
C A P V T VII.
De Contugib. Vi sexum significac, non coniugium, nisi adieceris, vir eius.
а. Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat, et a mare
maritus , quasi mas. Est enim nomen primae positions , quod fa-
Cit in diminutione tnasculus , in deriuatione maritus,
3. Sponsus a spondendo vocatus.Nam ante vsum tabellarum
matrimonii cautiones sibi inuicem emittebant, in quibus sponde-
bant, se inuicem consentire in iura matrimonii, et fideiusscSres dabant.
4. Vnde et admissum est, vt sponsum dicamus virum a spondendo
, et sponsam similiter. Ceterum proprie spondcre velle est.
Ergo sponsus, non quia promittitur , sed quia spondet, et sponsors
dat •
5. Arrabo dicta, quasi arra bona. Quod enim datur pro con-
iugio,bene datur,quia coniugium bonum est . Quod vero causa
fornicationis , aut adulterii, malum est: iccirco arrabo nOn est.
б. Dicta autem arra a re, pro qua traditur. Est autem arra ,
non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re
data, vt compleatur,
7. Prod nuptiarum petitores a procando, id est, petendo dicti.
8. Pronuba dicta, eo quod nubentibus praeest , quaeque nu-
bentem viro coniungit: ipsa est et paranympha, nam nymphaspon-
sa in nuptiis, et nympha pro lauationis officio, quod ad nomen
nubentis alludit.
g. Coniuges appellati propter iugum, quod imponitur matrimo-
Cap. vn. n. 2. Et a mare maritus. Et 8. Pronuba dicta, quod nubentibus
praeest . E Seru. ad v. Pronuba Iuno
Aen. 4. Festus . Pronubae adhibentur nu-
ptis , quae serael nupserunt, matrimonii
perpetuitatem auspicantes . GRIAL .
Ib. Venantius Fortunatus lib.8. carm.
$. vers. 305. Angel us inde tuos repetens
paranymphus honores . Paranymphorum
meminit etiam concilium Carthaginense
IV. cap.13.apud Reginonem lib.2. c.153.
Vide Ducangium . AREVALVS .
9. Coniuges , etc. Omnia ex Agust,
a marte marit. Gothici mendose, vt v i-
detur. GRIAL.
4. Ceterum spondcre prop, velle est.
Vnde sponte . Vid. Varr. lib. 5., et Agell.
lib. 4. c. 4. GRIAL •
5. De arra lib. 5. cap. 25. num.li.
Ex arrabo , graeee uppupdv , factum est
arra per apocopcn.Isidorus ex arra de-
ducit arrabo , vt sententiae seruiat .
AREVALVS.
7, Proci a procando . E Seruio. GR.
nio conitttigendis. lugo enim nubentes subiiri solent propter fu-
turam concordiam, ne separenmr. Coniuges autem verius appel-
lantur a prima desponsationis fide, quamuis adhuc inter eos igno*
retur coniugalis concubitus, sicut Maria Ioseph coniux vocatur,
inter quos nec fuerat,nec futura erat carnis vlla commixtio .
10. Nuptae dictae, quod vultussuos velent: translatum nomen
a nubibus, quibus tegitur caelum .Vnde et nuptiae dicuntur, quod
ibiprimum nubentium capita velantur. Obnubere enim cooperire est.
11 . Cui contraria innuba, hoc est, innupta, quae adhuc vultum
suum non velat.
12. Vxores vocatae, quasi vnxores . Moris enim erat antiqui-
tus, vt nubentes puellae simul venirent ad limen mariti> et postes,
antequam ingrederentur, ornarent laneis vittis, et oleo vngerent.
Et inde vxores dictae , quasi vnxores , quae ideo vetabantur limina
calcare , quod illic ianuae et coeant, et separentur .
13. Matrona est, quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi ma*
lib. 1. de nupt. , et concup. cap. 11 . GR.
lb. De coniugatis fusiuslsidorus lib.2.
de ecclesiast. ofHc. cap. 20. Brissonius
De ritu nupt. pag. 313. admittere non
audet, quod Serai us ad Aeneid. lib. 4.
v. 16 ., et post eum Isidorus hoc loco
de iugo matrimonii tradunt. Albertus Die-
tericus, qui notas adiecit, aduertit, a Gria-
lio laudari Augustinum De nupt. cap.xi.,
apud quern nihil repcrit. Ipse producit
in eandem sententiam Festum , Vlpia-
num, Statium : quorum tamen verba , vt
a it, aliam admittunt interpretationem .
Non tamen censet improbabilem eum
ritum , quern nonnulli de yelo instar iu-
gi intelligunt. Ipse suspicatur, hue trahi
posse 9 quod Seruius lib. 4. Aeneid/v.
374. tradit 9 nimirum de duabus sellis
iugatis, quae fortasse iugum repraesen-
tabant, vel in iugi modum iunctae erant.
De tota hac Isidori sententia plura dissent
luo Carnotensis epist. 173. Expli-
catio de matrimonii iugo, quod attinet
quidem ad christianos, ex ipso Isidoro
loc. cit. desumenda est : Quod autem nu-
bentes post benedictionem a leuita vno
vinculo copul ant u r , videlicet ne comp a-
gem coniugalis vnitatis distump ant. A t
vero quod eadem vitta candido , purpureoque
colore permitcetur, candor quippe
ad munditiam v ita e , purpura ad sanguinis
posteritatem adhibetur etc. AREV.
10. Nuptae . Ead. lib. 2. de ojjic. c. 19.
GRIAL.
Ib. Vultus sues v e len t. Velamen hoc
tenue erat, et lutei coloris : flammeum
vocat Catullus carm. 60. , quern ad locum
Vulpius ex Genes, cap. 20. v. 16.
colligit, morem flammei adhibendi ab
hebraeis vsque deriuatum videri . AREV.
12. Vxores quasi vnxores . . . Moris
enim erat. E Seruio Aen. 4. ad v. Con-
iugis antiq. m. q. h. c. GRIAL .
Ibid. Quae ideo vetabantur limina
calcare . Elegant ratio. Seruius vero ex
Varrone : Ideo, ait, nuptas limen non tan •
gere, ne a sacrilegio inchoarent, si de-
positurae virginitatem calcent rem Ve-
stae consecratam , ad eclog. ym . GR.
Ib. Oleo vngerent. Plinius lib.28. c. 9.
adipe vnetionera fieri consueuisse tradit .
Arnobius lib. 3. aduersus gentes adipali
vnguine , vbi deam Vnxiam irridet his
vnetionibus praepositam . Alias causas,
cur nouae nuptae limen calcare vetaren-
tur , exponit Brissonius De rit. nupt,
pag. 327. et seq. AREVALVS .
13. Matrona . Sup. cap. 5. GRIAL .