
34. louis fertur a iuuando dictus,et lupiter quasi iuuans pater,
hoc est, omnibus praestans.Hune et priuato titulo Iouem O-
ptimum dixerunt,dum fuisset incestus in suis , impudicus in ex-
traneis.
35. Quern modo taurum fingunt propter Europae raptum ,
fuit enim in naui, cuius insigne erat taurus : modo Danaes per
imbrem aureum appetiisse concubitum , vbi intelligitur , pudicitiam
mulieris ab auro fuisse corruptam : modo in similitudinem aquilae,
propter quod puerum ad stuprum rapuerit : modo serpentent, quia
reptauerit : et cygnum, quia cantauerit .
3 6. Et ideo non figurae istae sunt , sed plane de veritate
scelera , vnde turpe erat, tales Deos credi, quales homines esse non
debeant.
3 7. lanum dicunt, quasi mundi, vel caeli, vel mensium ianuam :
duas Iani facies faciunt,propter orientem, et occidentem . Quum
vero faciunt eum quadrifrontem, et lanum geminum appellant, ad
quatuor mundi partes hoc référant, vel ad quatuor elementa, siue
tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum, non Deum , faciunt.
38. Neptunum aquas mundi praedicant, et dictus ab eis Ne-
ptunus, quasi nube tonans.
39. Vulcanum volunt ignem, et dictus Vulcanus , quasi volans
candor, vel quasi -uolicanus, quod per aerem volet : ignis enim de
nubibus nascitur .
40. Vnde etiam Homerus dicit,eum praecipitatum de aere in
34. louis in nominatiuo , vt n. 1 . ,
et alibi apud Isidorum , et alios . Prête-
stare pro iuuare ab Isidori aequalibus
saepe vsurpatiir . AREVA LVS .
35. Modo Danaes per im. E x eod.
18. c. 13. GRIAL .
37. lanum dicunt. E x 7. de ciuit. e.8.
GRIAL.
lb. Quatuor mundi partes olim solum
intelligebantur oriens , occidens ,
tneridies , septentrio . AREVALVS .
38. Neptun. E cap. 16. GRIAL.
lb. Cicero lib. 2. cap. 26., et lib. 3.
cap. 25. De natura deorum Neptunum a
nando deducit : alii alio modo . Et apud
Ciceronem quidem nonnulli legunt a
nubendo pro a nando, vt consentiat Varron
i, qui lib. 4. de ling, latin. Neptunum
vocatum ait , quod terras obnubat , a
nuptu, id e s t , opertione . Ex quo fortas-
se in Isidoro legendum 9 quasi nube te-
gens . AREVALVS .
39. Et diet. Vulc. E Seru. Aen. 8. ad
v.Haud secus ignipotens . GRIAL .
lb. Scribitur etiam Volcanus: quern
Varro lib. 4. de ling. lat. cap. 10. ita dictum
ait ab ignis maiore v i , ac violen-
tia . Vossius , et alii deriuant a Tubalcaitfj
qui fuit malleator etc. ex Genes, c. 4.
v. 22. AREVALVS .
40. Vnde etiam Homer. iX. a, , , et
ibi Eustath. GRIAL.
Ibid. Iccirco autem . E x eod. Seruii
loco . GRIAL .
terras,quod omne fulmen de aere cadit. Iccirco autem Vulcanus
de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere na-
scuntUr.
41. Claudus autem dicitur Vulcanus,quia per naturam nun-
quam est rectus ignis, sed quasi claudus eiusmodi speciem, motum-
que habet.Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum au-
ctorern dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi, exten-
dique potest.
42. Pluton graece, latine Diespiter, ve lDitis pater, quem alii
Orcum vocant, quasi receptorem mortium . Vnde et orca nuncup
ate vas,quod recipit aquas.Ipse et graece Charon.
43. Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares
in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur,
Quod idem Liber muliebri, et delicato corpore pingitur : dicunt
enim , mulieres ei attributas , et vinum propter excitandam libi-
dinein .
44. Vnde et frons eius pampino cingitur :'sed ideo coronam
viteam,et cornu habet,quia quum grate, et moderate vinum bi-
bitur, laetitiam praestat: quum vltra modum, excitat lites, id est,
quasi cornua dat. Idem autem etLyaeus « a jre At/sii>,quod multo
vino membra soluantur . Iste et graece Aiovva-of a monte Indiae
Nyso,vbi dicitur esse nutritus . Ceterum est Nysa ciuitas,in qua
colitur idem I.iber,vnde et Nysaeus dictus est.
41. Sed quasi claudus. Aug. 20. contra
Faust. GRIAL .
Ib. Claudus etc. Hinc Catullus tar-
dipedem deum vocat Vulcanum serm.3 6.
AREVALVS.
42. Pluton latine Diespiter . E Lact.
i. c. 14. GRIAL .
Ibid. Siue Ditis pater . Ditis recto
casu etiam alii v s i : Petron. Has inter
sedes Ditis pater extulit ora . GRIAL.
Ib. Quem alii Orcum » quasi receptorem
mort. August. 7. de ciuit. c. 3. Quid
de veritate ? Quid de felicitate ? quas cum
deas haberent, nullum eis locum inter
selectos deos dare voluerunt, vbi dede-
runt Marti, et Oreo, vni eft'ectori mortium
, alteri receptori. GRIAL .
Ib. Isaeus in not. ad Lactantium
lib. 1. cap. 13. coniicit, legendum apud
Lactantium Pluto latine est Dis pater »
non Diespiter: ac suam coniecturam ex
hoc Isidori loco astruit. Oporteret izi-
tur apud Isidorum restituere latine Dis
pater , vel Ditis p a te r . Certe Diespiter
proprium louis nomen est . Pluton ma-
gis vsitatum est, quam Pluto , AREV.
43. Liberum a liberamento . Ib. c. 2.
GRIAL .
44. A monte Indiae Nys. E Seru.
Aen. 6. ad v. Liber agens celso Nysae
d. v. t. GRIAL.
Ib. Montem Indiae, in quo nutritus
Liber dicitur, alii vocant Merum . Proxima
erat Nysa ciuitas'. De his confe-
rendi Mela , Plinius, Iustinus , Curtius y
et a lii. AREV.