
E T Y M 0 L 0 G I A R V M
persas ab ortu solis: secundum athenienses a sexta hora d ie i: secundum
romanos a media nocte . Vnde et tunc gallicinium est,
id est , gallorum cantus , quorum vox diei ostendit praeconium,
quando et mesonyctius afflatus f it .
$. Dies died a diis, quorum nomina romani quibusdam side-
ribus sacrauerunt . Primum enim diem a sole appellauerunt, qui
princeps est omnium siderum, sicut et idem dies caput est cuncto-
rum dierum.
6. Secundum a luna, quae soli et splendore, et magnitudine
proxima est, et ex eo mutuat lumen . Tertium a Stella Martis, quae
Pyrois vocatur. Quartum a Stella Mercurii, quern quidam Stilbonta
dicunt.
7. Quintum a Stella Iouis, quam Phaethontem a iunt. Sextum
a Veneris Stella,quam Luciferum asserunt: quae inter omnia sidera
plus lucis habet. Septimum a Stella Saturni, quae septimo caelo lo-
cata,xxx. annis fertur explere cursum suum .
8. Proinde autem ex his septem stellis nomina diebus gentiles
dederunt, eo quod per easdem aliquid sibi effici existimarent, di-
centes, habere a sole spiritum, a luna corpus, a Mercurio ingenium,
et linguam, a Venere voluptatem, a Marte sanguinem, a Ioue temfinxit,
quod Gellius ex Varrone de Vm-
bris , siue quibusdam in Vmbria refert;
eos scilicet hora sexta diem inchoare.
Extat hymnus Prudentii ad Gallicinium
Cathemer. hymn. 1 . , vbi quaedam anno-
taui. Mesonyctium pro mediae noctis tempore
legitur in Taurobolio Lugdunensi
apud Muratorium pag. 333. In Act. Inscript.
Franc, tom. 2. pag. 503. seq. ex
eadem inscriptione explicatur vox me-
sonyctium, aut mesonyctius, quae adiecti-
ue a nonnullis graecis adhibetur. In Isi-
dori verbis aliquid fortasse deesse obser-
uatur. AREVALVS .
6. Stella Martis, quae Pyrois. Cha-
coni assensi sumus h ie , v t etiam supra
lib. 3. c. 71.3 cum in libris omnibus vtro-
bique vesper pro Pyrois legatur. GR.
Ib. Quem quidam Stilbonta. Optime
quoque coniecit idem Chacon, cum hie legatur
, Quem quidam candidum circulum
dicunt, candidum glossam fuisse rS j-i'x-
tw ra , vnde ab imperitb lectore sublatum
Stilbonta, additum circulum . Cum Candidas
circulas via lactea Isidoro sit lib.'i.
c. 46. Huius rei magnum argumentum ,
vocem circulum etiamnum a quibusdam
libris abesse. GRIAL .
8. Dicentes, habere a sole spirit. Seru.
Aen. XI. ad v. Nil iam caelestibus vllis
debentem . Superis debemus omnia, donee
viuimus, ideo, quia, vt dicunt Phy-
sici , cum nasci coeperimus , sortimur
a sole spiritum, a luna corpus, a Marte
sanguinem, a Mercurio ingenium , a
loue desiderium , a Venere cupiditates,
a Saturno humorem . V b i, quod ad Io-
uem attinet, Seruius e x Isidoro videtur
corrigendus . Cic. 2. de nat. deor. His in-
teriecta Iouis Stella illustrât, et tempe-
rat. Quem propterea in Somn. Scip. ful-
gorem salutarem appellat. Bed. c. 4. a Saturno
tarditatem . GRIAL .
lb. Sedulius lib. t. v. 17. Quum sua
gentiles studeant pigmenta poetae etc,
AREVALVS.
perantiam, a Saturno humorem : tabs quippe extitit gentilium stul-
titia, qui sibi finxerunt tarn ridiculosa figmenta .
9. Apud hebraeos autem dies prima •unct sabbati dicitur, quae
apud nos dies dominicus est, quem gentiles soli dicauerunt. Sff-
CUnda sabbati secunda feria', quem seculares diem lunae vacant .
’Tertia sabbati tertia feria, quem illi diem Martis vocant. Quartasabbati
quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis .
10. Quinta sabbati quinta feria est, id est, quints a die do-
minico, qui apud gentiles Iouis vocatur. Sexta sabbati sexta. feria
est, quae apud eosdem paganos Veneris nuncupatur . Sabbatum autem
septimus a dominico die est, quem gentiles Saturno dicauerunt,
et Saturni nominauerunt. Sabbatum autem ex hebraeo in la-
tinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requieuisset ab
omnibus operibus suis.
1 1 . Melius autem in vocabulis dierum de ore christiano ritus
loquendi ecclesiasticus procedit : tamen siquem forte consuetudo
traxerit, vt illud exeat ex ore, quod improbat corde, intelligat, ib
los omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines
fuisse, et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum po-
tuerunt, et eminuerunt in hoc seculo, delati sunt eis ab amatori-
bus suis diuini honores et in diebus , et in sideribus : sed prius
a nominibus hominum sidera nuncupata,et a sideribus dies sunt
appellati.
12. A fando autem feriae nuncupatae sunt, quod in eis nobis
sit tempus dictionis, id est, in diuino,vel humano officio fari: sed
ex iis festi dies hominum causa instituti sunt: feriati causa diuino-
rum sacrorum.
13. Partes diei tres sunt: mane, meridies, et suprema.
14. Mane lux matura, et plena: nec iam crepusculum . Et dictum
mane a mano, manum enim antiqui bonum dicebant. Quid
enim melius luce ? Alii mane existimant vocari a manibus, quorum
conuersatio a luna ad terrain e s t. Alii putant ab aere, quia mantis,
id est, rarus est,atque perspicuus.
10. Et Saturni nominauerunt.^«^.
18. cont. Faust. cap. 5. Saturnum impor-
tare conamini, quia eum diem Saturni
gentes appellauerunt. GRIAL .
n . Melius autem in vocab. E x Aug.
in ps. p 3. GRIAL .
12. Alii ferias deriuant a festo 9 alii
a feriendis victimis, alii a ferendis epulis
9 quia in feriis epulationes fiebant .
AREVALVS..
13. Partes diei • E Seru. Aen. 2. GR.
14. Et dictum mane a mano . E Seru«