
uit sibi: vocauitque nomen eius Moyses , eo quod de aqua sum*
psisset eum.
47. Aaron mons fortitudinis interpretatur, propter quod thu-
ribulum accipiens, in medio superstitum, et interemptorum obuiam
stetit, et ruinam mortis, quasi quidam mons fortis, exclusit.
48. Eleazar y Dei adiutorium. Balac, praecipitaus , siue deuo-
rans. Balaam, vanus populus.
49. Phinees, ori parcens ; transfixit enim pugione Zambri cum
scorto Madianitide, et Domini furorem placauit, vt parceret.
50. Zambri, iste lacessens, vel amaricans . Proprie enim nomen
ab amaritudine praefiguratum, quodpeccando amarieaueritpopulum.
51. Raab latitudo, vel fames, siue impetus'. Iosue interpretatur
saluator. Ipse enim in figura Christ! populum a deserto saluauit,
et in terram repromissionis induxit.
52. Caleb , quasi cor, aut canis . Othoniel, tempus eius Deus,
vel responsio D e i. Aotk gloriosus. Barach fulgurans .
53. Debbora apis, vel loquax. Apis, quia fuit ad bellum prom-
ptissima, dimicans aduersus Sisaram, quo perempto , cecinit canti-
cum:inde loquax . label ascensio .
5 4. Gedeon experimentum iniquitatis eorum . Frequentibus enim
documentis informatus est, quali praesagio contra hostes futuram
victoriam expediret: ex quo futuro experimento etymologiam nominis
sumpsit. .
55. Abimelech pater meus rex. Tholab vermiculus, vel cocci-
num .lair illuminans. Iephthe aperiens,vel apertus. Hesebon cogi-
tatio , siue vinculum moeroris. Abdo , seruus eius .
5 6. Samson sol eorum , vel solis fortitude. Fuit enim virtute
clarus, et liberauit Israel de hostibus. Dalila paupercula,, velsitula .
Booz in fortitudine, siue, in quo robur .
57. Noemi, quam interpretari possumus consolatam, eo quod >
marito, et liberis peregre mortuis, nurum Moabitidem in consola-
tionem suam tenuit.
58. Ruth interpretatur festir.ans. Alienigena enim erat ex po*
52. Othoniel. In nominibus ex leste
Tstnu. Othoniel responsio Dei, v e l reuela•
tio D e i, v e l tempus mei D e i1 v e l signum
Dei . GRIAL .
lb , Aoth. In nom. e x eod. GRIAL.
55.. Hesebon. In nom. e x Rum. co-
gitatio j siue cingulum moeroris . GR.
57. Noemi E x ep. a i Furiam non
longe a fine . GRIAL .
pulo gentili, quae, reliera patria, festinauit transire in terram Israel,
dicens socruî suae , Quocumque perrexeris, pergam.
59. Anna gratia eius interpretatur, quia dum esset prius ste-
rilis natura , postremo Dei gratia foecundata e st. Eli Dens meus.
60. Ophni discalceatus. Fïlius enim fuit Heli, electus in mini-
sterium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit vocabulo . Apostolus
enim ait ; Calceati pedes in praeparationem euangelii pads .
6 1. Et Propheta : Quam speciosi pedes , qui annundant pacem .
Iste ergo discalceatus interpretatur, vt eius nomine veteris testamen-
ti sacerdotium a veteri populo signifîcaretur ablatum.
62. Phinees , frater Ophni,os mutuin interpretatur , quo signi-
ficatur sacerdotii veteris, et doctrinae silentium . Samuel nomen eius
Deus. fessai insulae sacrificium , vel incensum .
63. Saul petitio interpretatur: notum est enim, quomodo he-
braeorum populus eum sibi regem petierit,et accepit non secundum
Deum, sed secundum suam voluntatem .
ба. Dauid fortis manu, vtique quia fortissimus in praelîis fu it.
Ipse et desiderabilis in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat propheta
: Veniet desideratus cunctis gentibus .
65. Salomon trinomius fuisse perhibetur . Primum vocabulum
eius Salomon dicitur,id est, pacificus, eo quod in regno eius pax
fuerit. Secundum nomen Idida, eo quod fuerit dilectus, et ama-
bilis domino. Tertium vocabulum eius Coheleth ,quod graece ap-
pellatur Ecclesiastes, latine Condonator,quod ad populum loqueretur.
бб. Ionathas columbae donum.
67. Absalom patris pax per antiphrasin, eo quod bellum aduersus
patrem gessisset ; siue quod in ipso bello Dauid placatus
60. Vulgata: Et calceati pedes in prae-
paratione euangelii p a d s . AREV.
6 1. Verba Isaiae in Vulgata sunt ;
Quam pulchri super montes pedes annun-
dantis, etpraedicantis pacem, annuncian-
tis bonum etc. Eadem sententia cap. p
Nahun v. 15. Ecce super montes pedes
euangelixantis , et annunciantis pacem .
Ex his Apostolus ad Romanos 10. 15.
Quam speciosi pedes euangelixantium pacem
, euangelixantium bona . AREV.
65. Tribus nominibus. E x comm. Ecoles.
cap a 1. GRIAL .
lb . Trinomius » Ita Grialius in textu :
sed in notis ex aliis excusis sumpsit tribus
nominibus. AREVALVS .
67. Absalon patris p ax. Non e x Hier-
onymo , qui patrem pacis interpretatur >
sed ex Greg. in prolog. psalm. v n . poe-
nit. ( si modo id opus Grcgorii esse ere-
dimus )\sic enim:Absalon patris pax interpretatur
, non quod ei pax vlla cum patre
fuerit: sed quia quantae pacis 9 et patien-
tiae extitit , in eius peruersitate pater
ostendit. GRIAL.
Ruth,
Ephes
Is. 52
Agg. 2
S s 2