
• 2. Testamentum autem nouum ideo nuncupatur, quia innouat
» Non enim illud discunt, nisi homines renouati ex vetustate
per gratiam, et pertinentes iam ad testamentum nouum, quod est
regnum caelorum. ✓ .
3. Hebraei autem veteris testamenti, Esdra auctore, îuxta nu-
merum literarum suarum viginti duos libros accipiunt, diuidentes
■ eos in très ordines, Legis scilicet, et Prophetarum ,elHagiographorum.
а. Primus ordo Legis in quinque libris accipitur, quorum primus
est Beresith, quod est Genesis . Secundus Veelle Semoth , qu°d
est Exodus. Tertius Vaicra, quod est Leuiticus. Quartus Vaiedabber,
quod est Numeri. Quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium.
5. Hi sunt quinque libri Moysi: quos hebraei Thora, latini Legem
appellant.Proprie autem lex appeüatur : quae perMoysen da-
б . Secundus est prophetarum : in quo continentur libri octo .
Quorum primus Iosue Ben-Nun,qui latine lesu N««* dicitur : secundus
Sophtin, quod est ludicum : tertius Samuel, qui est Regum
primus : quartus Melachim , qui est Erg«« secundus : quintus lsatas,
sextus leremias, septimus Ezechiel, octauus Thereasar, qui dicitur
duodecim prophetarum : qui libri, quia sibî pro breuitate adiuncti
sunt, pro vno accipiuntur.
7. ’tertius est ordo Hagiographorum , id est, sancta scribentium.
in quo sunt libri nouem : quorum primus lob: secundus Psalterium:
tertius Misle , quod est Prouetrbia Salomonis : quartus Cohelet ,
quod est Ecclesiastes: quintus Sir hassirim, quod est Cantica can-
tkorum: sextus Daniel : septimus Dibrehaiamim , quod est verba
dierum, hoc est, Paralipomenum : octauus Esdras: nonus Hester: qui
simul omnes v.vm. et ix. hunt xxn., sicut superius comprehensi sunt.
8. Quidam autem Ruth, et Cinoth, quod latine dicitur Lamentatio
leremiae 3 Hagiographis adiiciunt,et xxiv. volumina testamenti
3. Hebraei autem. E x prolog. Galea-
to Uieron., et praefatione in libros R eg .,
et Epiphan. lib. de pond. GRIAL .
7. Hoc e&t Paralip. Quae post haee
verba adduntur in excusis, in mss. nulla
sunt.neque esse debent.Non enim Chronieon
is liber dictus est .quamuisid nomen aptissime
illi conueniat ,v t Uieron. ait - GR.
Ib. Confer de his notas ad Patres Apo-
stolicos Cotelerii pag. 7. col. 2. Verba,
quae in excusis addi ait Grialius , haec
sunt : Paralipomenan, qui et Chronieon ■
qui in duos libres diuiditur, apud grae-
cos, et latinos . Esdras octauus etc. AREV.
menti veteris faciunt, iuxta viginti quatuor seniores , qui ante con-
spectum Domini assistunt.
9. Quartus est apud nos ordo veteris testamenti, eorum libro-
rum, qui in canone hebraico non sunt. Quorum primus Sapieit-
tiae liber est, secundus Ecclesiastic us, tertius tobi as , quartus Iu-
dith , quintus , et sextus Machabaeorum : quos licet iudaei inter apocrypha
séparent, Ecclesia tarnen Christi inter diuinos libros et honorât
, et praedicat.
10. In nouo autem testamento duo sunt ordines : primus Euan-
gelicus, in quo sunt Matthaeus , Marcus, Lucas, etloannes. Secundus
Apostolicus : in quo sunt Paulus in quatuordecim epistolis j
Petrus in duabus : Ioannes in tribus, Iacobus, et Iudas in singulis.
Actus Apostolorum , et Apocalypsis Ioannis.
11 . Summa autem vtriusque testamenti trifarie distinguitur ,
id est, in historia, in moribus, in allegoria . Rursus ista tria multi-
farie diuiduntur, id est, quid a Deo,quid ab angelis , vel homi-
nibus gestutn, dictumque sit, quid a prophetis praenunciatum de
Christo , et corpore eius : quid de diabolo, et membris ipsius : quid
de veteri, et nouo populo : quid de praesenti seculo 3 et futuro regno
, atque. iudicio.
C A P V T II.
De scriptoribus, et vocabulis sanctorum lïbrorum.
„V,eteris testamenti secundum hebraeorum traditionem hi
perhibentur auctores. Primus Moyses diuinae historiae cosmogra-
phiam in quinque voluminibus edidit , quod Pentateuchum nomi-
natur .
2. Pentateuchum autem a quinque voluminibus dicitur : nine
enim graece quinque , Ttvyps volumen vocatur.
3. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi ,
et generatio seculi in eo contineatur.
11. Triplex hic sensus sacrae scri-
pturae fusius ab Isidore declaratur lib.i.
Sentent, cap. 18. Lex diuina triplici sen-
tienda est modo. Primo , v t historiée ,
secundo, v t tropologice , tertio, v t mysti-
ce intelligatur etc. AREVALVS.
Eom. 111,
Cap. il. n. i. Pleraque ex Hieron. ep.
ad Paulinum . GRIAL.
Ibid. Hoc etiam caput traditis ab
Isidoro in libro Prooemiorum , et in libre
i . OiHciorum cap. 12. respondet.
AREVALVS.
H h