
166 F T Y M O L O G I A R V M
3 3- Perseum quoque, et vxorem eius Andromedam, posteaquam
sunt mortui 3 in caelum receptos esse crediderunt : ita vt imagines
eorum stellis designarent , eorumque appellare nominibus non eru-
bescerent.
34. Aurigam etiam Ericthonium inter caeli astra collocauerunt,
propter quod vidissent, eum primum quadrigas iunxisse . Mirât!
sunt enim ingenium eius ad imitationem solis accessisse : et propter
hoc nomen eius post mortem inter sidera posuerunt .
3 ) • Sic Calisto , Lycaonis régis filia, dum ab loue compressa,
et fabulose ab Iunqne in vrsae fuisset speciem versa, quae graece
appellatur, post interfectionem ipsius nomen eius louis cura
filio in stellis septentrionalibus transtulit , eamque Arcton : filium
autem eius Arctophylaca appellauit.
36. Sic Lyra pro Mercurio in caelum locata . Sic Centaurus
Chiron , propter quod nutrierit Aesculapium, et Achillem, inter
astra dinumeratus est.
37. Sed quolibet modo superstitionis haec ab hominibus nun-
cupentur, sunt tarnen sidera, quae Deus in mundi principio con-
didit, ac certo motu distinguera tempora ordinauit.
38. Horum igitur signorum obseruationes, vel geneses, vel cetera
superstitiosa , quae se ad cognitionem siderum coniunount,
id est, ad notitiam fatorum, et fîdei nostrae sine dubitatione contraria
sunt,sic ignorari debent a christianis, vt nec scripta esse'vi-
deantur.
39. Sed nonnulli siderum pulchritudine, et claritate pellecti,
in lapsus stellarum caecatis mentibus corruerunt, ita vt per sup-
34- Aurigam etiam Erichthon. Hyg.
lib. 2. GRIAL.
35. Iouis cum filio . Iouis in recto
cam etiam vsus est A rati interpret, et
Petronius ; notas etiam tie Diis Ennianus
Versus .
Iuno , Vesta, Minerua, Ceres, Diana,
Venus, Mars,
Mercurius , Ioui’, Neptunus, Vulcanus,
Apollo . GRIAL .
Jb. Iouis in recto casu extat etiam
apud Apuleium, in Caecilii, et Accii frag-
roentis, in numis veteribus, et apud Hy-
ginum fab. 54., et alias etiam apud Isidorum
. AREVALVS.
38. Cetera superstitiosa etc. ex Cassio-
doro , in cuius nonnullis editionibus ie-
gitur : ad cognitionem siderum coniun-
gunt , id e s t , ad notitiam factorum .
AREVALVS.
39. De astrologis Iudiciariis Tacitus
lib. I. Histor. c. 7. Genus hominum po-
tentibtts ( nonnulli reponunt petentibus)
infidum, sperantibus fa l la x , quod in ci-
uitate nostra et gsetabitur semper, et re~
tinebitur . Hi mathematici vulgo voca*
bantnr, vt supputationes ipsae noxiae,
quas Isidorus nominat, mathesis . AREV.
putationes noxias, quae mathesis dicitur, euentus rerum praescire
posse conentur : quos non solum christianae religionis doctores,
sed etiam gentilium, Plato , Aristoteles , atque alii rerum veritate
commoti concordi sententia damnauerunt dicentes ,confusionem rerum
potius de tali persuasione generari.
40. Nam si ( vt dicunt) genus humanum ad varios actus na-
scendi necessitate premitur, cur aut laudem mereantur boni, aut
mali legum percipiant vltionem ? Et quamuis ipsi non fuerint cae-
lesti sapientiae dediti, veritatis tamen testimonio errores eorum me-
rito perculerunt.
4 1. Orclo autem iste septem secularium disciplinarum ideo aphi-
losophis vsque ad astra perductus est, scilicet vt animos, seculari
sapientia implicatos,. a terrenis rebus abduceret,et in superna con-
templatione collocaret.
L I B E R Q V A R T F S
D E M E D I C I N A .
C A P V T I.
De Medicina. M .. *■ -Fviedicina est, quae corporis vel tuetur, vel restaurât sal litem
: cuius materia versatur in morbis , et vulnêribus .
2- Ad hanc itaque pertinent, non ea tantum,quae ars eorum
exhibet, qui proprie Medici nominantur, sed etiam cibus, et po-
41. Septem secularium disciplinarum :
has adhuc Isidorus explicuit . Sequiori
aeuo grammatica , rhetorica, et dialectica
vocabatur triuium ; arithmetica »
musica, geometria , et astronomia qua-
riuium . Exempla huius significationis
abunde Ducangius profert in Triuio, et
Çuadnuio , aut Çuatriuio , a Boetli quo-
que tempore repetita. Ordo non idem
ab omnibus obseruabatur. Capeila ita
septem illas disciplinas disposuit, gram-
maticam , dialecticam , rhetoricam , geo-
metriam , arithmeticam , astronomiam,
musicam . Isidorus ordinem Cassiodori
tenuit j nisi quod hie primum de musi-
ca egit , turn de geometria disseruit.
AREVALVS .
Cap. I. n. i . Medicina. Caelium Aurelia
num fere secutus est in hoc libro .
GRIAL .
2. Cibus, et potus, et tegumen. A L
cibi, et potus tegmen, et tegumen , A l,
regimen , et tegmen ; nos regimen ex
varietate scripturae tegmen , et teg^-
men irrepsisse putamus . GRIAL .