
riorum primo, deinde romanorum, vt temporibus, et Iocis interse
ordinata, atque distincta .
3. Nam sicut illud prius, et hoc. posterius: ita illud in Oriente
, hoc in occidente exortnm est: denique in illius fine huius ini-
tium confestim fuit. Regna cetera, ceterique reges velut appendices
istorum habentur.
4. Reges a regende vocati, sicut enim sacerdos a sanctißcando,
ita et rex a regendo: non autem regit, qui non corrigit. Recte igi-
turfaciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Vnde et apud
veteres tale erat prouerbium : Rex eris,si recte facies, si non fa-
eias , non eris .
5. Regiae virtutes praecipuae duae , iustitia , et pietas : plus
autem in regibus laudatur pietas : nam iustitia per se seuera est.
6. Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo , et sicut
leges a legende : nam quum romani regum superbam domina-
tionem non ferrent, annua imperia, binosque consules sibi fece-
runt: nam fastus regius non beneuolentia consulentis, sed super-
bia dominantis erat : hinc igitur consules appellati, vel a consul endo
ciuibus, vel a regende cuncta censilio .
7. Quos tarnen ideo mutandos per annos singulos instituerunt,
vt nec insolens diu maneret,et moderätior cito succurreret. Inde
autem duo pares, quia vnus rem ciuilem f alter rem militarem ad-
ministrabat. Regnauerunt autem annis cccclxiiii.
Cap. u l. n. 3. Denique ifi illius fine
huius initium fuit. Nam qua tempore Sar-
danapalus vltimus assyriorum rex ah Ar-
bace Medo victus igni se tradidit, Romulus
, et Remus nati sunt, quantum ex
Eusebio colligere lic e t . GRIAL .
4. Reges a regendo.Ex Aug. ad ps.44.
GRIAL .
lb. Sicut enim sacerdos a sanctifican-
do . Ex eodem , v t etiam sup. lib. 7. c.11.
GRIAL .
lb. Rex eris, si recte facies . Hoy a-
tiu s . GRIAL.
Ib. Prouerbium , quod Isidorus ait,
e puerorum ludo petitum, colligitur ex
Horatio , cuius haec verba sunt Kb. 1.
epist.i. Atpueri ludentes, Rex eris, aiunty
- Si recte facies . Deinde vocat puerorum
naeniamy quae regnum recte facientibus
offen. AREVALVS .
6. Nam cum Romani regunv superbam
dominationem. E x Aug. 15. de ciuit.
c. i2., qui haec e x Sallust. Catilin., apud
quem etiam superbam dominationem (non
v t vulgo in superbiam dominationem-
que ) in antiquiss. libres legi aiebat Chacon
. GRIAL .
lb. Scribo beneuolentia , non beniuo-
tentia , vt Grialius : etsi enim aliquando
Isidorus cum i scribendum dixerit, scilicet
lib. 10. verbo beniuolus , tarnen contraria
scribendi ratio per e communior
est, et Isidorus saepe non tam sua ,
quam ex aliorum opinione loquitur y
et sententiam mutât. AREVALVS .
7. Regnauerunt autem annis c c c c
Lxiiii. Totidem numerat Hieronymus in
praef. ad Aggaeum, et Euseb. in Chron.
Mendose libri nostri cccclxvii. facili /*-
brariorum hip su . GRIAL »
8. Procensules subiecti erant consulibus, et di'cti proconsules,
eo quod vicem consulis fungerentur , sicut procurator curatoris,
id est, actoris.
9. Exconsules autem died, quod iam a consulatu exierint, siue
discesserint peracto vicis suae anno .
10. Dictatores nono anno post reges expulsos romani sibicrea-
uerunt, dam gener Tarquinii ad iniùriam söceri vindicandam , in-
gentem aduersus Romam collegisset exercitum.
i t . Hi quinquenii temporis imperio vtebantur : plus enim erant
honore, quam consules, qui annuas potestates tenebant. Et died
dictatores, quasi principes, et praeceptores ; vnde et magistri populi
nominabantur. Vnde et dicta dicuntur.
12. Caesarum nomen a Iulio coepit, qui, bello ciuili commo-
to , primus romanorum singularem obtinuit principatum . Caesar autem
dictus, quod caeso mortuae matris vtero prolatus , eductusque
fuerit : vel quod cum caesarie natus sit, a quo et imperatores se-
8. Sicut procurator curatoris * Vid. ctus vero Dictator, quod a consule dicecap.
seq. GRIAL .
$>. Vicem fungerentur : ita cum accu-
satiuo Isidorus > et eius aequales vsurpa-
re amant vtor yfungor etc. AREV.
10. Dictatores nono anno .Euseb. ( siue
Hieronymus potius ) in Chron. Nono
( inquit ) anno post exactos reges noua
dignitas est creata, dictatura scilicet.
In quo Liuium secutus videtur . Cassio-
dorus octauo anno post exactos reges y
de qua discordia Fasti inspiciendi . Ant.
August, non nisi duodecimo.Nostri omnes
libri magno consensu quinto anno reti-
nent ; error fortasse natus ex nota iix , *
vel XII. GRIAL .
11. Hi quinquennii..- tenebant. Haec
censoribus aptanda videntur , de quibus
cap. seq. Nam dictatura semestris fu i t .
GRIAL.
Ib. Et dicti Dictât. Varr. lib 5. Hinc
in manipulis castrensibus dicta ducibus .
Hinc dictata in ludo . Hinc Dictator magister
populi. Cie. 3. de legib. Ast qaan-
do duellum grauius discordiae ciuium po-
scunt y Dictator esto , ne amplius sex
menses , si senatus creuerit , idemque iuris,
quod duo consules, teneto . Isque aui
sinistra dictus populi magister esto . Diretur.
GRIAL j
Ib. Magistri populi . Putant aliqui,
dictatorem sic appellatum ab officio in
scholis dictantis literas discipulis : ex quo.
Iulius Caesar apud Suetonium cap. 77.
dicebat per iocura , Syllarn nescisse literas
, qui dictaturam depo suer i t . Quo fortasse
spectat Iuuenalis sat. 2. v. 28. In
tabulam Syllae si dicant discipuli très .
In aliis editis non male est Vnde et édicta
. Malim tamen Vnde et dictata : nam
ita dicuntur ea , quae magistri in scholis1
addiscenda pueris dictant. Vide Varro--
nis verba in nota Grialii. AREVALVS .
12. Caesarum autem. Imperatorum *
alioqui ante Caesarem Dictatorem Caesar
Iuliorum cognomen f u i t . Euseb. in Chron.
C. Iulius Caesar primus apud romanos
singulare obtinuit imperium , a quo Cae-
sares romani principes appellati. GR.
Ib. Quod caeso matris . E Seru. Aen.
t. v. Nascetur p. t. o. Caesar . Quam
verum ( cum vixerit Aurelia Caesaris
mater diu, viuo Caesare ) , Seruius vide-
rit » GRIAL.
lb. Qui eiiim ex sect© . Plin. lib. 7.
Auspicatius enecta parente gignuntur
sicut Scipio Africanus prior natus, pri-
Hi