide lib. 9. cap. 5. num. 1.
Siue autem heres, siue haerçs scribatur»
ad I originationem perrnde est. AREVA L.
2. Iura autem sunt.£A; August, ep.%4.
quae referuntur a Greg. c. 12. de verbor.
signifie., et 14. q. 4. c. quid dicam \.et
a Bernard. Pap. in 1. collect. GRIAL .
3. Sua male vtitur pro suis vtitu ri
nam vtor cum accusatiuo saepe occur-
rit in antiquis Isidori exemplaribus , quod
interdum in excusis aliter habetur . Vul-
canius , vt alii editi, hoc num. ablatiuuna
posuit suis male vtitur : sed num. seq.
accusatiuum retinuit ea homines ad res
bonus vtantur . AREVALVS ►