
i i 4 E T Y M O L O G I A R VM
flagra, et plagae, et flagella: quia cum flatu,et strepitu in corpore
sonant. Nam plagae, quasi flagae: sed plagae, et flag™ primae
positionis sunt: flagella autem per diminutionem dicta.
1 5. Anguilla est, qua coercentur in scholis pueri, quae vulgo
scutica dicitur.
1 6. Fustes sunt, quibus pro criminibus iuuenes feriuntur, ap-
pellati, quod praefixi in fossis stent, quos palos rustici vocant.
17. * Vectes died , quod manibus vectentur: vnde ostia, saxaque
velluntur : sed hi ad poenas legum non pertinent.
18. Virgae sunt summitates frondium, arborumque, dictae,
quod virides sunt: vel quod vim habeant arguendi : quae si lenis
fuerit, virga est, si certe nodosa, vel aculeata, scorpio rectissimo
nomine : quia arcuato vulnere in corpus infigitur.
19. Ictus proprie flagellorum sunt ab agitando vocati.
20. Vngulae dictae , quod effodiant: hae et fidiculae, quia iis
rei in equuleo torquentur, vt fides inueniatur.
rice 7r\a.yii. Flagrum a flagro , quia fla- culis, de quibus mox Isidorus. AREV.
gris caesus flagrat , siue vritur. AREV.
15. Anguilla. Plin. lib* 9. c, 23. Te-
nuissimum ( muraenis ) tergus, contra
anguillis crassius, coque verberari soli-
tos tradit Verrius praetextatos , et ob id
xlicit his multam non institutam . GR.
Ib. Hue faciunt Hesychii verba : Sau-
tctAetf 0 eiat X«po/. AREV.
16. Palos pro sudibus optimi quique
auctores dicunt, pro fustibus etiamnum
hispani * AREVALVS .
17. Vectes . . . saxaque velluntur. Ve-
huntur rnalebat A , Aug. , sed velli ,ve-
hique saxa vectibus passim videmus. GR.
Ib. Sed hi ad poenas leg. n. p. Cur
igitur hic commémoratif A n quia Martyres
vectibus cruciatos saepe legimusf GR.
Ibid. Vectis est bacillus, quo aliquid
suspensum vehitur : adeoque coniectura
Ant. Augustini valde probabilis est.AREV.
iB. Si lenis. A l. si laeuis . GRIAL.
Ib. Quia arcuato vulnere . Verba sunt
Hieronymi, siue Tertulliani p otius. Vid.
inf. lib. 12. c. 5. GRIAL.
Ib. De virgis, et scorpionibus dixi in
comment, ad Prudentium hymn. 1. v.44.
Ilia virgas, et secures 9 et bisulcas vngu-
la s . Ibi etiam, et aliis in locis de fidi-
Et fidiculae . . . vt fides inueniatur
. Vel potius a fidium similitudine. GR.
Ibid. Tabulam ex veris instruments>
quibus martyres cruciati sunt, expressam,
picturis Gallonii de hoc eodem argumen-
to adiunxi post comment. , et indie, ad
Prudentium . Explicationem adhibui in
comment, ad hymn. x i. Peristeph. v .57*
Eandem tabulam hie rursus exhibere non
pigebit, breui expositione addita. Num.i.
exprimitur chirotheca ferrea , quae vn-
gularum species est, in coemeterio Cal-
lepo.dii reperta. Num. 2. vneus ferreus
capiti cuiusdam martyris infixus e coemeterio
S. Agnetis . Num. 3. pecten fer- .
reus , qui extat inter sacras reliquias mo-
.nasterii sancfimonialium ordinis Domi-
nicani S. Mariae Magdalenae in monte
Quirinali. Num. 4 . et :8. ex museo sa-
cro vaticano duo instrumenta deprompsi,
quae inter vngulas videntur referenda .
Num. 5. exhibentur vngulae bisulcae ,
quae asseruantur in basilica S. Petri .
Num. />. plumbatae ex museo sacro vaticano
. Num. 7, , et 9. duo lebetes , in-
sculpti in sepulcris Ss. Victorinae , et Exu-
perantii. De quibus omnibus plura loc.
cit. dix i. AREVALVS .