
3 l6 e t y m o l o g i a r v m
cialiter designentur, tamen per Psalmistam, Qui sedes super Cheru-
Ps. 79. v. 2. bin 3 dicitur. | t
27. Sed ideo isti ordines angelorum priuatis nominibus appellantur,
quia hoc ipsum officium in proprio ordine plenius accepe-
runt. Et quum sint omnibus communia , propria tamen haec no-
mina suis ordinibus deputantur • r ..
28. Vnicuique enim , sicut praedictum est, propria officia sunt
iniuncta : quae promeruisse eos in mundi constat exordio . Nam quia
angeli et locis, et hominibus praesunt, per Prophetam testatur An-
Dan. to. 13. gelus, dicens, Pr in ceps regni Persarum restitit mihi.
29. Vnde apparet, nullum esse locum,cui angeli non prae-
sint. Praesunt enim et auspiciis operum omnium.
,jo. Hic est ordo , vel distinctio angelorum, qui post lapsum
malorum in caelesti vigore steterunt. Nam postquam apostatae angeli
ceciderunt , hi in perseuerantia aeternae beatitudinis solidati
sunt. Vnde et post caeli creationem in principio repetitur : Fiatfir-
Gen. i. v.6., mamentum^et vocatum est firmamentum caelum.
et 8- j ! . Nimirum ostendens, quod post ruinam angelorum malorum
h i ,qui permanserunt, firmitatem aeternae perseuerantiae con-
secuti sunt, nullo iam lapsu auersi, nulla superbia cadentes , sed
firmiter in Dei amore,et contemplatione manentes, nihil aliuddul-
ee habent,nisi eum,a quo creati sunt.
32. Quod autem duo Séraphin in Isaia leguntur , figuraliter
t. 6. y.2. veteris, et noui testamenti significationem ostendunt. Quod vero
faciem , et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum, et fu-
tura post mundum scire non possumus : sed media tantum eorum
testimonio contemplamur.
33. Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mun-
di, quae in°sex diebus facta sunt, in praesenti seculo nouimus .
Quod clamant ter Sanctus alter ad alterum, Trinitatis in vna diui-
nitate demonstrant mysterium
28. Nam quia angeli et locis . E x
Gregor. 4. Mor. c .27. GRIAL .
29. Praesunt enim auspiciis operum
omnium . A l. hominum . Heap. c. praesunt
enim,vt aspiciant opera hominum .
GRIAL .
30. Vulgata v.6. Fiat firmamentum :
et v. 8. Pocauitquc Deus firmamentum
caelum. AREVALVS.
32. Veteris, et noui testam. Hieron.
Isa i.6 ., et Orig. horn. 1. in Is. GRIAL.
Ib. Eorum testimonio . Has voces
reiiciebat Chacon , quod apud Hieronym.
non essent .GRIAL .
33. Quia de fab. Hieron. ibid. GR.
C A P V T VI.
De hominibus, qui quodarn praesagio nomen acceperunt.
!. lerique primorum hominum ex propriis causis originem no-
minum habent. Quibus ita prophetice indita sunt vocabula, vt aut
futuris,aut praecedentibus eorum causis conueniant.
2. In quibus tamen manente spirituali Sacramento, nunc tantum
aR literam intellectum historiae persequemur . Vbi autem etymologise
interpretationem non attigimus, solam ipsam etymologiam
in latinum posuimus.
3. Quod autem vnum nomen hebraicum aliter, atque aliter
interpretatur, hoc secundum accentuum, et literarum euenit diuer-
sitatem, vt in variis significationibus nomina commutentur .
4. Adam, sicut beatus Hieronymus tradidit, homo, siue terre-
nus, siue terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro,
et humus hominis faciendi materies fuit.
5. Eua interpretatur vita, siue calamitas, siue, Vae : vita , quia
origo fuit nascendi; calamitas, et Vae, quia per praeuaricationem
causa extitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas.
6. Alii autem dicunt, ob hoc etiam Euam vitam, et calamita-
tem appellatam, quia saèpe mulier viro causa salutis est, saepe ca-
lamitatis, et mortis, quod est Vae .
7. Cain possessio interpretatur : vnde etymologiam ipsius expri-
mens pater eius ait : Cain, id est, possedi hominem per Deum . Idem
et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poe-
nam sui sceleris dederit.
Cap. v i. n. 1. Plerique Omnia fere ex
Hieronymo . GRIAL .
Ib. Quaedam hue faciunt ex iis , quae
in libris De ortu, et obitu Patrum , et
Allegoriarum exponuntur. AREVALVS.
5. A cadendo e.n.s.calamit. Victorin.
iib. de Ort hog. , et Ter► Scaurus , Calarni-
tas antea dicebatur cadamitas . GRIAL.
Ib. Calamitas proprie est calamorum
segetis comminutio 9 et clades a grandi-
ne , seu alia causa . A calamis ergo dicta
calamitas * AREVALVS.
6. Sedulrus in elegia v. et 8. com-
parationem inter Euam , et Deiparana
ita instituit, vt originem mortis ab Eua 9
vitae a Deipara répétât: Sola fu it mulier 9
pa tuit qua ianua letko . - E t qua vita
redit ; sola fu it mulier . AREV.
7. Vnde etymolog. E x Hieron. q. in
Gen. cap. 4. GRIAL .
Ib. Idem et lamentatio. Hieronymus t
Cain possessio, vel acquisitio . Gainan
lamentatio , vel possessio eorum . Vt mi-
rum non sit , si quemadmodum Cainatt