
titas, qualitas, et situs. Haec enim sine vsia esse non possunt. Extra
vsiam veto sunt locus, tempus, et habitus: intra, et extra vsiam
relatio , facere, et pati.
14. Appellatas autem categorias constat, quia non possunt, nisi
ex subiectis agnosci.Quis enim, quid sit homo, possit agnoscere,
nisi aliquem hominem sibi ponat ante oculos , quasi subiectum
homini?
iy . Hoc opus Aristotelis intente legendum est, quoniam,sic-
ut dictum est , quidquid homo loquitur, inter decern praedicamen-
ta habetur. Proficiet etiam ad libros intelligendos, qui siue rheto-
ribusjsiue dialecticis applicantur.
C A P V T X X V I I .
De Perihermeniis.
c J . . .
ï . k J equitur dehinc liber Perihermenias subtilissimus nimis , et per
varias formas, iterationesque cautissimus, de quo dicitur : Aristote-
les 3 quando perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.
Praefatio Perihermeniarum.
2. Omnis quippe res, quae vna est, et vno significatur sermo-
ne, aut per nomen significatur, aut per verbum , quae duae partes
al. conceperit. orationis interpretantur totum,quidquid * concepit mens adeloquen-
dum . Omnis enim elocutio conceptae rei mentis interpres e s t .
3 . Hane Aristoteles, vir in rerum expressione, et faciendis ser-
monibus peritissimus, hermeniam nominat, quam interpretationem
nos appellamus, scilicet quod res mente conceptas prolatis sermo-
nibus inteipretatur per cataphasin, et apophasin, id est, per affirma-
tionem , et nëgationem • Per ajffirmationem, vt homo currit : per ne-
gationem, vt homo non currit.
4. In his itaque perihermeniis supradictus Philosophus de se~
ptem speciebus tractat,id est, de nomine, de verbo , de oratione,
de enunciatione, de affirmatione, de negatione, de contradictio n e .
i j . Hoc opus intente legend. Cic. in
Hortens. apud Non. Magna animi con-
tentio adhibenda est explicaudo Aristo-
telem si legeris . GRIAL .
Cap. x x v ii. De Perihermeniis. lia VV.
C C ., et paulo post Praefatio Perihermeniarum
. GRIAL.
n. ï . Calamum in mente ting. De
vniuersis Aristotelis scriptis Suidas . Api-
ç’otêXjjç Ttiç Qvtreeoç ypa.ji.pa.Ttvt jjV tôv
m hapet a.7rcßp{yj,y itç . GRIAL .
y. Nomen est vox significatiua secundum placitum, sine tempore
, cuius nulla pars significatiua separata, vt Socrates. Verbum est,
quod significat tempus, cuius pars nihil extra significat, sed semper
eorum , quae de altero dicuntur, nota est, vt cogitât, disputât.
Oratio est vox significatiua, cuius partium aliquid separatum sicni-
ficatiuum est, vt Socrates disputât. Enunciatiua oratio est vox sioni-
ficatiua de eo,quod est aliquid, vel non e s t,v t Socrates est, Socrates
non est.
6. Affirmatio est enunciatio alicuius de aliquo, vt Socrates est.
Negatio est alicuius ab aliquo, vt Socrates non est. Contradictio est
affirmationis , et negationis oppositio, vt Socrates disputât, Socrates
non disputât.
7. Haec omnia in libro Perihermeniarum minmissime diuisa,
et subdiuisa tractantur, quarum rerum definitiones hic breuiter suffi-
ciat intimasse , quando in ipso competens explanatio reperitur . Vti-
litas perihermeniarum haec est,quod ex his interpretamentis syllo-
gismi fiunt. Vnde et analytica pertractantur .
C A P V T X X V I I I .
De syllogismis dialecticis.
I* wequu ntur dehinc dialectics syllogismt, vbi totius eius artis vti—
litas, et virtus ostenditur 1 quorum couclusio plurimum lectorem
adiuuat ad veritatem inuestigandam : tantum vt absit ille error de-
cipiendi aduersarium per sophismata falsarum conclusionum
2. Formulae categoricorum , id est , praedicatiuorum svllogismorum
sunt tres . Primae formulae modi sunt nouem . " °
3. Primus modus est, qui conducit,id est, qui colligit ex vniuer-
7. Haec omnia ... reperitur . Addita
sunt haec e.v mss., quae etiam sunt apud
Cassiodorum nonnihil immutata . GR.
Cap. x x v i i i . n .i . Vid. Cassiod.,Capell.,
et Apulei. de syllogism, categor.,siue Perihermenias
. GRIAL .
Ibid. Error decipiendi . A l. deuin-
cendi. A l. deiiciendi. GRIAL .
3. Qui conducit: ativiyet . Quod autem
in exemplis propositionis loco assumptio
çollocatur , neque id de syllogismi
v i quidquam minuit, neque sine Graecorum
, et Arabum exemplo f i t . GRIAL .
Ib. In mss. c l . , et cd saepe confun-
duntur,vt Eradius pro E r a c liu s .H inc
suspicabar,legendum hoc loco , et seqq.
çoncludit, quod verbum proprium est artis
syllogisticae, et a Cassiodoro, et aliis ,
ex quibus Isidorus profecit. adhibitum .
AREVALVS .
O 2