
tosa vocatur . Dépiqué animata spiritu per igniculum , dehincprae-
ciso corpori superposita, omne, quod intra cutem,vel alcius ae-
stuat,siue humorem, siue sanguinem, etiocat in superfîciem . Clyster...
5. Pila a pinsendis seminibus, id est, terendis. Hinc et pigmenta,
eo quod in pila,et pilo aguntur, quasi pilagmenta . Est enim
pila vas concauum, et medicorum aptum vsui, in qua proprie pti-
sanae fieri, et pigmenta concidi soient.
6. Varro autem refert, Pilumnum quemdam in Italia fuisse ,
lect- qui pinsendis praefuit aruis:vnde et pilumni, et pistores . Ab hoc
ergo pilum, et pilam inuenta, quibus far pinsitur , et ex eius nomine
ita appellata . Pilum autem est, vnde contunditur , quidquid
in pilam mittitur .
7* Mort art um, quod ibi iam semina in puluerem redacta ,
et mortua condiantur.
8. Coticula est, in qua circumducta colyria resoluuntur; erit
enim lenis. Nam aspera frangi potius, quam resolui, colyrium facit.
saepe Caelius , v t lib. 4. c. 7. Cucurbitae
apponendae leues, quas graeci cuphas vo-
cant, et c. 8. appositio cucurbitae Ieuis,
quam graeci cupham vocant. Isidorum ve-
r o , qui cucurbitas omnes a graecis cuphas
vocari putaret, deceptum Caeliilectione,
idem fatebatur . GRIAL .
Ibid. A suspirio ventosa . Satyricus .
Iam dudum caput hoc ventosa cucurbi-
ta quaerit. E t Theod. Priscianus lib. 2.
c. 6. His cucurbitae ventosae sunt im-
ponendae. Celsus cucurbitas médicinales
appellat. GRIAL .
Ib. Guua a Theod. Prîsciano lib. 2.
part. 2. cap. 16. dicitur cucurbita ventosa
. Sed Isidorus innuit, simpliciter ven-
tosam appellari : et hoc nunc est proprium
hispanorum vocabulum ventosas.
AREVALVS.
6. Pinsendis praefuit aruîs , Ita CC,
herbis tarnen legit Hispanus interpres :
Varro dize , que Pilomino lue vn hombre
en Italîa, que mejor molia yeruas, y fne-
jo r las amasaua, que todos los otros .
Sed quia jrumentopinsendo praefuisse ait
Seruius initio libri ix . , aruis ex libris
retinuimus , v t aruis pro frumentts pona-
tury v t apud Horat. Ne percuncteris, fundus
meus, optime Quincti, - Aruo pa-
scat herrmvan baccis opulentet oliuae,etc.
GRIAL.
Ib. Non arridet, quod pinsendis aruis
idem sit , ac pinsendo frumento . Si
retineatur aruis | malim intelligi , Pilumnum
praefuisse terendis aruis: qui idem
pilum , et pilam inuenerit , quibus far
pinsitur . Suspicio mihi era t, legendum
esse , pinsendis praefuit granis. AREV.
7. MortariumEtymologici alii dictum
volunt, quasi moretarium , quod in eo
fieret moretum. AREVALVS -
8. Coticula . A l. citicula. A . Augustinus
Cotyia. Vilnius lib. j i . c. o. de sale
: Ad haec Hispaniensis eligitur, con-
traque suffusiones oculorum cum lacte
in cotlculis teritur . GRIAL.
lb . Adde Plini um lib. 37. cap. io .
E x achate medici coticulas fa c iu n t. Quod
sequitur apud Isidorum, erit enim lenis ,
fortasse mutandum in laeuis , v e l, vt alii
scribunt, leuis : quamquam vocis lenis ca-
dem significatio esse potest. AREV.
C A P V T X I I .
De odoribus , et vnguentis ,
1. O d o r vocatus ab aere.
2. ïhymiama lingua graeca vocatur, quod sit odorabile . Nam
thymus dicitur flos,qui odorem refert : de quo Virgilius: Redolent•
que thymo fragrantia mella ..
3. Incensum dictum, quia igne consumitur , dum offertur .
4. ‘Eetraidos, formulae incensi in longitudinem porrectae, quae
bJ'os dicitur-
5. Stacie est incensum , quod ex pressura manat, dictum a grae-
cis a,7to Toii s-u^etv, quod est manare, et distillate.
6. Myrobalanum ; quia fit ex glande odorata, de quo Horatius: 3. od. 29,
Et pressa tuis balanus capillis. Oleum est purum, nullique rei ad-
mixtum. Vnguentum vero est omne, quod ex communi oleo con-
fectum, aliarum specierum commixtione augetur, odoris iucundita*
tem sumens, et longius redolens.
7. Vnguenta autem quaedam dicuntur a locis, vt tellnum, cuius
Iulius Caesar meminit, dice ns : Corpusque suaui ielino vnguimus.
Hoc conficiebatur in insula Telo, quae est vna ex Cycladibus .
Cap. xii. n. i . Odor a graeco o^etv ,
quod est olere , originem trahit. AREV.
3. Incensum pro thure antiquius verbum
est , quam nonnulli arbitrantur .
Vide Prudentiana not. a ad num. 151.
AREVALVS.
4. Tetraidos fortasse tetraides ,
vel tetrades . Desidero id vocabulum in
Lexicis tam primae,quam mediae lati-
nitatis . AREVALVS .
5. ccTrè Tov . W . CC. vratad to
S*a£«i> , id est, obtritum . A l. id
est, optimum . GRIAL „
7. Telinum , cuius Iul. Caes. A d li-
bros de analog, haec. refert Fuluius Vrsi-
n us. Sed A . Augustinus non Caesar is Di-
ctatoris, sed Strabonis Tragici verba pu-
tabat , cuius Cicero meminit in Bruto ,
et Fest us in Prophetas, quod senarius ipse
prope integer nobis quoque persuadet. Integer
autem fortasse fuit : Corpusque
suaui Telini vnguine vnguimur . Telini
meminit etiam Tertull. in lib. de pall. ,
e t Athenaeus lib. 15. eap. 15. GRIAL. .
• Ibid. Quia nonnulla vnguenta a'locis
dicuntur, Augustinus, Theophilactus , et
alii existimant, vnguentum pisticum , cuius
mentio fit in Euangelio loannjs cap. 12.
v. 3 . , a Bista , seu Pist a , capite Cara-
maniae, vel prouinciae Cabul apud In-
dos , vél ab alio qüouis loco appellatum .
Vide not. Petri Lazeri ad Brunonem
Astensem in comment, ad Matth. Telinum
vero non a loco vocatum , sed a
foe no graeco , quod graece t»Xi? dicitur,
alii existimant : nam foenum graecum
praecipuum eorum est, ex quibus telinum
componitur . Quidam legunt Corpus
A a 2