
uauit. Secundum librum Coheleth vocauit, qui graëce Ecclesiastes
dicitur , latine Concionator : eo quod sermo eius non specialiter ad
vnum,sicut inProuerbiis,sed ad vniuersos generaliter dirigatur :
docens omnia,quae in mundo cernimus, caduca e sse ,et breuia ,
et ob hoc minime appetenda.
20. Tertium librum Sir-hassirim praenotauit : qui in latinam
linguam vertitur Canticum canticorum : vbi per epithalamium carmen
coniunctionem Christi, et Ecclesiae mystice canit . Dictum
autem Canticum canticorum , eo quod omnibus canticis praefera-
tur, quae in scripturis sacris habentur; sicut quaedam in lege di-
cuntur sancta, quibus maiora sunt Sancta sanctorum.
21. Horum autem trium librorum carmina hexametris, et pen-
tametris versibus apud suos composita perhibentur , vt Iosephus ,
Hieronymusque scribunt.
22. Isaias euangelista potius, quam propheta , edidit librum
suum, cuius omnis textus eloquentia prosa incedit. Canticum vero
hexametro , et pentametro versu discurrit.
23. leremias similiter edidit librum suum cum threnis eius :
quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus, funeri-
busque adhibeantur, in quibus quadruplex diuerso metro compo-
suit alphabetum : quorum duo prima quasi sapphico metro scripta
sunt: quia très versiculos,qui sibi nexi sunt , et ab vna tantum
litera incipiunt, heroicum comma concludit.
24. Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis li-
teris iisdem versus terni incipiunt. Quartum alphabetum simile primo
, et secundo habetur.
20. Vbi per epithalam . Vid. Orig,
horn.s. in Cant.Hieronymo interp.GRIAL .
22. Eloquentia prosa . Vt supra prosa
oratione . A l. eloquentiae prosa . GR.
23. Quos nos lamenta v. eo quod
tristiorib. reb. fiineribusque . Canebantur
fortasse, vti nunc lob verba, ita Isidori
aetate, leremiae lamentationes in ojjicio
dtfunctor. GRIAL .
■ 1b. Et ab vna tantum . E x ep. ad
Paul. Vrbic. GR1AL .
1b. Non recte arguit Grialius , lamentationes
leremiae olim in officiis de-
functorum cani consueuisse : nam Isidorus
loquitur degenere ipso carminis,
quod funeribus adbibebatur, et threnus ,
siue lamentum vocabatur, non de ipsis
leremiae threnis . Vide lib. 1. cap. 39.
Threnus etc. Adhibebantur autem funeri-
bus, atque lamentis: similiter et nunc .
Et cap. 19. huius libri 6. Cui ( hymno )
contrarius est threnus, quod est larncnti
carmen, et funeris . De metris vero iu-
daeorum plures extant eruditae disser-
tationes , vt Xauerii Matthaei, et alio-
rum , quos recensui in dissertatione de
hymnis ecclesiast. n. 17. ARE VAL VS ..
25. Ezechiel, et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti-
esse perhibentur, quorum Ezechiel principia , * et fines multis habet Gr,al>etß)d*
obscuritatibus inuoluta . Daniel vero claro sermone régna orbis
pronunciat, et tempus aduentus Christi manifestissima praedicatio-
ne annotat.
2 6. -Hi sunt quatuor Prophetae , qui maiores vocantur, quia
prolixa Volumina condiderunt.Z./è«’ dtiodecim Prophetarum aucto-
rum suorum nominibus praenotatur, qui propterea dicuntur minores
, quia sermones eorum breues sunt.
27. Vnde et connexi sibimet inuicem in vno volumiue conti-
nentur : quorum nomina sunt : Osee , lohel, Amos, Ab di as, lonas ,
Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, et Ma~
lachias .
28. Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius tex-
tu eiusdem Esdrae, Nehemiaeque sermones pariter continentur . Nec
quemquam moueat, quod vnus Esdrae dicitur liber: quia secundus,
tertius, et quartus non habentur apudhebraeos, sed inter apo-
cryphos deputantur .
25. Ezechiel, et Daniel. idem refert
1. de Eccl. offre, ex Hebraeorum senten-
tia 3 qui haec vaticinia, non ab ipsis va-
tibus scripta , sed ab aliis excepta so-
mniarant . Sed de Ezechiele ne dubitatum
quidem videtur Hieronymi aetate. Contra
Danielis librum refert idem scripsis-
se Porphyrium , confutatumque ab Euseb.,
Apollinario 9 et Methodio . GRIAL .
26. In prologo libri Prooemiorum
Isidorus opinionem graecorum, et lati-
norum sequi videtur, qui libros omnes
prophetarum ab eisdem prophetis, quorum
praeferuntur nomina , compositos
esse affirmant. Vide notam Marianae ad
verba prologi: E x quibus quatuor sunt etc.
AREVALVS.
28. Quia secundus, tertius, et quartus
non habentur apud hebr. Quia Esdrae9
Nehemiaeque sermones in vnum volumen
( v t ait Hier.) coarctant. Ita neque se-
cundiim agnoscunt. A t nobis Nehemias,
idem secundus Esdrae inscribitur.GRIAV.
Ib. Mariana in not. ad prologum
libri Prooemiorum manifeste corrupta
esse censet haec verba, quia secundus,
tertius, et quartus etc. Nam si Esdrae,
et Nehemiae sermones vno libro dican-
tur comprehendi , quod forte Isidorus
hoc loco sequitur, tune non supersunt
très lib r i, qui inter apocryphos nume-
rentur ; sed solum duo , qui vocari soient
tertius , et quartus Esdrae ab iis
scilicet, qui sermones Esdrae , et Nehemiae
in duos libros distinguunt. Natalis
Alexander tom. 2. Histor. eccles.
vet. testam. in sexta aetate dissert. 7.
art. 3. ait, Isidorum , tertium, et quartum
librum Esdrae nomine pariter con-
iungentem , duos dumtaxat Esdrae libros
distinxisse , vnum canonicum , alterum
apocryphum . Verum Isidorus, vt verba
huius numeri praeferunt , clare distingué
quatuor libros Esdrae . Solum ergo
assertio Isidori, vt nunc apparet, vera
esse poterit, si primum , et secundum
Esdrae libros, quos nunc dicimus , libri
primi nomine comprehenderit, eos vero
, quos nos tertium , et quartum vocamus
, in très diuiserit , ac secundum ,
tertiurç, et quartum appellauerit. AREV.