
xao ETYMOLOGIARVM
dédit, et a sui frequentatione vocabulum indidit. Vnus ex graeco
nomen trahit. Graeci enim vnum tm dicunt: sic duo, tria, quos
illi J'uû , et Tçia appellant.
2. Quatuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quin-
que autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis
vocabulum acceperunt ab e o , qui numeris nomina indidit.
Sex autem, et septem a graeco veniunt.
3. In multis enim nominibus , quae in graeco aspirationem
habent, nos pro aspiratione s ponimus. Inde pro s| sex, pro eVrà
septem, sicut pro herpillo herba serpillum . O cto vero per translatio-
îiem , sicut illi, et nos : illi hna., nos nouem : illi dixa., nos decem .
4. Dicti autem decem a graeca etymologia, eo quod ligent,
et coniungant infra iacentes numéros. Nam J'ea-peusiv coniungere,
vel ligare apud eos dicitur . Porro viginti dicti, quod sint decem
bis geniti , v pro b litera posità. Triginta, quod a ternario dena-
rio gignantur-, sic vsque ad nonaginta.
5. Centum vero vocati a cantho , quod est cîrculus ; ducenti
a duo, et centum , sic et reliqui vsque ad mille . Mille autem a mul-
titudine , vnde et militia , quasi multitia : inde et milia, quae graec
i, mutata litera, pvpîa, vocant. . N
CA-
2. Quatuor a figura quadrata . Immo
figura quadrata a quatuor : quatuor vero
u Graeco rs-rretpeç.Mutant enim saepe illi
x. in t .j v t nitvoç pro ueïvoç 9 et contra :
quos nos quoque non raro imitamur . GR.
Jb. Alii volunt, quatuor esse a nqr&pet
pro uttf sTîpet : quia Aeoli dicebant tria,
et pro quarto et alterum . AREVALVS .
In multis enim nominib. £ Seru.
ad Eclog.i. A llia 9 serpillumque, etc. GR.
Ib. Octo per translationem, quia .iis-
dem literis graece est oktu . AREVAL.
4. Ex Isidoro Papias : Viginti quasi
decem bis geniti . Quod Becmanus pag.
1139. non improbat : sed ginti , aut^'»-
ta redoiere graecum xo'vto, addit, quod
In compositione numerum denarium dénotât
j vt in triginta etc. rpiuKovra, etc.
AaREVALVS .
5. Centum vero a cantho . Canthus
et circulus est oculorum , et ferrum , quo
lignorum rotunditas in rotis arctatur,
et stringitur, v t ait Hieronym. ad Eiech.
cap.20. Canthos enim eo loco legendum3
non ( v t habet Reatini editio ) conthos.
GRIAL .
Ibid. Milia, quae graeci mutata lit.
Quod in excusis libris additur i. 1. p. r.
hoc est 9 id est, 1. pro r. in manuscriptis
non est : itaque licebit v e l a ^vpict, vel
a Xjihici milia dicta putare . GRIAL .
Ib. Alii centum dictum putant a graeco
inctrSv . Etymon verbi mille nonnul-
li ita explicant, mille dictum a graeco
9 vel ab hebraeo >
quod est plenitudo , multitudo . A mille
factum miles.De his iterum Isidorus lib.9.
c. 3. Scribendi ratio plerisque placet mille
cum duplici //, milia cum vno . AREV.
C A P V T IV.
Quid praestent numeri.
1. R a t i o numeri contemnenda non est tin multis enim sancta-
rum scripturarum locis, quantum mystei'ium habeant, e lucet. Non
enim frustra in laudibus Dei dictum est : Omnia in mensura, et numéro
, et pondéré fecisti .
I*4 2, Senarius namque,qui partibus suis perfectus est, perfectio-
nem mundi quadam numeri sui significatione declaiat . Similiter
et quadraginta dies, quibus Moyses , et Helias,et ipse Dominus
ieiunauerunt, sine numerorum cognitione non intelliguntur .
3. Sic et alii in scripturis sacris numeri existunt ; quorum figuras
non nisi noti huius artis scienter soluere possunt. Datum est
etiam nobis ex anagna parte sub numerorum consistere disciplina :
quando horas per earn discimus, quando mensium curricula sup-
putamus, quando anni spatium redeuntis agnoscimus.
4. Per numerum siquidem , ne confundamur, instruimur .T o ile
numerum rebus omnibus, et omnia pereunt. Adime seculo com-
putum , et cuncta ignorantia caeca complectitur, nec differri potest
a ceteris animalibus, qui calculi nescit rationem .
Cap.iv. n .i. Ratio numeri . Augustini
sunt verba Hb. 1 1 . de ciuit. c .30. GRIAL .
Ibid. Hac ratione permotus Isidorus
scripsit librum de numeris 9 siue eorum
mysteriis; de quo dixi cap. 63. Isido-
rianor. AREVALVS .
3. Noti huius artis : id est 9p e r iti: sic
in vetustioribus lib.9 et apud. Bed., qui ca-
put hoc in librum suum de computo trans•
tu l i t . Eod. modo Braulio in vita Isidori .
Quod opus ( id est 9 Etymologiar.) o-
mnimodo philosophiae conueniens quis-
quis crebra meditatione perlegerit, non
ignotus diuinarum , humanarumque re-
rum scientia merito erit . GRIAL •
Ibid. Simili significatu Isidorus cognitum
vsurpauit in epist. ad Braulio-
nem : Quia non valeo etc. Postulaui te ,
v t mihi decadem sextam Sancti Augustini
transmitteres : posco 9 v t quoquomo-
do me cognitum ei facias .Fo rte cogni-
turn eius scilicet decadis . De his rur-
sus in not. ad earn epistolam . AREV,
4. Adime seculo computum . A L
adime seculo calculi comp, sed vocem
calculi neque Be da 9 neque antiquiores li~
v ri agnoscunt. GRIAL .
Ib. Nec differri potest. Ita 0. 1. m*
v t differri sit distingui : nisi quod in qui-
busdarn numero multitudinis nec differri
possunt a. c. q. c. nesciunt rationem •
G R IA L .
j