
nitur, vt conuersio sensuum, vel personarum esse noscatur .
1 7. Hymnus est canticum laudantium, quod de graeco in I3-
tinum laus interpretatur •, pro eo , quod sit carmen laetitiae , et lau-
dis . Proprie autem hymni sunt cantus, continentes laudem Dei •
Si ergo sit laus, et non sit D e i, non est hymnus ; si sit et laus,
et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Si ergo et in laudem
, et D e i, et cantatur , tunc est hymnus .
18. Cui contrarius est threnus, quod est lamenti carmen, et
funeris.
19. Alleluia duorum verborum interpretatio est, hoc est, laus
D e i, et est hebraeum. la enim vnum est de decern nominibus,
quibus apud hebraeos Deus vocatur.
2 o. Amen significat vere , siue fideliter, quod et ipsum hebraeum
est. Quae duo verba amen , et alleluia , nec graecis , nec latinis ,
nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua
enunciare. Nam quamuis interpretari possint, propter sanctio-
rem tamen auctoritatem seruata est ab Apostolis in iis propriae linguae
anriquitas -
21. Tanto enipi sacra sunt nomina , vt etiam loan nes in Apo-
calypsi referat, s e , spiritu reuelante , vidisse , et audiuisse vocem
caelestis exercitus, tamquam vocem aquarum multarum,et toni-
truum validorum dicentium, amen, et alleluia : ac per hoc sic opor-
tet in terris vtraque dici,sicut in caelo resonant.
22. Osianna in alterius linguae interpretationem in toto trans-
17. Canticum laudantium. Canticum
laudis Aug. in p s. 39. GRIAL.
lb. Proprie autem hymni . E x eod.
in ps. 72. GRIAL .
lb. De hymnis ecclesiasticis disserta-
tionem praemisi Hymnodiae hispanicae .
AREVALVS .
18 De threnis lib .i. cap.39. num.19.
AREVALVS.
19, Alleluia- - laus Dei . E x Ambr.
in ps. 118. Nam Hieronymus latidate Deum
interpretatur9 v t vocis ratio exposcit 9
ep. 137. GRIAL .
lb. Initio editionis Bignaeanae sunt
quaeda m fragmenta S. Isidori , quae ad
eius Et ymologias videnturpertinere: quorum
vl timum incipit . Alleluia in latinum
sonat etc. Explicantur quaedam voces
hebraicae , vt alleluia, amen , dia-
psalma 9 hosanna 9 vel osanna etc. Eadem
fragmenta repetuntur a Breulio post Ety-
mologias . Fragmentum Alleluia e tc .,
quod ad hoc caput spectat, num.9. inter
appendices reponetur. AREV.
22. Osianna . E x Hier. ep. ad Damas.
145. GRIAL •
lb . In Vulgata scribitur Hosanna .
Diatriben de hebraea voce hosanna Thomas
Maluenda confecisse dicitur in bi-
blioth. Hisp. Nie. Antonli. De varia eius-
dem vocis signîficatione agit Petrus La-
zerus in not. ad comment. S.Brunonis
Astensis in Matth. n. 85. AREVALVS .
ire non potest . Osi enim saluifica interpretatur : anna interiectio'
est,motum animi significans sub deprecantis affeotu .
23. Integra autem dicitur osianna, quod nos , corrupta media
vocabuli litera, et elisa, dicimus osanna , sicut fit in versibus, quum
scandiums. Litera enim prima verbi sequentis extremam prioris ver-
bi veniens excludit, et dicitur hebraice osianna, quod interpretatur
saluifica : subaudiendo vel populum tuum, vel totum rnundum.
24. Offertorium tali'ex causa sumpsit vocabulum . Fertum enim
dicitur oblatio , quae altari offertur, et sacrificatur a pontificibus,
a quo offertorium nominator, quasi propter fertum .
2 j . Oblatio vocatur , quia offertur .
26. Dona proprie diuina dicuntur, munera hominum .
27. Nam munera dicuntur obsequia, quae pauperes diuitibus
loco munerum soluunt: itaque munus homini datur, donum D e o :
vnde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur,
quia manibus vel accipiuntur,vel dantur.
28. Duo autem sunt, quae offeruntur : donum , et sacrficium .
29. Donum dicitur , quidquid auro , argentoque , aut qualibet
alia specie efficitur.
30. Sacrficium autem est victima , et quaecumque cremantur
in ara , seu ponuntur. Omne autem, quod Deo datur, aut dedica-
tu r , aut consecratur . Quod dedicatur, dicendo datur: vnde et appel-
latur. Vnde errant, qui dedicationem consecrationem putant smni-
ficare.
24. Fertum . Fest. Ferctum ( al.fer-
sumi solent pro donis, quae offeruntur
tum ) genus libi dictum , quod crebrius
in templis; et Isidorus sententiam Do-
ad sacra ferebatur . Glossae quaedam la-
»nati Grammatici exprimere videtur,qui
tipae bibliothecae Vaticanae > fertores,fer-
ad illud Terentii in Eunucbo, Quoduis donum
to libantes. GRIAL .
, et praemium a me optato , sic ha-
26. Dona proprie diuina . Sic Goth.,
bet : Donum praemium e s t , et munus praemium
al. De i. GRIAL .
: sed donum praemium diis datur,
Ib. Hoc discrimen inter donum , et
munus praemium hominibus . AREV.
munus obuium non est: certe promiscue
30. Ex Nonio Marcello cap. 4. num.
vtrumque adhibetur . Paulus Dig. lib. vlt.
121. Dedicare est dicere . Ex Cornelio
tit. penult, leg. 19 4 ., et Martianus ibid,
Frontone col.1329. Auctor, latin. Dedicatur
leg. 214. inter donum , et munus itadis-
deo : consecratur , quasi sanctum
tinguunt, vt inter genus , et speciem :
constituttur . Hoc est , dedicatur deo ,
munus dicunt esse donum cum causa ,
quod illi debetur , consecratur, quod pro•
donum, quod nulla necessitate, iure, vel
fanum e s t . Alia discrimina exponitFor-
officio, sed sponte praestatur. Geterum
cellinus in Lexico verbo dedico . AREV.
donaria , de quibus num. seq., speciatim
N n 2