
9* Amphtbrachus , quod in vtraque parte breuem habeat, longa
in medio interiacente : ß^ofyyg enim breuis dicitur.
10. Amphimacrus dicitur, quod duae hinc inde longae habenr
in medio inclusam breuem : ptDtpog enim graece longus dicitur.
al. Bacchia. , 1 1 . Bacchius appellatus est, eo quod eo pede * Bacchica, id
est, Liberi sacra, celebrabantur.
12. Antibacchius , vel Palimbacchius dietus , quia contrarius,
vel iteratus a Bacchio est.
13. Proceleumaticus, eo quod sit ad celeuma canentium aptus.
14. Dispondeus autem, et ditrochaeus, et diiambus dictus,quod
geminis constent iambis, spondeis , vel trochaeis.
15. Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex breui, et
lo n g a ,ex longa, et breui.
1 6. Choriambus vero , quia ex hoc pede compositum carmen
çhoris aptlssimum s it.
17 . Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti:
habent ênim binas longas syllabas, binasque correptas.
1 8. Paeones dicti ab inuentore . Copstant ipsi ex yna longa,
et tribus breuibus : quae longa iuxta nomina eqrum variatim est
constituta.
19 . Epitriti vocati, quod semper tres longas habeant syllabas,
et vnam breuem.
20. Syzygiae autem sunt pentasyllabi, et hexasyllabi pedes.
Et dictae apud graecos a-o'Cvyiat, quasi quaedam declinationes. Sed
hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi , et hexasyllabi;
quia vltra quinque, et sex syllabas non procedunt : vnde non
oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, vt
Carthaginiensium, Hierosolymitanorum, et Constantinopolitanorum .
12. Antibacchius, vel Palimbacchius,
quia iteratus . Romania' codex cum Donato
, quia contrarius : hi antibacchium ,
nostri palimbacchium interpretati sunt .
GRIAL.
13. Ad celeuma canentium. Calcan-
tium volebat Chacon e x Jerem. 25. Ge-
leuma quasi calcantium . Et Hieronymo
Is* 16. Nequaquam in vindemia laetus
vindemiator celeuma cantauit. Et lerem.
48-, « 5 1 . Canenduro alii editiere, hauet
male . GRIAL .
13. Communior scribendi ratio est
proceleusmaticus , vt celeusma r sed et celeuma
in optimis veteribus libris repe-
ritur , et Iulianus Toletanus in opere
De grammatica proceleumaticus quoque
dix it. AREVALVS .
20. Sed hi non sunt pedes . Cicero
in oratore . Iam paeon , quod plures habeat
syllabas , quam tres, numerus a qui-
busdam , non pes habetur . Sect quod
<rv£vyia.( declinationes d ix it , coniuga-
tiones forte tenendum . GRIAL .
2 i . Accidunt vnicuique pedi arsis, et thesis, id e s t, eleuatio,
et positio vocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi al-
terna vice leuentur, et ponantur : v t arma, ar eleuatio est, ma po>
sitio . In his duobus per diuisionem pedes legitimi collignntur.
Aequa diuislo est,quoties arsis, et thesis aequali temporum diui-
sione caeduntur.
22. Dupla, quoties ex his vnus alterum duplo vincit-. Sescupla
vero e s t, quoties vnum alterum sescuplo superat. In simpla enim
eius parte vnum plus inuenitur r in dupla vnum minus habetur.
Sescum enim dimidium dicitur . Eriplum est, quando malor pars
ter continet totum minus , id e s t , t r ia ,e t vnum .Epitritum est,
quando minus continetur a maiore , et eius tertia pars. Caeduntur
vero pedum membra vel per aequalitatem, vel per duplum , vel
per sescuplum, vel per triplum, vel epitritum.
23. Partimur ergo In aequa hos:
Spondeum aeslas.
Pyrrhichium fuga .
Dactylum Maenalus,
Anapaestum Erato.
Dispondeum vt oratores .
Proceleumaticum auicula.
Diiambum propinquitas
Ditrochaeum cantilena .
Antispastum Saloninus.
Choriambum Armipotens.
s in dupla partimur hos pedes:
Trochaeum meta.
Iambum parens .
Molossum Aeneas,
Tribrachyn vt macula .
Ionicum maiorem Iunonius .
Ionicum minorem Diomedes.
21. Accidunt vnicuique pedi arsis,
E Sergio : vide Terentianum. GRIAL .
22. Sescum enim dimid. Sic Longo-
bard, lib r i. Cicero in Oratore : Vt neces-
se sit partem pedis aut aequalem -esse
■ alteri parti, aut altero tanto, aut sesqui
esse maiorem 3 ita fit, vt aequalis dactylus
, duplex iambus, sesquiplex paeon.
V id. Serg. art. 1 . cap. 5. , et Quinctil.
lib. 9. c. 4. GRIAL .
23. Partimur ergo in aequa . Omnia
e x Donato vsque ad Fescenninus. GRIAL,
D 2
In multis mss.
pro exemplis
sunt figurae
breuium , et
longarum , de
quibus n. 29.