
i 53 ETYMOLOGIARVM
d a . Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotiant quatn maximae
bibliothecae construendae.
2. Primum autem Romae bibliothecas publicauit Pollio, grae-
cas simul, atque latinas, additis auctorum imaginibus , in Atrio, quod
de manubiis magnificentissimum instruxerat.
C A P V T VI.
, . A ,
Qui apud nos Bibliothecas instituerunt.
i . x x pud nos quoque Pamphilus Martyr, cuius vitam Eusebius
Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae Bibliothecae studio
primus adaequare contendit. Hie enim in bibliotheca sua prope tri-
ginta voluminum milia habuit.
2. Hieronymus quoque, atque Gennadius, ecclesiasticos scripto-
res toto orbe quaerentes, ordine persecuti sunt, eorumque studia
in vno voluminis indiculo comprehenderunt.
2. Primum autem Rom. Plin. lib. 7.
çap.^o. Marci Varronis in bibliotheca,
quae prima in orbe ab Asinio Polliore
de manubiis publicata Romae est, vnius
viuentis posita imago e s t . Nam etsi re-
ges illi multo ante Pollionem bibliothecas
instruxerant, non tamen fortasse pu?-
blicarant, hoc est, publicas fecerant. GR.
lb. ApudPlinium legendum prima in
Vrbe , non in orbe , vt habet Grialius.
Concinit Isidorus, Primum autem Romae ,
v e l , vt Lipsiu6 loc. cit, exhibet, Primus .
De imaginibus in bibliothecis eiusdem
Lipsii caput io . est: Imagines in iis doctor
um laudabili more: cui origo ab A -
sinio , Adisis nostra Isidoriana cap, 81,
num. 5. Excusi male distinguant additis
auctorum imaginibus in a tr io , perinde
quasi imagines non in bibliotheca , sed
in atrio aliquo distincto collocatae fue-
rint . Asinius ergo bibliothecas publicauit
in Atrio , scilicet libertatis, vt Suetonius
in August© affirmât, quod de manubiis
Dalmatarum a se victis instruxit.
Quod verbum magis Lipsio cap. 5. arri-
d e t, quam extruxit , quo Suetonius vsus
c s t . Nam Atrium Libertatis longe ante
Augusti, et Pollionis aetatem extructum
fuerat. De hoc Atrio Ouidius 3. Trist,
cleg. 1. Nec m e , quae doctis patuerunt
prima libellis , - Atria libertas tangere
passa sua e s t . AREVALVS .
•Cap.vi. n. 1. Apud nos . E x epist.1^1.
ad Marcellam . GRIAL .
2. Innuit Isidorus , S. Hieronymum,
et Gennadium de iis scriptoribus in suis
Catalogis verba fecisse, quos in suis ha-
berent bibliothecis : quod quidem magna
ex parte verum puto . Barthius lib. 22.
Aduersar. cap. 18. obseruat , studia ab
Gptatiano Porphyrio pro libris, seu scri-
ptis accipi, vt hoc loco ab Isidoro : pro-
secuti sunt, eorumque studia etc. Sic enim
cum nonnullis excusis legit, non persecuti
, quod Grialius praetulit. AREV,
L I B E R VI.
C A P V T V II .
Qui multa scripserunt.
1 . 1^ / l arcus T’erentius Varro apud latinosinnumerabiles libros scri-
psit . Apud graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus :
quod tantos libros ediderit, quantos quisque nostrum alienos scrihere
propria manu vix possit. . . .
2. De nostris quoque apud graecos Origenes in scriptural um
labore tarn graecos, quam latinos operum suorum numero supera-
u it . Denique Hieronymus sex milia librorum eius se legisse fatetur .
j . Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio, vel seien-
tia sua vicit.Nam tantascripsit, vt diebus , ac noctibus non solum
scribere libros eius quisquam,sed nec legere quidem occurrat.
C A P V T V I I L
De generibus opusculorum.
al. p o s s it.
X. O p u s c u lo rum genera sunt tria. Primum genus excerpta sunt:
quae graece scholia nuncupantur,in quibus ea,quae videntur ob-
scura, vel difficilia, summatim , ac breuiter praestringuntur .
2. Secundum genus homiliae s u n t , quas latini verba appellant,
quae proferuntur in populis . Tertium tomi: quos nos libros, vel
volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgus loquuntur : tomi
vero, id est, libri, maioris sunt disputationis . Dialogus est col-
Cap. v u . n. 1. M. T. Varr. apud graec.
Locus est ex Hieronymi libello, qui non
e x ta t, eius tamen earn partem ,quae ad
hunc locum pertinet, refert Ruffin, inuect.
his verbis : M. Terentium Varronem mi-
ratur antiquitas, quod apud latinos tam
innumerabiles libros scripserit . Graeci
Chalcenterum miris efferunt laudibus ,
quod tantos libros composuerit, quantos
quiuis nostrum alienos sua manu descri-
bere non possit. Id cognomen fu it Di-
dymo Alexandrino Grammatico , vt ait
Hesychius in lib. de i i s , qui in discipl.
claruerunt. Hid. Suid. GRIAL .
lb . Tantos . . . quantos pro tot quot :
quae phrasis, sequiori aeuo in vsum in-
ueeta, ad vulgares linguas transiit. AREV.
2. Sex mil. lib.Ita Ruffin, in apolog.,
sed eum Hieronymus mendacii arguit ,
vixque tertiam partem ab Eusebio rela-
tam affirmat. Idem tamen, quod Ruffinus,
tradidit Epiphanias. GRIAL.
3. In versibus bibliothecae Isidori de
S. Augustino eadem expressa est senten-
tia : Mentitur , qui te totum legisse fatetur
Aut quis cuncta tua lector habere
potest} Vbi fortasse reponendum An
quis . AREVALVS .
Cap.vm. n. 1. Opusculorum . E x Hie-
ron. praef. in homil. Orig. in E z e ch .,
quae repetit etiam Ruff, in inuect. GR.
2. Homilia proprie est colloquium,
conuersatio. AREV.