
r ii, ex Heber hebraei : partim vero temporis vetustate it a mutata
sunt,vt vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutan-
tes , nec omnium , sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint
reperire.
39- Nam quod ex filio Cham, qui vocabatur Mesraim , aegy-
ptii sunt exorti , nulla hoc resonat origo vocabuli, sicut nee ae-
thiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinerë, qui Chus
appellatus est*Ht,si omnia considerentur , plura tarnen gentium
mutata, quam manentia vocabula apparent : quibus postea nomina
diuersa, diuersa dedit ratio. Namque indt ab Indo flumine died
sunt, qui ab occidentali parte eos includit.
40» Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad orientent
sita, apud quos de arboribus lana contexitur:de quibus est
illttd, Ignoti facie, sed nen et veilere Seres.
41. Gangaridae populi sunt inter assyrios, indosque inhabitan-
tes circa Gangem fluuium : vnde etiam gangaridae nuncupati sunt.
42. Hyrcani died sunt a silua Hyrcana , vbi sunt plnrimae
tigres .
43. Bactriani scythae fuerunt, qui suorum factione a sedibus
suis pulsi iuxta Bactron oriends fluuium consederunt, ex cuius vo-
cabulo et nomen sorriti sunt. Huius gentis rex fuit Zoroastes, in-
uentor magicae artis .
44. Parthi quoque et ipsi a scythis originem trahunt. Fuerunt
enim eorum exules, quod etiam eorum vocabulo manifestatur :
nam scythico sermone exules Parthi dicuntur. Hi similiter, vt ba-
etriani, domestieis seditionibus, Scythia pulsi ,solitudines iuxta Hyr-
caniam primum fuitim occupauerunt, deinde pleraque finium etiam
virtute obtinuerunt.
45. Assyrii ab Assur , filio Sem vocati, gens potentissima , quae
ab Euphrate vsque ad indorum fines omnesn in medio tenuit re-
gionem .
39. Eadem seneeatia de nomimim
mutatione occurrit lib. 14. cap. id initio
. In textu Grialii error erat et in-
clu dit. AREVALVS .
40. Non occurrit nunc, quisnam sit
auctor versus, Ignoti facie etc. AREV.
4 1. Gangaridae . . . Hyrcani. £ Sent.
Georg. 3 ., et Aen.7. GRJAL .
42. De Hyrcana silua dicana ad lib. 1 4 .
cap. 2. num. 33. AREVALVS .
43. Apud Grialium, et alios editos
hoc loco erat Zoroaster . AREVALVS .
44- Fuerunt e. eor. exul . . . obtinuerunt
. lustini verba lib. 4 1 . GRIAL .
45- Assyr. ab Assur. F.,\ l-Ucr. U .io .
GRIAL.
46. Medt a rege suo cognominati putantur : namque Iason,
Peliaci régis frater , a Peliae filiis Thessalia pulsus est cum Medea
vxore sua,cuius fuit priuignus Medus rex atheniensium : qui post
mortem Iasonis oriends plagam perdomuit, ibique Mediam vrbem
condidit, gentemque medorum nomine suo appellauit. Sed inue-
nimus in Genesi, quod Madai auctor gentis medorum fuit, a quo
et cognominati, vt superius dictum est.
47. Persae a Perso rege sunt vocati, qui e Graecia in Asiam
transiens, ibi barbaras gentes graui, diuturnoque bello perdomuit:
nouissime victor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante
Cyrum ienobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur .
Medisemper potentissimi fuerunt.
48. Chasdim, qui nunc chaldaei vocantur,a Chased filioNa-
chor fratris Abrahae cognominati sunt.
49. Sabaei died cjtto too t/tf&ar&cu, quod est supplicate , et ve-
nerari , quia diuinitatem per ipsorum tura veneramur : ipsi sunt
et arabes, qui in montibus Arabiae sunt, qui vocantur Libanus,
et Antilibanus, vbi tura colliguntur .
50. Syri ab Assurim vocati perhibentur, qui fuit nepos Abraham
ex Cethura , quos autem veteres assyrios, nunc nos vocamus
syros,a p.arte totum appellantes.
I . Hebraei vocati sunt ab Heber : qui pronepos fuît Sem .
46. Namque Iason.Ex* lust Jib. 42.GR.
lb. Cuius fuit priuign.. Ex eod. GR.
lb. Ibique Mediam . Iustinus Medeam
lib. 42^ Sic cnim: Postmodum Iasonis
Medus aemulus virtutis eius in honorem
matris Medeam vrbem condidit. GR-.
Ibid. Sed inuenimus in Gen. Minimi
quidem in Genesi y sed apud Hieronym.
in Gen.yv t pro. inuenimus Hieronymus
cum Chacone legendum credamus . GR.
lb. Munckerus ad Hyginum fab. 191.
legendum putat lolciaci, vel Peliae la id
pro Peliaci : aduertit autem , Peliam non
fratrem , sed patruum fuisse Iasonis . Vox
inuenimus in exenaplaribus nonnuAlis ita
per literarum compendium scribitur , vt
etiam Hieronymus legi possit . Tunc sup-
plendum esset a i t , aut quid simile . Sed
quum Isidorus se referat ad num. 28.
huius capitis , Madai y a quo medos exi-
stere putant 9 hoc loco yerba » innenimus
in Genesi, i.ta intelligenda sunt , vt in
Genesi ea opinio indicetur, non vt clare
exprimatur . Simili modo de saracenis
loquitur Isidorus infra num.57. De origine
medorum , vti plurium etiam po-
pulorum , quos Isidorus recenset, videri
potest Calmetus in Diction. AREV.
47. Persae autem . E x Hieronym. ad
Is. c. 21. GRIAL .
49. Sabaei dicti. E Seru. A en .i. ad
verba, Centumque Sabaeo Ture . A t
supra a Saba 9 filio Chus 9Sabaeos dedu~
x e ra t. GRIAL .
lb. D& sabaeis Raderus pag. 32. cum
Isidoro conferendus - AREVALVS .
5.0. Quos autem veteres Assyr. £
Hier, in Is. c. 19-. GRIAL .
51. Hebraei vocati ab Hebr.. Ita Hier.
Gen. 10. Ab Abraham deduci enixe con\
tendit ad cap. 3. epist. ad Philip. Amr
brosius . GRIAL -