
quoque bestiàs, necnon et serpentes, volucres, atque delphinas a<J
auditum suae modulationis musica prouocat. Sed et quidquid lo«
quimur, vel intrinsecus venariim pulsibus commouemur, per mu-
sicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.
C A P V T X V I I I .
De tribus partibus musicae .
M 1 ■ 1 -1 »«***<■ P“ ?*™ sunt tres, id est, harmonica, rhythmica, me-
trica . Harmonica est,quae discernit in sonis acutum, et grauem.
Rhythmica est, quae requirit incursionem yerborum : vtrum bene
sonus, an male cohaereat.
a. Metrica est, quae mensuram diuersorum metrorum proba-
bili ratione cognoscit; v t , yerbi gratia , heroicum , iambicum , ele-
giacum, etc.
C A P V T X IX .
De triformi musicae diuisione .
A
!• omnem sonum, quia materies cantilenarum est, triformem
constat esse natura. Prinft est harmonica, quae ex vocum cantibus
constat. Secunda organic a , quae ex flatu consistit. Tertia rhythmica
, quae pulsu digitorum numeros recipit.
2. Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces :aut flatu,si-
cut per tubam, vel tibiamtaut pulsu,sicut per citharam, aut per
quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.
Cap. x v iii. n .i. Quae requirit incur-
sionem verb. s. o. l. Cassiod. quae in con-
cursione verborum diiudicat . Capell.
Quae ad melos pertinet, harmonica di-
c itu r , quae ad numeros rhythmica, quae
ad verba, metrica . GRIAL .
2. Auctores, qui de musica , eiusque
partibus scripserunt, necnon de multis
musicis instrumentis singillatim disserta-
tiones ediderunt, plena manu more suo
recenset Fabricius in Bibliograph. cap.4.
n. 15. et seqq. . quod hie obseruatum
v o lu i, vt etiam in seqq. capitibus prae
oculis habeatur, praesertim quum de instrumentis
musicis ag’etur . Addere licet
e recentioribus Martinium,Eximenufnetc.
AREVALVS.
Cap.xix. n.2. Nam aut voce . E x A u gustin.
in Psal.i'so. et 2. de doct. Christ,
cap. 17. vnde sumpta haec amnia. GR.
lb. Quod percutiendo canorum est •
E x sod. lib .z. de ord. cap. 14. GRIAL .