
tuti sunt autem decimo sexto anno post reges exactos . Dum enim
plebs a senatu, et consulibus pfemeretut, tunc ipsa sibi tribunos,
quasi proprios iudices , et defensores creauit : qui eorum libertatem
tuerentur 3 et eos aduersus iniuriam nobilitatis defenderent, vnde
et defensores dicti, eo quod sibi plebem comtnissam contra ïnso-
lentiam improborum defendant. At contra nunc quidam euersores,
non defensores existunt .
ic). Numerarii vocati sunt , qui publicum nummum aerariis
inferunt.
20. Functi ab eo,quod fungantur honore, et officio aliquo ,
dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus , qui compleuerunt vitae
officia j nihil enim iam faciunt.
21. Municipcs sunt in eodem municipio nati : ab officio mu-
nerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia
sunt: vnde et immunes dicuntur, qui nullum gerunt officium .'
22. Municipales originales dues , et in locum officium ge-
rentes.
23. Decuriones dicti, quod sint de ordine curiae . Officium
enim curiae administrant . Vnde non est decurio , qui summam
non intulit, vel curiam participauit.
24. Curialesmutera iidem et decuriones.Et dicti curiales , quia
ciuilia munera procurant, et .exequuntur.
2 J. Pr inad
cap. 3. num. 29. Verba Isidori, At
contra nunc quidam euer sores etc. , Portasse
ab eo dicta sunt , quia, etsi tune
tribuni non erant, notare tarnen voluit
calamitatem temporum , quibus pro de-
fensoribus plebis euersores subrogati e-
rant. AREVALVS .
19. Numerarii, Extat edictum Egi-
cae Regis in Concil. Tolet. 16 ., vbi Numerarii
muneris mentio f i t . GRIAL .
Ibid. De numerariis est titulus 50.
lib. 12. Cod. Iustin. Vide etiam tit. I.
lib. 8. Cod. Theodos. Forceliinus in Le-
xico verb. Numerarius apud Isidorum
legend um ait, qui publicum numerum aerariis
inferunt : quod mihi non arridet.
AREVALVS.
23. Qui summam non intulit, vel
epriatn non particip. Qua de re ita Chacon
: Qui decurio fiebat, is pro introitu
praestitutam summam inferebat , neque,
antequarcream inferret , curialis erat ; vbi
vero de more nihil inferebatur, non an-
tea curialis dicebatur , quam cum aliis
curiam ingressus de rebus publicis con-
sultaret . Vid. Plin. lib.x. ep. 333. Ant.
Augustinus : Duplex, aiebat, Decurio-
num genus ostendi : alterum honorario-
rum, qui pecunia data honorem asse-
quuntur , sed munere abstinent : alterum
qrdinariorum, qui decurionum munus
exercent, id enim esse curiam partici-
pare. GRIAL.
Ib. Decuriones ex aliorum sententia
dicuntur a decent , vel a deçuria , quod
ipsum est a decern . Ex hoc numéro prima
origo decuriarum » et decurionum •
AREVALVS.
23. Principales magistratus, et duumuirales curialium officio-
rum ordinis sunt. Principales dicti, quod primi sint magistratibus .
2 6. Magistratus vero 3 quod maiores sint reliquis oflficiis .
Duumuirales. . .
2 7. Tabellio vocatus , eo quod sit portitor tabellarum . Idem
exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum, quae gestis pu-
blicantur, scribit.
28. Burgarii a burgis dicti, quia crebra per limites habitacula
constituta burgos vulgo vocant. Vnde et burgundionum <*enti nomen
inhaesit : quos quondam, subacta Germania , romani per castra
disposuerunt, atque ita ex locis nomen sumpserunt.
29. Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio , custodiisque
25. Plerique editi praesint magistratibus
. Grialius primi sint magistratibus .
Malim primi sint magistratus . AREV.
26. Duumuirales . August, in libr. de
gramm. Duumùir , quasi duorum homi-
num vir . Male vero expient quidam li-
bri lacunam , quae est in Çothicis omnibus
. GRIAL .
27. Proprietas verborum ita distin-
guenda est : tabellarius est portitor tabellarum
: tabellio , qui publica instrumenta
, seu tabulas publicas conscribit : exceptor.
scriba , qui dictata excipit, et no-
tarius dicebatur, quia ea notis plerumque
exarabat : scriba 9 qui nomine principis,
aut magistratuum leges, acta, rationes,
vel quiduis aliud perscribit. Priuatorum
horn in um librarii scribarum nomine non
gaudebant. AREVALVS .
28. De burgis, et burgundionibus s\\-
pra cap. 2. num. 99. Titulus 14. cod.
Theodos. lib.7. est De burgariis , qui vi-
dentur illi fuisse, qui in burgis, seu Castellis
prouinciae custodiendae causa col-
locabantur . AREVALVS .
29. Collegiati. De collegiis dicuntur
aliqua in tit. de iure immun, lib. l . Digest.
, sed quae ad hune locum illustran-
dum non sint satis. GRIAL .
Ibid. Difficilis sane locus . Collegiati
enim , vt ex nonnullis inscriptionibus
patet, dicebantur illi, qui in aliquo collegio
erant. Sed Isidorus aliud intelli-
git, scilicet homines incerto pâtre ge-
cïom. IIL
nitos, et ex eorum collegio deputatos>
qui facinus aliquod commiserant. Ducan-
gius obseruat , in edicto Theodorici régis
cap. 69. Collegiatos inter seruos , et
eos ,qui curiae addicti erant, poni : Quis-
qu>s curialem , aut collegiatum , aut ser-
uum,per 50. annos possederit etc. Ad-
d it, non alios videri collegiatos in cod.
Theodos. tit. de Collegiatis, vbi ita ap-
pellantur, qui publico manuariam alî-
quam artem , operam , et ministerium
praebebant : quorum conditionem filii se-
quebantur, proindeque non modo ser-
uilis conditionis , sed etiam vt plurimum
serui natiuitate erant : de quibus riden-
dus Iacobus Gothofredus ad hune titu-
lum . Nondum tarnen ex his plena lux
Isidoro nostro accedit, neque ex eo ,
quod aqud Papiam Collcgiatus quoque
dicitur carpentarius . Quaerendum enim
est genus hominum sordidissimum . Eos
ergo pato collegiatos ab Isidoro voca-
r i , qui lib. xi. cod. Iustin. tit. 17. leg.
vnic. decani, vel collegiati dicuntur : et
tit. 8. lib.2. leg.4. numerus decanorum
ecclesiae constantinopolitanae statuitur .
Hi autem decani, et collegiati erant ve-
spillones, quibus scilicet cura incum-
bebat sepeliendi corpora defunctorum ,
copiatae quoque appellati. Et etiam-
num quidem hoc genus hominum sordidissimum
est : fuisse autem olim , et
alicubi ad hoc triste ministerium depu-
tatos ex custodiis eorum , qui facinus
I i i