
diluuium : näm prius , quam superbia turris illius indiuersos signo-
rum sonos' humanam diuideret s'ocietatem , vna omnium nationum
lingua fuit, quae hebraea vocatur ; qua patriarchae , et prophetae
vsi sunt non solum in sermonibus suis, verum etiam in literis sa-
cris : initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt, deinde plures
gentes, quam linguae , quia ex vna lingua multae gentes sunt
exortae.
2. Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis , quae per lin-
guam fiuntjgenere locutionis illo, quo is,qui eflicit,per id, quod
efficitur, nominatur : sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro
literis .
3. Tres autem sunt linguae sacrae, hebraea, graeca, latina,
quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super
crucem Domini a Pilato fuit causa eius scripta . Vnde et propter
obscuritatem sanctarum scripturarum harum trium linguarum cog-
nitio necessaria est , vt ad alteram recurratur, siquam dubitatio-
nem nominis ,vel interpretationis sermo vnius linguae attulerit.
4. Graeca autem lingua inter ceteras gentium clarior habetur.
Est enim et latinis, et omnibus linguis sonantior, cuius varie-
tas in quinque partibus discernitur: quarum prima dicitur xomi ,
id est, mixta ,siae communis, qua omnes vtuntur.
5. Secunda Attica, videlicet atheniensis, qua vsi sunt omnes
3. De vtilitate linguae graecae, et
hebraicae multa exposita fuerunt ab iis
praesertim , qui sacras literas ex fontibus
ipsis aut explicandas , aut illustrandas esse
contendunt . Neque magnopere dis-
sentire debent,qui Vulgatae versioni plus,
quam satis est, tribuunt. In Clementina
de magistris in pnblicis scbolis praeci-
pitur, not1 professores modo linguae hebraicae
constitui, sed chaldaicae 3 scilicet
propter paraphrasim chaldaicam , seu
Thargum . AREVALVS .
4. De linguae graecae praestantia
praeter plures alias aliorum commenta-
tiones Erasmi, Mich. Neandri etc. extat
oratio Matthaei Bresseri lib. 3. pag. 25.,
et dissertario Cresollii in Mystagogo . Iu-
lianus Toletanus in opéré nuper edito de
grammat, lib. 1. n. 16. haec Isidori verba
transcribit : Graeca lingua inter ceteras
gentium clarior habetur etc. vsque ad
num. 8. , sed cum nonnulla varietate , vt
in quinque partes discernitur . . . aegyptii,
et syn . . . quam; Euius . . . et Cicero ef-
fuderunt, vel alii ceteri . Nonnulli lin-
guam mixtam , seu communem dialectis
aliis antiquis graecis annumerant, quos
Salmasius part. 2. comment, de Helleni-
stica redarguit . Contendit enim , non
esse proprie dialectum : nam apud grae-
cos aliquando demum lingua communis
inualuit . AREVALVS .
5. Qua vsi sunt omnes Graeciae au-
ctores . Vel certe elegantiores, vel Grae-
ciam pro Hellade accepit, de cuius terminis
vid. Eustath. a . w. ad v. Xuhnavoe
<piXov ijov os sXAoe<P/ ctrJct vctiuv. Hieronymus
quoque in quaest. Hebr. Jones,
qui atticis sunt affines , olimque idem fuerunt
, graecos uirhas appellat. De ionib.
Gi'aeciae auctores . ‘Tertia Dorica, quam habent aegyptii, et siculi .
Quarta lonica .Quinta Aeolica, qua sunt aeoles locuti. Et sunt in
obseruatione graecae linguae eiusmodi certa discrimina: sermo enim
eorum ita est dispertitus.
6. Latinas autem lingu-as quatuor esse quidam dixerunt, id
est, Priscam, Latinam , Romanam , Mixtam . Prisca est, qua vetustis-
simi Italiae sub Iano, et Saturno sunt vsi incondita,vt se habent
carmina Salioruin . Latina■, quam sub Latino, et regibus Tusciae
ceteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae
scriptae .
7. Romana, quae post reges exactos a populo romano coepta est:
qua Naeuius , Plautus , Ennius, Virgilius poetae , ex oratoribus Gracchus
, et Cato, et Cicero, vel ceteri sua scripta effuderunt. Mixta,
quae post imperium latius promotum simul cum moribus, et homi-
nibus in Romanam ciuitatem irrupit, integritatem verbi per soloe-
cismos , et barbarismos corrumpens .
8. Omnes autem orientis gentes in gutture linguam,et verba
( inquit) id est, de graecis nascuntur eli-
saei, qui vocantur aeoles . GRIAL .
Ib. Dorica , quam habent aegyptii.
Alexandrini . GRIAL .
Ib. Et siculi . Mendose syri in 0. 1.
GRIAL .
6. Latinas autem linguas quatuor esse
. In quo siquid vitii est, id Isidorus
praestare non debuit; auctor magis quae-
rendus. GRIAL.
Ibid. Ex qua fuerunt xii. tab. Non
quod sub Regibus scriptae, sed quod il-
lorum fortasse lingua , quo plus auctori-
tatis haberent antiquiora verba : quod se
quoque fecisse profitetwr Cicero 2. de le-
gib. Sunt certa verba legum, Quincte,
neque ita prisca , vt in veteribus his, sa-
cratisque legibus etc. GRIAL .
Ibid. Quum varia ratione scriptores
linguae latinae originem, increments,
et diminutionem explicuerint, cur non
lieu erit Isidoro nostro ita varios linguae
latinae status exponere ? Nescio quid vitii
Grialius videtur suspicari . At Chr.
Falsterus in quaest. roman, lib. 1. cap.i.
diuidendi rationem, quam Isidorus tenuit,
commendat, atque erudite iUustrat. Becmanus
quoque in Manuduct. ad ling. lat.
cap. 6. diuisione Isidoriana in suara rem
vsus e s t. Alias diuisiones linguae latinae,
et auctores, qui de eis vberius scripse-
runt, refert Io. Georgius Walchius in
Historia Critica lat. ling. cap. i.,q u o d
est De origine, et fatis latinae linguae.
De duodecim geheribus latinitatis , quae
non ita vulgo erant cognita , ex antiquis-
simis membranis a me , vt puto , primum
editis sermone.n habui in append. 5. ad
Sedulium pag. 426. De carminibus Salio-
rum ex Isidoro, et aliis dissent Tobias
Gutberlcthus De Sa^iis cap. 19.. Vide etiam'
V. C. Marinium in opéré De Actis Fra-
trum Arualium pag. 596., et seq., qui.
suspicatur, S aliorum nomen Arualibus
fuisse promiscue attributuen . AREVAL.
7. Qua Enn.. . . effuderunt. E x C.N.y
sed cum scripta sua absit ab omnibus no-
stris, non displicet lectio a Vulcan, indien
ta ex V. C. effulserunt. GRIAL .
8. De idiomatum origine, et diuer-
sitate , aut congruentia post alios, sed
ita vt longe alios superet, scripsit V. C.
Laurentius Heruas torn. 18., et seqq»
Ideae vniuersi, quae italice prodiit 3 et