
294 E T Y M O L O G I A R V M
tiiiam linguam coniiertit. Ex quibus pro breuitate , praetermissis
multis, quaedam huic operi adiectis interpretationibus interponen-
da studui.
2. Vocabulorum enim expositio satis indicat, quid velint in-
telligi . Habent enim quaedam ex propriis causis nominum ratio-
nem.In principio autem decern nomina ponimus, quibus apud he-
braeos Deus vocatur.
3. Primum apud hebraeos Dei nomen Ss El dicitur : quod alii
Deum , alii etymologiam eius exprimentes, io%vt> , id e st, fortern
interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fords
e st, et sufficiens ad omnia perpetranda. .
4. Secundum nomen O'nb« Eloim .
5. Tertium tj-iSa Eloe , quod vtrumque in latinum Deus dicitur
. Est autem nomen in latinum, ex graeca appellatione transla-
tum . Nam Deus graece 0205 dicitur , quasi J'itg, id e s t, timor: vn-
de tractum est nomen Deus, quod eum colentibus sit timori.
6. Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Pa-
trem,et Filium,et Spiritum sanctum . Ad quam Trinitatem etiam
reliqua, quae in Deo infra sunt posita vocabula , referuntur.
7. Quartum nomen Dei dicitur jmax Sabaoth, quod vertitur
"in latinum , exercituum , siue virtutum : de quo in psalmo ab ange-
ips. 2j. 10. lis dicitur : Quis est iste rex gloriae ? Dominus •virtutum .
8. Sunt enim in huiusmodi ordinatione virtutes multae , vt
Angeli 3 Archangeli, Principatus , et Potestates , cunctique caelestis
militiae ordines, quorum tarnen ille Dominus est. Omnes enim sub
ipso sunt,eiusque dominatui subiacent.
9. Quintum ivjry Elion, quod interpretatur in latinum excelte
t , sed non ita vt aut Hieronymus , aut
Isidorus peculiari iure culpari possint,
quum morem aliorum doctorum homi-
num secuti fuerint. De nominibus Dei
consulendi ex antiquis Irenaeus, Orige-
ces , Epiphanius> Euagrius, Theodoretus,
et Photius; ex recentioribus Petauius,
Ludouicus Legionensis , et alii a Fabri-
cio indicati cap.8. Bibiiographiae num.8.
AREVALVS.
3. Primum apud hebr. E x Hierott,
ep. 136. GRIAL .
Ib. Opprimitur . A l. premitur . GR*
5. Quasi Aîoç . E Seru. Aen. 12. ad v.
Diua Deam . GRIAL .
6. Deus autem prop. e. n. L E x Hie-
ron. ep. ad Amand. 147. GRIAL .
9. Quintum Eiion . Vnde quidam
graecos faiov fecisse p u ta n t. GRIAL .
Jb. E x in compositione aliquando
sus, quia supra caelos est,sicut scriptum est de eo : Excelsus Do-
minus supra caelos gloria eius. Excelsus autem dictus pro valde cel-
sus. Ex enim pro valde ponitur,sicut eximius , quasi valde eminent.
10. Sextum nomen n>ns Eieie, id est , qui est. Deus enim
solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, es-
sentiae nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen
per angelum est delatum .
1 1 . Quaerenti enim , quod esset nomen eius, qui eum perge-
re praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum , respondit :
Ego sum , qui sum , et dices Jiliis Israel : Qui est, mis it me ad vos :
tamquam in eius comparatione , qui vere est, quia incommutabilis
est,ea, quae mutabilia facta sunt, quasi non sint.
12. Quod enim dicitur, f u i t , non est : et quod dicitur, erit,
nondum est . Deus autem esse tantum nouit, fuisse, et futurum
esse non nouit.
13. Solus enim Pater, cum Filio, et Spiritu sancto veraciter
est : cuius essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Vnde
et in communi eloquio dicimus : Viuit Deus : quia essentia vita vi-
uit, quam mors non habet.
14. Septimum onn Adonai, quod generaliter Dominus interpretatur
, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura
omnis dominatui eius deseruiat. Dominus ergo, et Deus: vel quod
dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis.
angmentum , et perfectionem significat,
vt in exclamo, exaudio, $ed non semper
. AREV.
10. Hoc nomen - - mors noi\ habet.
Fa Iso citatur hie locus a Magistr. sent,
lib. x. d. 8. c. 1. ex Hieron. ep. ad Da-
masum, cum sit potius confiatus ex Au-
gustini, et Greg, variis lo c is, prim a pars
vsq. ad non sint ex Aug. 8. de ciuit.
11. GRIAL.
lb. Isidorus vere locum hunc sumpsit
ex Hieronymo epist. 136. Dubitat Petauius
t. x. lib. x. Theol. cap. 6. imm. 8.,
an satis solida sit ista proprii nominis
ratio ex Exodo deducta . Nam Ambrosius
non nomen dei, sed rem nominis ex*»
pressam putat. AREVALVS .
11. Verba Exodi: Dixit Deus ad Moy-
sem : Ego sum, qui sum . A i t : sic dices
etc. AREVALVS .
12. Quod enim dicitur, f u i t . E x eod.
in lib. de Symbolo c. 4. | et in ps. 101.,
e x quo rc dicitur deleri bis hoc loco sine
fraude posset . GRIAL .
Ibid. Deus autem esse tantum nou.
E x Greg.4. Moral. c.^j.^al.^T.. GR.
13. Solus enim . E x eod.iS. Moral•
c. 2 7 ., al. 32. GRIAL .
Ibid. Viuit Deus , quia essentia. Ex
eod. lib. c. 3 . , al. 1. GRIAL .
Ps. 112. 4.
Exod. 3.4.