
cap. 12.
ctum , et cohsecfatùm est, iuxta vocabuli interpretationem : dJ1 oj
enim graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum
deductum, aeque apud nos formulam Facit.
14. Igitur omnis forma, vel formula idolum se dici exposcit.
Inde idololatria omnis circa idolum fainulatus , et seruitus. Quidam
vero latini , ignorantes graece, imperite dicunt , idolum ex dolo
sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum diuini nominis
ihuexit.
15. Daemonas à graecis dictos aiunt,quasi J'a.Ytp.eta.t, , id est,
peritos , ac rerum scios. Praesciunt enim futura multa,vnde et soient
responsa aliqua dare.
16. Inest enim illis cognitio rerum plusquam infirmitati hu-
manae, partim subtilioris sensus acumine , partim experientia lón-
gissimae vitae, partim per Dei iussum angelica reuelatione, hi cor-
porum aereorum natura vigent .
17. Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant.
Lapsi vero, in aeream qualitatem conuersi sunt , nec aeris illius
puriora spatia , sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi
career est vsque ad tempus iudicii. Hi sunt praeuaricatores ange-
li,quorum princeps diabolus est.
18. Diabolus haebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in
caeli culmine stare contempsit : sed superbiae pondéré deorsum
corruens cecidit. Graece vero diabolus criminator vocatur, vel quod
crimina, in quae ipse illicit, ad Dèum référât : vel quia electorum
innocentiam criminibus fictis accuser : vnde et in Apocalypsi voce
10 angelica dicitur : Proiectus est accus at or fratrum nostrorum , qui
accus abat illos in conspectu Dei nostri die, ac node.
19. Satanas in latinum sonat aduersarius, siue transgressor :
aiitem contra haec Isidori 9 seu Tertul-
liani potins verba contendit pag. 1 13 6 .9
idolum non esse vocem diminutiuam 9
sed recta fluere ab etJ'opett. AREV.
15. Daemonas. E x Lact. 2. c, 1 4 .9
et Seru, Aon, 3. GRIAL .
16. Inest enim illis cognit. E x August.
2., de Gen.ad lit. cap. 17. GRIAL •
17. Ante transgr. E x eod. lib. 3. c.10.
GRIAL .
Ib. Princeps diabolus e s t. Plerique
promiscue daemonem pro diabolo ac cipiunt
: sed diabolus proprium cognomen
est principis daemonum. Vide interprétés
sacrae scripturae, Maldonatum 9 et
alios. AREV. *
18. Diabol. hebraic. mtrap^uv . Ex
Hieronym. ad Ephes. 6. GRIAL .
1b. Ridicula est etymologia a qiû-
busdam inuenta, quod diabolus dictus
sic 9 quasi a duobus bolis . In Vulgata legi-
tur ante censpectum D e i. AREV.
19. De his confer not. ad Patres
Apost. tom. i . pag. 56. col. 1. AREV.
ipse enim est aduersarius, qui est veritatis inimicus : et semper Sanctorum
virtutibus contraire nititur : ipse et transgressor, quia prae-
uaricator effectus in veritate, qua conditus e st, non stetit : idem
et tentator, quia tentandam iustorum innocentiam postulat: sicut
in lob scribitur.
20. Antichristus appellatur , quia contra Christum venturus
est. Non quomodo quidam simplices inteiligunt, Antichristum ideo
dictum, quod ante Christum venturus sit, id est, post eum veniat
Christus: non sic,sed Antichristus graece dicitur, quod est latine
contrarius Christo : an) enim graece in latinum contra significat.
21. Christum enim se mentietur, dum venerit, et contra eum
dimicabit,et aduersabitur sacramentis Christi , vt veritatis eius
euangelium soluat.
22. Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes vete-
ris l.egis cerimonias restaurare tentabit : sed et ille Antichristus est,
qui negat esse Deum Christum , contrarius enim Christo est :
omnes enim , qui exeunt de eçclesia , et ab vnitate fidei praeci-
duntur,et ipsi Antichristi sunt.
23. Bel idolum babylonium est , quod interpretatur vetus :
fuit enim hie Belus pater Nini primus rex assyriorum, quern quidam
Saturnum appellant, quod nomen et apud assyrios , et apud
afros postea cultum est, vnde et lingua punica Bal Deus dicitur.
20. De Antichristo curiosa quaedam
legere licet apud S. Martinum Legio-
nensem tom. 4. pag. 378., et seq. ex li-
bro de vita Antichristi, qui Adsonis mo.
nasterii Derbensis abbatis creditur , sed
Augustini, Alcuini , et Rabani nomine
circumfertur . AREV.
21. Antichristus Christum se mentietur,
quia nomen Christ! vsurpabit .
Lactantiuslib.7.cap.i9.H/c est autem,qui
appellatur Antichristus-, sed se ipse Christum
mentietur, et contra vefum dimi■
cabit. Vide Prudentium hymn. 6. Ca-
them. v. 1 10. cum comment. AREV.
22. Sed et ille Antichrist. E x Tertull.
praescript. GRIAL.
Ibid. Haec fuit Alambertii dementia
( sic enim ipse earn in epistola 180. ,
et 183. tom. 14. operum posthum. régis
Borussorum Federici II. appellabat) , vt
templum hierosolymitanum iudaeorum
reparari maximopere cuperet , et per
Federicum Borussiae regem tentaret :
ita vaticinium inter christianos celeber-
rimum falsitatis conuincere conabatur .
AREVALVS.
23. Quod nomen apud assyr. E Seru.
Aen. 1. ad v. Qua Belus, et omnes a Be-
lo. s. GRIAL .
lb. Vnde et ling. pun. E x Hieronym.
in Ezech. 23. Idolum Baal, siue B e l, e t ,
vt apertius dicam , Belis, assyriorum religio
est consecrata a Nino , Belis iilio ,
in honorem patris, quem cum Saturno
eundem facit . Is. 46. GRIAL .
Ib. De etymologia, et significatione
idoli builis B e l, aut Beli multa Becmanus
pag. 284. AREVALVS .
'Bb b 2