
29. Hester librum Esdras creditur conscripsisse , in quo eadem
regina sub figura Ecclesiae Dei populum a seruitute, et morte eri-
puisse scribitur, atque interfecto Aman, qui interpretatur iniqui-
tas, diei celebritas in posteros mittitur .
30. Liber Sapientiae apud hebraeos nusquam est, vnde et ipse
stilus graecam magis eloquentiam redolet . Hune iudaei Philonis
esse affirmant, qui proinde Sapientiae nominatur , quia in eo Christi
aduentus, qui est sapientia Patris , et passio eius euidenter ex-
primitur.
31. Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus filius Siracb
Hierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, composuit , de quo
meminit Zacharias, qui liber apud latinos propter eloquii similitu-
dinem Salomonis titulo praenotatur .
- 32. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod de totius Ecclesiae
disciplina religiosae conuersationis magna cura , et ratione sit edi-
tus . Hic et apud hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur.
33. ludith vero,et Tobias, siue Machabaeorum libri, quibus
nuctoribus scripti sint, minime constat. Habent autem vocabula ex
eorum nominibus, quorum gesta scribuntur.
34. Quatuor libros Euangeliorum quatuor Euangelistae singu-
•lariter conscripserunt.
35. Primus Matthaeus conscripsit Euangelium literis hebraicis,
et sermonibus in ludaea, initians euangelizare ab humana Christi
natiuitate, dicens : Liber generationis lesu Christi,filii Dauid , filii
Abraham : significans, descendisse corporaliter ex semine Patriarcha-
rum Christum, sicut promissum erat in Prop'hetis per Spiritum
sanctum .
30. Liber Sap. E x Hier. praef. , cum
in lib. Prosim. Iesufilio Sirach tribuat,
Augustinum secutus 17. De ciuit. GRIAL .
Ib. Philonis esse affirmant. Hoc magis
tenendum , quam quod idem Isido-
rus in prologo libri Prooemiorum do-
cuerat, Sapientiae librum esse, vel dici
a Iesu filio Sirach editum . Vide notam
Marianae . Intelligit autem Mariana, Phi-
lonem , cui Hieronymus quoque Sapientiae
librum ascribit, non Philonem Ale-
xandrinum esse, sed Biblicum , de quo
frequens in Eusebio mentio . Alii temere
vtrumque Philonem , Alexandrinum , et
Biblicum confundunt. AREV.
31. Librum Ecclesiast.. . . qui liber
apud Latin. Non mirum, si Isidori notate
Salomonis titulum praeferret , cum
Hieronymus ita de eo : Quern hebraicum
(inquit) reperi,non Ecclesiasticum,vt apud
latinos, sed parabolas praenotatum . Cui
iuncti erant Ecclesiastes, et Cantica can-
ticor., vt similitudinem Salomonis non
solum numero librorum , sed etiam ma-
teriarum genere coaequaret. GRIAL •
3 6. Secundus Marcus plenus Spiritu sancto scripsit Euange-
Eum Christi eloquio graeco, in Italia secutus- Petrum , vt discipulus.
Is initium a spiritu prophetali fecit, dicens , Vox clamantis in deser-
to, Parate viam Domino-, vt ostenderet, Christum post assumptio-
nem carnis'Euangelium praedicasse in mundo . Ipse enim Chri-
stus et propheta dictus est, sicut scriptum est , Et Prophetam in 1er. 1. j.
gentibus posui te .
37. Tertius Lucas , inter omnes Euangelistâs graeci sermonis
eruditissimus, quippe vt medicus, in Graecia Euangelium scripsit,
Theophilo Episcopo , initians a sacerdotali spiritu , dicens : Fuit in
diebus Herodis , regis ludaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias ,
vt manifestaret, Christum post natiuitatem carnis, et praedicationem
Euangelii, hostiam fuisse effectum pro salute mundi.
38. Ipse est enim sacerdos , de quo dictum est in psalmis : Tu
es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech . Vbi enim
Christus aduenit, sacerdotium iudaeorum obmutuit : lex , et pro-
phetia cessauit.
_ 3 0 - Quartus loannes scripsit Euangelium vltimus in Asia, in-
cipiens aV e rb o ,v t ostenderet, eundem Saluatorem, qui pro nobis
dignatus est nasci, et pad, ipsum ante secula Dei Verbum esse ,
ipsum a caelo venisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse.
40. Hi sunt quatuor euangelistae, quos per Ezechielem Spiritus
sanctus significauit in quatuor animalibus. Propterea autem qua-
tuot animalia, quia per quatuor mundi partes fides christianae re-
ligionis eorum praedicatione disseminata e s t .
41. Animalia autem dicta sunt, quoniam propter animam hominis
praedicatur euangelium Christi . Nam et oculis plena erant
intus,et foris , quoniam peruident, quae dicta sunt a prophetis ,
et quae promissa erant impleri .
42. Crura autem eorum recta: quia nihil prauum in euange-
h is . Et alas senas, tegentes crura , et facies suas: reuelata sunt enim,
quae tegebantur, in aduentu Christi.
3 6. Et Prophetam In Gen. posuï te.
• GRIAL •
E x I ï ï . , ( } s m Eulg.deJi te.GRIAL.
37-41. Et quae promissa er. impleri.
Graeci sermonis . E x Hier, epist.
ad Damasum 1 4 ; . , sed ibigraecis Euan-
gehum scripsisse dicitur , non in Graecia
E x Neap. c . , A l. in priori. GRIAL.
42. Crura autem eor. rect. E x L x x . ,
Vulg. Pedes eorum re c ti. GRIAL .