
ad Rom.
IQ .
34S E T Y M O L O G I A R V M
nostras ad cultum diuinum vinculo seruiendi. Quod verbum com-
positum est a religendo, id est, eligendo, vt ita latinum videatur
religo , sicut eligo .
3. Tria sunt autem, quae in religionis cultu ad colendum Deum
in hominibus perquiruntur, id est,fides, spes, charitas . In fide, quid
credendum, inspe, quid sperandum, in charitate, quid sit amandum.
4. Fides est , qua veraciter credimus id , quod nequaquam vi-
dere valemus . Nam credere iam non possumus , quod videmus •
Proprie autem nomen fidei inde est dictum,si omnino fiat, quod
dictum est, aut promissum . Et inde fides vocata ab eo , quod fit
illud, quod inter vtrosque placitum est, quasi inter Deum, et ho-
minem ; hinc et foedus.
5. Spes vocata, quod sit pes progrediendi, quasi est pes. Vnde
e contrario desperado; deest enim ibi pes , nullaque progrediendi
facultas est, quia dum quisque peccatum amat , futuram. gloriam
non sperat. 6. Charitas graece , latine dilectio interpretatur, quod duos in
se illiget. Nam dilectio a duobus incipit, quod esc amor D e i, et pro-
13. ximi, de qua Apostolus : Plenitudo , inquit, legis dilectio .
7. Maior est autem haec omnibus : quia qui diligit, et credit,
et sperat. Qui autem non diligit, quamuis multa bona faciat,frustra
laborat. Omnis autem dilectio carnalis, non dilecdo,sed magis
amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus
rebus accipi solet.
omnia , quae ad cultum deorum pertine-
rent, diligenter pertractarent, et tam-
quain relegerent, sunt died religiosi, ex
relegendo , vt elegantes ex eligendo . Vt
religio sit vel a religando, vel religendo
, vel relegendo • GRIAL..
Ib. De etymo religionis alia videri
possunt apud Gellium lib. 4. cap. 9. Eius
▼ ôcabuli vim latius patere, et pro qua-
uis pietatis specie erga patriam , parentes
, amicos, et alios adhiberi, ostendit
Carolus Fridericus Walchius in commen-
tatione de religione M. Aurelii impera-
toris in nummis tom. i . Actor. Soc. Lat.
lenensis pag. 213. AREVALVS.
4. Si omnino fiat,quod die. E x C ic .i.
de ojfic. GRIAL .
Jb. Apud Grialium , et alios editos
erat sit illu d : reposui fit illud . De etymo
fidei vide not. ad lib. 5. cap. 24>
num. 17. Variae originationes foederis
explicantur lib. iB. cap. 1. AREV.
5. Quod sit pes. Recte de spe9quae
virtus s i t . Nam spem subdolam qui re-
spexere, spem quasi sine pede interpre-
tantur , vnde in nummis veteribus non
fix a , sed in altitudinem erectis pedibus
fingitur . Aliis spes «Awic e s t . GRIAL.
Ib. Varro lib. 5. de ling. lat. cap. 7 .
spem - ab sponte dcclinari posse putat.
AREVALVS.
6. Verba Pauli sunt, Plenitudo ergo
legis est dilectio. AREVALVS .
7. Omnis autem dilect. Aug. 14. de
ciuit. c. 7. GRIAL •
l i b e r viil 3 4 9
c A P V T I I I .
De haeresi, et schismate.
x. H a e r e s is graece ab electione vocatur, quod scilicet vnusquis-
que id sibi eligat, quod melius sibi esse videtur, vt philosophi peripatetici,
academici, epicurei, et stoici , vel sicut alii, qui peruer-
sum dogma cogitantes, arbicrio suo de ecclesia recesserunt,
2. Inde ergo haeresis dicta graeca voce , ex interpretatione ele-
ctionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda , siue ad suscipien-
da quaelibet ipse sibi eligit. Nobis vero nihil nostro ex arbitrio in-
ducere licet : sed nec eligere,quod aliquis de arbitrio suo induxerit.
3. Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex
suo arbitrio , quod inducerent, elegerunt, sed acceptant a Christo
disciplinant fideliter nationibus assignauerunt. Itaque etiam si angelus
de caelis aliter èuangelizauerit, anathema vocabitur.
4 . Secta a sequendo, et tenendo nominata . Nam sectas dici-
mus habitus animomm , ac instituta circa disciplinant, vel proposb
tum,quod tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes
, quant ceteri.
5. Schisma a scissura animorum vocatum. Eodem enim cultu,
eodemque ritu credit , vt ceteri , solo congregations delectatur
dissidio . Fit autem schisma, quum dicunt homines : Nos iusti sumus,
nos sanctificamus immundos , et cetera similia.
6. Superstitio dicta, eo quod sit superflua, aut superinstituta
obseruatio . Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per
aetatem delirant,et errant superstitione quadam, nescientes, quae
vetera colant, aut quae veterum ignari asciscant.
Cap.ul.n.I. Haeresis graec. E x Hieron.
ad Gal. 5 ., et ad Tit. 3» GRIAL .
2. Inde ergo haer. . . vocabitur. Äv
Tertull. in praescript., apud quern pro in-
dulgere inducere , e x hoc loco reponas
lic e t. Nam ea voce paulo p o s t, alibique
saepius vtitur . GRIAL •
Ib. Sententia ex Tertulliano cit. lib.
de praescript. cap. 6. desumpta, sed non
iisdem omnino verbis. In editionibus corrects
Tertulliaai nunc iam legitur i p
cere 9 quod pro indulgere subrogandum
Grialius aduerterat. AREVALVS .
6. Superstit.yerba Seruii Aen.S. ad v.
Vana superstitio , etc. Est vero Lucretii
locus , ad quern rèspexit, lib. 1.
Humana ante oculos foede quum
vita iaceret,
In terris oppressa graui sub relli-
gione,
Quae caput a caeli regionibus os ten;
debat,