
2. Versus clicti ab e o , quod pedibus in ordine suo dispositis,
certo fine moderantur per articulos, qui caesa, et membra nomi-
nantur.Qui ne longius pro uoluerentur, quam iudicium posset sus-
tinere, modum statuit ratio, vnde reuerterentur, et ab eo ipso ver-
sum vocatum dicunt, quod reuertatur.
3. Huic adhaeret rhythmus, qui non est certo fine moderatus:
sed tarnen rationabiliter ordinatis pedibus currit: qui latine nihil
Virg. ecl.9. aliud, quam numerus dicitur. De quo est illud : Numeros memini,
v - 45* si verba teuerem.
4. Carmen vocatur , quidquid pedibus continetur: cui datum
nomen existimant seu quod carptim pronunciaretur ( vnde hodie
lanam, quam purgantes discerpunt, carminare dicimus ) , seu quod
qui ilia canerent, carere mente existimabantur.
5. Metra vel a pedibus nuncupata, vel a rebus, quae scribun-
tur, vel ab inuentoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syl-
labarum.
6. A pedibus metra vocata, vt dactylica, iambica, trochaica .
A trochaeo enim trochaicum metrum nascitur, a dactylo dactyli-
cum : sic et alia a suis pedibus. A numero vero hexametrum, pen-
tametrum , trimetrum . Nam senarios versus nos ex numero pedum
vocamus:hos graeci, quia geminos feriunt, trimetros dicunt. He-
xametros autem latinos primum fecisse Ennius traditur, eosque lon>
gos vocat,
7. Ab inuentoribus metra appellata dicuntur , v t , Anacreon ti-
cum, Sapphicum, Archilochium. Nam Anacreontics metra Anacreon
composuit. Sapphica Sappho mulier edidit. Archilochia Archilochus
Cap. xxxix. n. 2. Qui ne longius pro-
uolu. etc. Ksq. ad numerus dicitur 9 Au-
gustini sunt verba 9 2. de ordin. c. 14.
Vidend. idem, 3. de Music. 1. GRIAL.
4. Carmen vocatur. E Seru.Aen.j.GR.
Ibid. Vnde hodie - carminare . Vtitur
eo verbo non semel Plinius, v t lib. 9. c.3 8.
GRIAL .
6. Quia geminos feriunt. Terentian.
Sed ter ferit.ur: hinc trimetros dicitur.GR.
Ibid. Eosque longos . Cifero 2• de le*
gib. Heroicis versibus, quos longos appellat
Ennius. GRIAL .
* jbid. Gellius lib. 18. cap. 15. In ton-
gis versibus, qui hexametri vocantur. Tur-r
nebus in Ciceron. 2. de legibus versus
finem obseruat, ex Cicerone Isidorum ,
non omnino malum , vt ait , auctorem 9
sumpsisse, quod Ennius longos vocaue-
rit hexametros . Giraldus De poet. Li-
uium Andronicum Ennio antiquiorena
statuit: sed addit, controuersiam esse inter
scriptores de eius tempore * et an-
norum numero . Inter fragments Liuii
nonnulti versus hexametri occurrunt :
ac proinde hie ante Ennium versus hexametros
fecisse dicendus est . Confer
A. Gellium lib. 17. cap. 21. AREV.
7. Sotades gen ere Creten. De quo
Suid. et Athenaeus lib. 14. GRIAL*
quidam scripsit. Colophonia Colophonius quidam exercuit . Sota-
deorum quoque repertor est Sotades genere Cretensis. Simonidia
quoque metra Simonides poeta lyricus composuit.
8. A frequentatoribusvt Asclepiadea. Non enim ea Asclepius
inuenitjsed proinde ita vocata sunt,quod eis idem frequentissime.,
et elegantissime vsus s it .
9. A rebus , quae scribuntur, vt heroicum, elegiacum, bucoli-
cum. Heroicum enim carmen dictum , quod eo virorum fortium
res, et facta narrentur. Nam heroes appellantur viri quasi aerei,
et caelo digni propter sapientiam, e f fortitudinem: quod metrum
auctoritate cetera metra praecedit, vnum ex omnibus, tarn maximis
operibus aptum, quam paruis, suauitatis, etdulcedinis aequecapax.
10. Quibus'virtutibus nomen solum obtinuit, vt heroicum vo-
caretur ad memorandas scilicetheroum res. Nam et prae ceterissim-
plicissimum habetur, constatque duobus pedibus, dactylo , et spon-
d e o : ac saepe pene vel ex hoc, vel ex illo, nisi quod temperan-
tius fit vtriusqiie mixtura, quam si instruatur a singulis .
1 1 . Omnibus quoque metris prius est. Hoc primum Moyses in
cantico Deuteronomii, longe ante Pherecydem, et Homerum, ceci-
nisse probatur. Vnde et apparet antiquius fuisse apud hebraeos studium
carminum, quam apud gentiles. Siquidem et lob Moysi tem-
poribus adaequatus hexametro versu dactylo, spondeoque decurrit.
12. Hoc apud graecos Hecataeus Milesius fertur primus .com-
posuisse : vel, vt alii putant, Pherecydes Syrius. Quod metrum ante
Homerum Pythium dictum e s t : post Homerum heroicum no-
minatum.
9. Videtur Isidori aeuo scribi vulgo
consueuisse Aeros pro Heros : natn Vokabularium
nominum per alphabetum
incipit Aeros v ir fo r tis , et sapiens: quo
spectant verba huius num. heroes appellantur
viri quasi aerei etc. , et similia
lib. 8. cap. xi. num. 96. Scriprura sane
probari non potest: sed etymon non ita
absurdum e s t. Sunt enim, qui existiment,
hero as dictos ab d ip , a e r , quia terrestria
non sapiunt, sed supereminent instar ae-
ris . Vide Becmanum De orig. lat. ling,
pag. 525. AREVALVS „
10. Nomen solum obtin. Quamuis
lyricis heroum quoque fa c ta canerentur.
GRIAL .
1 1 . Longe ante Pherecydem. Duo fitere
Pherecydae.Atheniensi antiquiorem fuisse
Syrium ( de quo cap. 3 7. ) vult Strabo
. Contra Suidas, nisi mendum in hoc
haeret. GRIAL .
Ibid. Siquidem lob. Hieron. in prae-
fa t . ad lob. GRIAL .
12. Hecataeus Milesius . Strab. lib. 1.
TrptaTtçct ydp m 7roniriv,i zsct- crxsoi TrupithSev
stç t c pie cov evdoKupurev . eirct smivnv
pitpapievot Xvtrctvreç rè perpov , f g
ÇihaiÇacvTèç T a. 9r91nTjjt.ec cuvsypa^sv c t wept