
3S4 E T Y M O L O G I A K V M
31. Immolatio ab antiquis dicta,eo quod in mole altaris po-
sita victima caederetur : vnde et mactatio post immolationem est.
Nunc autem immolatio pani, et calici conuenit, libatio autem tan-
tummodo calicis oblatio est.
Eccli. jo. 16. g 2. Hine est illud : Et libauit de sanguine vuae\ sic et secula-
Virg, Acn. 7 rium quidam poetarum : Nunc pateras libate Ioui . Libare enim
proprie fundere est : sumptumque nomen de Libero quodam,qui
in Graecia vsum reperit vitis.
33. Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant an-
tequam ad hostem pergerent.
34. Victimae vero sacrificia, quae post victoriam , deuictis ho-
stibus, immolabantur-: et erant victimae maiora sacrificia, quam ho-
sti'ae . Alii victimam dictam putauerunt, quia ictu percussa cade-
bat , vel quia vincta ad aras ducebatur .
35. Holocaustum illud est, vbi totum igne consumitur, quod
offertur . Antiqui enim quum maxima sacrificia adininistrarenc, so-
lebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant
holocaustomata : oAsv enim graece totum dicitur , xaScris incensio,
et holocaustum totum incensum.
36. Cerimoniae apud latinos dicuntur sacra omnia, quae apud
graecos orgia vocantur , Proprie autem visum est Doctoribus a ca-
31. Immolatio - quod in mole . A .
Augustinus in mola . GRIAL .
Ibid. Placet coniectura A. Augustini,
nam a mola etymon Festus ducit : Im-
molare est mola, id est , farre molito |
et sale hostiam perspersam sacrare . Sed
praestiterit ita reformare eo quod in mola
altari posita etc. AREVALVS .
32. Et libauit de sanguine vuae . Ec-
clesiastici c. ?o. GRIAL.
Ibid. Sicut et quidam poetar. Virg.
Aen. 7. GRIAL.
33. Hostiae apud vet. e Seru. Aen. i.
GRIAL .
Ib. Hue refert Barthius , quod Ionas
Scotus hostias pro hostilibus copiis, si-
ue opibus mire dixerit : Lautamque su-
pellectilem ex caesorum hostiis reporta-
r e t . Vide Aduersaria lib.57. cap. 12. col.
2704. Etymon, quod Isidorus adhibet,
petitum est ex Seruio ad I. Aeneid.v.33 8.,
vt Grialius indicauit. Sed ipse etiam Serums
ad 2. Aen. v. 155. ab hostire hostiam
deducit, quia hostire significat pla-
care . Alii cum Festo ab hostire 9 quod
est ferire . Porro Ouidius lib. 1. Fastor.
v. 335. ita distinguit: Victima , quae dex-
tra cecidit v ictrice , vocatur . - Hostibus
amotis hostia nomen habet . Al. Hostibus
a domitis . AREVALVS •
35. Holocaustum . E x Hieronym. in
Exfich. c. 45. GRIAL .
Ib. Holon. Graec. E x Aug. in ps.64.
GRIAL .
Ib. Tom.I. Patrum Apostolic, pag.56.
in epistoia canonica S. Barnabae ex Isaiae.
cap. 1. v.xi. Plenus sum holocaustomati-
bus arietum 5 et pinguaminibus agnorum .
Confer notam 5 auctarium Ducangii verb.
holocaustoma , et Du-Mortierum verb.
holocautoma : sic enim scribit. AREVAL.
36« Cerimoniae . Seru. Aen. 4. Sane
L I B E R V I . i S j
rendo appellari cerimonias quasi earimonias , eo quod ea,quae in
sacris diuinis offeruntur, in suo vsu carerent homines , quod etiam
nomen in vsu est literarum sanctarum.
3 7. Alii cerimonias proprie in obseruationibus iudaeorum cr e-
dunt: abstinenriam scilicet quarumdam escarum secundum veterem
legem, eo quod obseruantes careant his rebus, quibus se abstt-
nuerint.
38. Sacr'tficium dictum , quasi sacrum factum: quia prece my-
stica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae passionis : vnde
hoc eo iubente corpus Christi , et sanguinem dicimus , quod
dum sit ex fructibus terrae , sanctificatur, et fit sacramentum , ope-
raute inuisibiliter Spiritu Dei, cuius panis , et calicis sacramentum
graeci eucharistiam dicunt, quod latine bona gratia interpretatur.
Et quid melius corpore, et sanguine Christi ?
39. Sacramentum est in aliqua celebratione , quum res gesta
ita fit,vt aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum
est. Sunt autem sacramenta baptismus , et chrisma, corpus, et sanguis
.
40. Quae ob id sacramenta dicuntur , quia sub tegumento
corporalium rerum virtus diuina secretius salutem eorumdem sasciendum
, orgia apud graecos did omnia
sacra , sicut apud latinos cerimoniae dicuntur
. De etym. vid. Vest. GRIAL .
Ib. Alii scribunt cerimonias , alii ce-
remonias , alii caeremonias . In nonnullis
lapidibus exaratum est caerimonia . Pru-
denrius sine diphthongo scripsit praefat.
lib. 1. contra Symmacb. v.5. Immansue-
ta suas v t ceremonias - Gens pagana deo
sperneret agnito . Quod autem Forcelli-
nus ait j Prudentium | malum fere proso-
diae seruatorem , duas priores syllabas
in ceremonias corripuisse , id ita accipiendum
e s t, vt Prudentius consuetudini sui
temporis, quae in multis a veteri more
discrepabat, inseruierit. Et primam
quidem in ceremonia corripi posse, sua-
det etymon a carendo , quod compro-
hant Massurius Sabinus apud Gellium
lib. 4. cap. 9 . , Seruius Sulpicius apud
Maorobium lib. 3. Saturnal. cap. 3 . , et
Augustinus lib. 2. Retractat. cap. 37. In
tandem sententiam faciunt >qui a Qerere
originem trahere ceremonias dicunt : nam
et in carendo, èt in Cerere prima bre-
uis e s t . Originationes ab aliis excogita-
tas persequi non vacat. AREVALVS .
38. Haeretici finxerunt, hunc Isido-
ri locum corruptum esse , quasi omissa
a catholicis fuerint quaedam verba do-
ctrinae de eucharistia contraria . Earn
calumniam dispuli in Isidorianis cap.30.
Dogma catholicum de eucharistia docu-
mento nuper in lucem vulgato confir-
matur in Fragmento Thebaico de prae-
sentia reali corporis , et sanguinis do mini
nostri Iesu Christi in eucharistico sa-
crificio ex insigni codice musei Borgia-
ni de vitis Patrum, quod extat in opéré
De miraculis S.Coluthi etc. studio V.C.
P.Augustini Antonii Georgii Romae 1793.
pag. 57. AREVALVS .
39. Sacramentum est in aliqua cele-
lebrat. E x Aug. ep. 1 19. in principio .
GRIAL .
Ibid. Etiam his verbis haeretici ab