
10. Ergo intempesta, inactuosa, quasi sine tempore,hoc est,
sine actu, per quem dignoscitur tempus: vnde est , Intempestiue
venisti; ergo intempesta dicitur,quia caret tempore, id est, actu.
1 1 . Gallicinium propter gallos, lucis praenuncios, dictum.
12. Matutinum est inter abscessum tenebrarum, et aurorae aduentum
: et dictum matutinum,quod, hoc tempore inchoante , ma<
ne sit. v
13. Diluculum, quasi iam incipiens parua diei lux . Haec et aurora
, quae solem praecedit.
14. Est autem aurora diei clarescentis exordium, et primus splendor
aeris, qui graece wt dicitur, quam nos per deriuationem au-
roram vocamus, quasi eororam. Vnde est illud, laetus Eois -Eurus
equis, et, Eoasque acies .
C A P V T X X X II .
, I L
De Hebdomada.
.ebdomoda dicta a numero septem dierum , quorum repe-
titione et menses, et anni, et secula peraguntur: erffci enim graeci
septem dicunt. Hanc nos septimanam vocamus, quasi septem luces.
Nam mane lux e st. Octauus autem dies idem primus est, ad quem
reditur, et a. quo rursus hebdomadis series orditur.
C A P V T X XX III.
De mensibus.
\. J-'-Lensis nomen est graecum de lunae nomine tractum . Luna
enim pm graeco sermone vocatur : vnde et apud hebraeos menses
HI
12. Extat hymnus matutinus Pruden-
tii Cathem. 2 ., qui fortasse idem erat,
atque hymnus ad pullorum cantum in
officio gothico . Vide, quae ad eum loc.
animaduerti. AREVALVS.
14. Est autem aurora . E x eod. Aen,
1 1 . Varro tarnen lib. 6. Aurora dicitur
ante solis ortum ab e o , quod igne solis
turn aureo aer aurescit. GRIAL •
lb. Auroram nonnulii ab aurea kora
deriuant. AREVALVS .
Cap.XXXII. n .i. De significatione vocis
mane supra cap. 30. num. 14. AREV.
Cap.xxxm.n.i.De mensibus,et de Concordia
mensium sunt caput 4 ., et 5. li-
bri De natura rerum , vbi quaedam alio
modo exponuntur , atque in hoc capi-
t e , AREVALVS .
L I B E R V. 22Ï
legitim!, non ex solis circulo,sed ex lunae cursu enumerantur,
qui est de noua ad nouam .
2. Aegyptii autem primi propter lunae velociorem cursum ,
et ne error computationîs eius velocitate aecideret, ex solis cursu
diem mensis adinuenerunt : quoniam tardior solis motus facilius
poterat comprehendi.
3. lanuarius mensis a Iano dictus, cui fuit a gentilibus conse-
cratus, vel quia limen , et ianua sit anni. Vnde et bifrons idemla-
nus pingitur : vt introitus anni, et exitus demonstretur.
4. Februarius nuncupatur a Februo , id est, Pluto ne , cui eo men-
se sacrificabatur. Nam Ianuarium diis superis, Februarium diis ma-
nibus romani consecrauerunt. Ergo Februarius a Februo, id est,
a Pluto ne , non a febre, id est, aegritudine nominatus .
5- Martius appellatur propter Martem romanae gentis aucto-
rem, vel quod eo tempore cuncta animantia ad marem agantur,
et ad concumbendi voluptatem.
6. Idem appellatur et mensis nouorum, quia anni initium mensis
est Martius . Idem et nouum ver ab indiciis scilicet germinum:
quia in e o , viridantibus fructibus nouis, transactorum probatur oc-
casus.
7. Aprilis pro Venere dicitur, quasi Aphrodis. Graece enim âtpça-
efmi Venus dicitur, vel quia hoc mense omnia aperiuntur in florem:
quasi aperilis .
8. Matus dictus a Maia, matre Mercurii, vel a maioribus natu:
qui erant principes reipublicae. Nam hune mensem maioribus , se-
quentem vero minoribus romani consecrauerunt.
9. Vnde et lunius dicitur.Ante enim populus in centurias se*
niorum, et iuniorum diuisus era t.
3. lanuarius vel quia limes et ianua .
Hieron. Eiech. 28. lanuarius dicitur, eo
quod apud romanos anni sit ianua. Sed
limes, non limen m omnibus libris le g i,
mirum . GRIAL .
4. Februarius a Fèbruo . A die fe-
bruato Varro : a Februo deo lustratio-
num Macrobius, a februo, hoc e s t, pur-
gamento Çensorinus . Seruium 1. Georg. ,
et Augustinum 18. contra Faust, c. 5.
secutus est Isidorus . GRIAL .
6. Idem appell. mensis nouor. in sa-
Tom. III.
cris libris . GRIAL .
1b. Idem nouum ver ab indiciis. Sera.
Georg. 1. ad V. vere n ouo. A l. ab ini-
tiis . GRIAL .
7. Aprilis . . . q. Aphrodis . Macrob.
lib. 1 . c. 12. Secundum mensem nomi-
nauit Aprilem , quasi Aphrilem a spuma,
quam graeci vocant àçpiv , vnde Venus
creditur orta . GRIAL .
Ib. Vel q. h. m. omnia aperiuntur ia
florem . Quod Varroni p la ça it. GR.
F f