
Apud assyrios autem Bel vocatur quadam sacrorum suorutn ratione
et Saturnus , et sol.
24. Beelphegar interpretatur simulacrum ignominiae : idolum
enim fuit Moab, cognomento B a a l , super montem P h eg o r , quern
latini Priapum vocant,Deum hortorum .
25. Fuit enim de Lampsaco, ciuitate Hellesponti, de qua pulsus
est, et propter virilis membri magnitudinem in numerum deo-
rum suorum eum graeci transtulerunt, et in numen sacrauemnt
hortorum,vnde et dicitur praeesse hortis propter eorum foecmv
ditatem .
26. Be e lzebub idolum fuit Accaron , quod interpretatur vir
muscarum : Zebub enim musca vocatur. Spurcissimum igitur idolum
ideo vir muscarum vocatur, propter sordes idololatriae„siue
propter immunditiam . B e l i a l . . .
27. Behemoth ex hebraea voce in latinam linguam animal sonar,
propter quod de excelsis ad terrena cecidit , et pro merito
suo vt animal brutum effectus sit. Ipse est et Leuiathan , id est,
serpens de aquis, quia in huius seculi mari, volubili versatur astutia.
28. Leuia than autem interpretatur additamentum eorum ; quo-
24. Idolum fuit Moab. E x eod. lib.
de l(yds Hebr. in voce Fogor. , et Os, c,9.,
et Seru, Georg. 4. ad v. Hellespootiaci
seru. tut. P. GRIAL .
lb. Grialius in nota edidit idolum fuit
Moabit arum : reposui Moab : ita enim il-
le , et alii in textu referunt . Historia
Priapi aliter narratur a Prudentio lib. 1.
contra Symmach.v. 102. seqq. Consulen-
dus Galmetus in dissertatione libro Nu-
merorum praefixa, et in Diction, hibl.,
Seidenus de diis Syris , interpretes in
libr. Numerorum , etc. AREVALVS .
16 . Beelzebub. Hier on. Eccles. 10., et
Matth. 10. Idem graecis dvro/ivs , id est,
muscarum depuls o r : quod muscas ab 0-
lympo abegerit trans Alphaeum: siue is
Jupiter , v t Pausanias velle videtur> sine
Hercules fu e r it. GRIAL .
lb. Ioannes Drusius lib. 1. Praeteritor.
Beehebul a iudaeis scribi ait in opprobrium
, et ignominiam idoli, quasi dominus
stercoreus s it . Becmanus-pag. 708.
verb, musca retinet Beelifibul 9 quod est
dominas, aut pr in ceps muscarum . Addit
ex Nazianzeno, Satanam in figura mu-
scae apparuisse . Sicut hodieque , pergit,
eadem specie videri dicitur in vitris 9
aut crystallis. Sed et colebatur olim in
gentilitate in hunc finem , v t muscas
pelleret infestas . Cuius rei dedit specimen
9 quod in templo suo muscam nuilam
superesse fe c e r it. Sicut hodieque in V ?-
netiano palatio nulla esse dicitur, et in
Toletano vnica. Quod si certd est eafa-
ma , omnino statuimus , idolum aliquod
sub palatii limine fuisse conditum . Earn
famam incertain 9 omninoque falsam
puto . Plura de Beelzebub Sanctius comment.
in lib. 4. Reg. cap. 1. v. 5 .9 et Cai-
metus in diction, bibl. AREVALVS .
27. Behemoth. Verba Greg. %i..Mor.
c. 10. GRIAL .
28. Leuiath. E x Greg. 33. c. 13. GR.
lb. Necessaria puto interrogations
puncta, quae in excusis deerant. Leuia-
. than significare hebraicè societatem eorum
ostendit Corderius comment in lob
rum scilicet, nisi hominum ? quibus in paradise seme! culpam prae-
uaricationis intulit : et hanc vsque ad aeternam mortem quotidie
persuadendo adiicit,vel extendit.
29. Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per va-
nas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in cau-
sis elementornm composita esse interpretantur-, sed hoc a poetis
totum fictum est, vt deos suos ornarent aliquibus figuris , quos
perditos, ac * dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur : Q M jmp*
omnino enim fingendi locus vacat, vbi veritas cessât.
30. Saturnus origo deprum, et totius posteritatis a. paganis de-
signatur : hunc latini a satu appellatum ferunt , quasi ad ipsum
satio omnium pertineat rerum, vel a temporis longitudine , quod
saturetur annis. . . ,
31. Vnde eum graeci nomen habere dicunt, quasi ,
id est, tempus, quod filios suosfertur deuorasse, hoc est, annos, quos
tempus produxerit,in se reuoluit, vel eo, quod semina , vnde
oriuntur, iterum redeunt.
3 2. Hunc Caeli patris abseidisse genitalia dicunt, quia nihil
in caelo de seminibus nascitur . Falcem tenet , inquiunt , propter
agriculturam significandam, vel propter annos,et tempora , quod
in se redeant, vel propter sapientiam, quod intus acuta sit.
33. In aliquibus autem ciuitatibus Saturno liberos suos gentiles
immolabant, quod Saturnum poetae liberos suos deuorasse
solitum tradiderunt.
cap. 2. v. 8. Qui parati sunt susdtare Leuiathan
: pro quo Theodotion vertit ,
draconcm , alii magnum cetum . Secundum
literam pro diabo-lo eo loco Leuiathan
accipi, existimat Corderius , qui
de sensu tropologico ex Gregorio Magno
, aliisque Patribus plura addit. AR.
2p. Quaed. autem nomina Deor.
Cic. de natura deor. GRIAL *
lb . De poetis, cultus deorum am-
plificatoribus, dictum supra cap. 7. huius
libri num. 2. AREV.
30. Hunc latini a satu. E x Aug. 7.
de ciuit. c. 19. GRIAL .
lb . Macrobius lib. 1. Saturnal. cap. 10.
Saturnumque a satu dictum etc. Cicero
lib. 3. de natur. deor. cap. 24. Saturnus
est appellants , quod saturetur annis .
Vtraque notatio- nominis quantitati primae
vocalis- , quae in Saturnus longa
est, répugnât. A lii ad hebraea , aut ad
graeca confugiunt , vt originem vocis
quaerant. AREVALVS .
3 1. Vnde et eum graec.Ü Seru.Aen.j.
GRIAL .
Ib. Vel eo quod semin. E x A ug. 7.
de ciuit. c. 19. GRIAL .
32. De falce Satumi Macrobius lib. 1.
Saturnal. cap. 8. ARÊVAL.
33. Hercules in morem inuexit,vt
pro humana hostia sacra de frugibus Saturno
fièrent, et triginta statuae ad hominum
similitudinem effictae proiiceren-
tur in Tiberim . Vide Ouidium lib.
Fastor. v. 621. AREVALVS.