
*9* ETYMOLOGÏARVM
2. Ley est constitutio scripta. Mos est vetustate probata consuetudo
: siue lex non scripta . Nam lex a legendo vocata : quia
scripta est. ^ “
3. Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantun-
dem . Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum •
quod pro lege suscipitur, quum deficit lex: nec differt, scriptura
an ratione consistât, quando et legem ratio comrnendat.
4. Porto si ratione lex constat, lex erit omne iam, quod ratione
constiterit, d urn tax at quod religions congruat, quod disciplinae
conuemat, quod saluti profidat. Vocata autem consuetudo, qui* in
commun! est vsu. T
C A P V T IV .
Quid sit ius naturale.
i . X u s aut naturale est, aut ciuile, aut gentium. Ius naturale est
commune omnium nationum,et quod vbique instinctu naturae,
non constitutione aliqua habeatur:vt viri,et feminae coniunctio
liberorum susceptio, et educatio, communis omnium possessio,et
omnium vna libertas, acquisitio eorum, quae caelo, terra, marique
capiuntur. ”
2. Item
aequis partibus distribui solebat. lusti-
f g f originatio , quam Magius damnat,
iortasse ea e s t, quae reperitur lib. 18.
cap. 15. Justitia quasi iuris status. AREV.
2. Andreas Cirinus De vrbe Roma
cap. 39. recipiendum esse negat hoc etymon
, quod lex dicta sit a legende : quod
si verum esset, inquit, non scripta lex
non esset . Verum potuit optime origo
nominis huius inde peti.quod initio lex esset
scripta, et publice !cgeretur,vt multi
aiunt, quamuis postea idem nomen legi
non scriptae fuerit attributum . Vt autem
haec etymologia omni legi possit con-
uenire , a theologis nonnullis explicatur
ne mteriori lectione, et scriptione, vtlex
naturalis a S. Paulo ad Roman, c.a.dici-
tur scripta in cordibus nostris . Alii legem
dictam putant a legendo, id e s t, eli-
gendo , quia, vt ait Cicero lib. i. De legibus,
nos delectus vim in lege ponimus.
Alii cum S. Thema a Uganda etymon legis
deducunt. AREVALVS .
3- Tracta tantundem.l/apleriquc CC
vnus Tarracon. tracta tantum . GRIAL .
1b. Consuetudo autem est i. q. m. c.
E x Iuliano e. 32. D. de legib. Reliqua
ex Tertull. lib. de corona milit. GRIAL .
Ib. Mos autem etc. Proferuntur haec
etiam ab Iuone epist. 79. Isidores tan-
tundem pro tantum saep'e adhibet. AREV.
4. Si ratione lex constat. Ita apud
Tertull. A l. consistât, v t lib. 2. c. 10.,
et apud Gratian. GRIAL .
Cap. iv . n. i. Libérer, susceptio . Ita
meliores C C , non successio . Male enim
ante procreationcm , et educationem successio
collocaretur. GRIAL.
Ib. Berardus vtramque lectionem susceptio
, et successio optimam putat, dum-
modo successions nomine non hereditaria
intelligatur, sed personalis, qua scilicet
filius patri natura succedit vi go-
nerationis. AREVALVS.
L I B E R V. I9J
2. Item depositae rei, vel commodatae restitutio: violentiae per
vim repulsio. Nam hoc, aut siquid huic simile est >. nunquam m-
iustum, sed naturale, aequumque habetur.
C A P V T V.
Quid sit ius ciuile.
i . I us ciuile est, quod quisque populus, vel ciuitas sibi proprium »
humana , diuinaque causa constituit.
C A P V T V I .
Quid sit ius gentium .
1. X u s gentium est sedium occupatio , aedificatio , munitio, bella ,
captiuitates, seruitutes, postliminia ,.foedera, paces, induciae, lega-
torum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohi-
hita: et inde ius gentium, quod eo iure omnes fere gentes vtuntur.
C A P V T V I I .
Quid sit ius militare.
1. I u s militare est belli inferendi solemnitas, foederis faciendi nexus,
signo dato egressio in hostem, vel pugnae commissio . Item signo
dato receptio : item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur
: item stipendiorum modus
honor, veluti quum corona, vel
1 . Vel commodatae restitutio . A l.
commendatae pecuniae, nonperinde recte.
GRIAL .
lb. Nam hoc . Paul. c. 9. de iust. Ius
pluribus modis dicitur , vno modo , cum
id , quod semper aequum , et bonum est,
ius dicitur, vt est naturale . GRIAL .
Ibid. In mss. gothicis legitur vel com-
mendatae pecuniae restitutio . Sed tuto
potest omitti pecuniae, quum iam prae-
cedat r e i . Praeferendum quoque est cum
Grialio commodatae. AREVALVS .
Cap. v. m 1. Ius ciuile. E x Cai. c* 9. de
iust. et tura GRIAL. Tom. 111.
: dignitatum gradus: praemiorum
torques donantur.
Ib. Vel ciuitas. E x c. omnis. de iust.
et iur. D. GRIAL .
Ib. humana,diuinaque causa. Diuina ,
humanaque Gratianus , Est autem posita
coniunctio pro disiunctione, quod neque
iurisconsultis insolens. GRIAL .
Cap.vi. n .i. Foedera,paces . Sallust, in
lugurth. leges, iudicia, foedera, atque paces
. GRIAL .
Cap.VII. n. 1. Stipendiorum modus.
n ine duplicarii, quibus virtutis ergo sti-
pendia duplicabantur : et acre diruti, quibus
detrahebantur ignominiae causa . Eid.
Fest. , et dicer, in Verr. GRIAL .
B b