
Sat. 3. V. io .
ibi posteritate seruatum est. Haec membrana dicuntur, quia ex mem-
bris pecudum detrahuntur.
2. Fiebant autem primum coloris lutei, id est , crocei, postea
vero Romae Candida membrana reperta sunt : quod apparuit inhar
bile esse, quod et facile sordescant, aciemque legentium laedant,
quum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bi-
bliothecis purent, neque pauimenta alia, quam e Carysteo marmo-
re, quod auri fulgor hebetet, et Carysti viriditas reficiat oculos.
3* Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myr-
teos pannos subiiciunt : et gemmarum sculptores Scarabaeorum ter-
ga,quibus nihil est viridius', subinde respiciunt : et pictores idem
faciunt, vt Jaborem visus eorum viriditate recreent.
4- Membrana autem aut Candida lute a , zut purpurea sunt.
Candida naturaliter existunt . Luteum membranum bicolor est :
quod a confectore vna tingitur parte, id est, crocatur, de quo Per-
sius : lam liber , et positis bicolor membrana capillis .
5. Purpurea vero inficiuntur colore purpureo : in quibus au-
rum, et argentum liquescens patescat in literas.
lb. Haec et membrana die. E t femi-
nino, et neutro genere , Gloss, membranum
M . GRIAL .
lb . Pergament reges tf/c.Plinius lib. 15.
cap. xi. ex Varrone , et S. Hieronymus
epist. 43. ad Chromat. Nomen adiectiue
efFerri solet pergamena. charta etc• Hispa-
ni inde retinent vocem pergamino . Neque
membranum neutro genere apud an-
tiquiores facile inuenietur. Apuleius lib.6.
Metam. dixit tenue membranulum . Cete-
rum membranarum vsum ad scribendum
longe ante Eumenis, et Ptolemaei tena-
pora fuisse , arguit Lampius ad psalm urn
45* Pag« 86. Isaacus Vossius ad Catullum
pag. 50. seq. Codicum membranporum ,
siue librorum quadratorum vsum ab At-
talo coepisse contendit. AREV.
2. De membrana lutea Tibullus lib.3.
eleg. i . v. 9. Lutea sed niueum inuoluat
membrana libellum . Praeclare Marchio
Maffeius tom. 3. Veronae illustratae c. 4 .,
laudata hac isidbri sententia, aduersus re-
centiores quosdam bibliothecarura orna-
tus, qui oculis nocent, inuehitur . De
Carysteo, seu Carystio marmore ( vtro-
que enim modo dicitur ) rursus Isid.
lib. 16. cap. 5 . , vbi ait, gratum esse iis ,
qui gemmas‘ sculpunt : eius enim viriditas
reficit oculos . AREVALVS .
4. Verbura crocatur insolens est :
Plinius tamen dixit lib. 16. cap. 34. cro-
catum . In editionibus Persii legitur, et
bicolor positis . AREVALVS .
y. Purpurea vero . Hier, ad Eustoch.
de custod. virg. Inficiuntur membranae
colore purpureo, aurum liquescit in literas
. Vnde liquescit hie reponebat Chacon
. GRIAL .
lb . Nonnulli addunt membranas ru-
beas ; sed has Isidorus inter purpureas
numerare voluisse videtur . AREV.
L I B E R V L
C A P V T XII.
\ D e libris conficiendis .
i . uaedam genera librorum apud gentiles certis modulis con-
ficiefoantur.. Breuiore forma carmina, atque epistolae . At
vero historiae maiori modulo scribebantur, et non solum in charta,
vel membranis , sed etiam et in Omentis elephantinis, textilibus-
que maluarum foliis, atque palmarum .
2. Cuius generis Cinna sic meminit: Haec tibi Arateis multum
inuigilata lucernis - Carmina, quels ignes noüimus aerios, - Leuis in
artdulo malucte désenpta libsllo 3 - Prusiaca vexi munera nduicula.
^ 3. Circumcidi libros > Siciliae primum increbuit . Nam initio pu-
micabantur. Vnde et ait Catullus : Cui dono lepidum nouum libel- earm. 1.
lumy - Arido modo pumice expolitum%
—r - ........ *. wuicutia cicpn. nine
elephantini lib r i, nisi mauis, codices ebo-
reos, aut tabulas ebçreas sign'ificari, de
quibus memincre Vlp. de leg. 2. c. 52.,
et Pompon, c. 2. de orig. iur. GRIAL .
Ib* Lipsius in epist. De distinctione,
et interpunctione ex hoc Isidori loco
coniicit, certis modulis libros fuisse com-
positos, vt facilius in vnoquoque opere
numerus versuum , siue linearum cogno-
sceretur . Antiqui enim opera per versus
numerabant, et ad quot milia versuum
liber aliquis procederet, annotare
solebant. Vide infra cap. 14. num.7. Sed,
vt obseruat, potest etiam aliquis versus
explicate membra minuta, et sectiones
sic institutas, fere vt in nostris bibliisV
J-ibrum ex ebore , vel ebore ornatum ,
atque distinctum multi intelligunt esse
u T ’ ,d?.?aoVoPiscus in Tacito cap.8.
a et ibliotheca Vlpia in armarto sexto
“ frum elephtmtinum,™ quo hoc Senatus-
consultum perscriptum e s t . Alii ex Isido-
0 eiephaijtinos libros dictos cettsent,
quia ex omentis elephantorum erant con-
e c t,. Alii ex magnitudine, et mole ’id
men libris ingentibus datum arbitran-'
«r . Kati° scribendi in foliis maluarum
ribuitur hebraeis, in foliis palmarum ae-
grptiis . Confer Hermannum Hugonem'
cum notis T ro tz ii, et Acta Academiae
Barcinonensis pag. 309. AREVALVS .
2. Nouimus aerios. Sic Goth. 0. Basil.
Zanchus aetherios legit: aerios autem
ex iilorum opinione, qui sitiera non-
in orbibus f i x a , sed per aera ferri exi-
stimarunt. GRIAL .
lb. Sermo est de carminibus Arati la-
tine , vt puto , redditis. Leuis , seu laeuis
malua est plana, non aspera . Sic apud
Catonem De re rustica cap. 157. leuis
brassica est folia habens extenta, cui Op-
ponitur crispa . Nauicula Prusiaca videtur
ésse e Bithinia, cuius rex fuit Pru-
sias . Silius lib. 13. sub. fin. Donee Pru-
siacas del at us segniter eras . In vetustissi-
mo cod.Vat. 5764., de quo cap. $8. Pro-
legom. n. 13 ., legitur quas ignes nouimus
aerios, vt ailudi videatur ad lucer-
nas. Sed aliud sensus ex igit. Vulcanius
edidit quae ignes nouimus aeres, et Pcr-
sica v e x i : sed subiecit hanc annotatio-'
nem : „ Vet. codices habent : Quels ignes
nouimus aereos : et paulo post pro Per-
sica v. c. habet Prusiaca : alii Pruxaica .
AREVALVS.
3. Recentiores nunc legunt versus
Catulli : Quoi dono . . . Arida modo pumice
e t c ., quod venustius putant. Vjde-
notas Vulpir. AREVALVS .
K k 2
v. I .