
3. Possessiua vocantur, eo quod nos aliquid possidere osten-
dnnt • nain dum dico meus , tuus, definio, aliquid meum esse , vel
tuum. Relatiua dicuntur, quia ad interrogationem referuntur , vt
qua est* respondetur , is est. Demonstratiua, eo quod habent de-
monstrantis significationem . Aliquem enim praesentem his demon-
stramus : vt hie, haec, hoc, quae tria et articuli nominantur.
4. Articuli autem dicti, quod nominibus arctantur, id est, col-
ligantur, vt quum dicimus , hie orator. Inter articulum autem , et
pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini iun-
gitur , vt hie sapiens . Quum vero non coniungitur, demonstratiuum
pronomen est : v t, hie, et haec, et hoc .
5. Omnia autem pronomina aut primigenia , aut deductiua
su n t. Primigenia dicta sunt, quia aliunde originem non trahunt.
Haec viginti vnum sunt. Finita tria : ego, tu , ille . Infinita septem,
quis, quails , talis, quantus , tantus, quotus , totus . Minus quam finita
sex : iste, ipse, hie, is , idem , sui . Possessiua quinque : meus,
tuus, suits , noster, vester . Reliqua autem deductiua dicuntur : quia
ex illis deducta, atque composita existunt : vt quispiam , aliquis, etc.
C A P V T IX.
De Verbo .
I . y erbum dictum , eo quod verberato aere sonat : vel quod
haec pars frequenter in oratione versetur . Sunt autem verba mentis
signa, quibus homines cogitationes suas inuicem loquendo demonstrant
. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum factum
, dictumque personae . In persona verbi agentis , et patientis
significatio est. Nam scribo agentis personae factum est. Item scri-
bor personae factum indicat, sed eius, a quo patimur .
3. Quae tria et articuli n. Sergius .
Haec nonnulli etiam pronomina articu-
laria vocant , eo quod more graecorum
cum nominibus declinantur . GRIAL .
5. Infinita s^fslemWÉM& nomina ab
aliis dicuntur. Sed cum Isidoro faciunt
Charisius, Diomed., Seru. , et D. Augustinus
, G R IA L .
Cap.ix.n.2. Verbuna^eo quod verberato.
E Seru. ad art. Don. 9 sed improbat Quin-
ctil. 1. 1. c. 5* Quae de perfect a forma
leguntur in impressis 9 a Longobardicis
quibusdam recte aberant. GRIAL .
Ibidem . Quaedam de perfecta forma
leguntur in impressis, vt ait Grialius:
sed infra num. 3. post verba 9 quid aga-
mus 5 vt ex variis lectionibus animaduer-
tes v AREVALVS . ■
2. Verborum genera duo sunt : grammaticorum , atque rheto-
rum . Grammaticorum in tria cadunt tempora : praeteritum , praesens
et futurum , v t , fe c it, fa c it, fa c ie t. Rhetorum autem vniuersa
oratio . Verba dicuntur, veluti, verbis bonis nos cepit, verba bona
habuit. Vbi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed
vniuersa oratio est. Verborum species sunt formae,modi, coniuga-
tiones, et genera.
3. Formae verborum inde dictae,eo quod nos ad vnamquam-
que rem informent: per has enim ostendimus, quid agamus . Nam
Meditatiua dicta a meditantis sensu , vt lecturio , id est, legere vo-
lo . Inchoatiua post meditationem ab inchoantis indicio, vt calesco .
Frequentatiua a saepius agendo, vt lectito, clamito. Formae enim
sensum tenent : modi declinationem . Nam nescis, quid sit declina-
tio , nisi prius didiceris, quid sit sensus.
4. Modi dicti ab eo,quemadmodum sint in suis significationibus .
Indicatiuus modus dicitur, quia significationem indicantis habet,
vt lego. Imperatiuus, quia sonum habet imperantis, vt lege . Opta-
tiuus, quia per ipsum optamus aliquid agere,vt vtinam legerem .
Coniunctiuus , quia ei coniungitur aliquid , vt locutio plena s it .
Nam quando dicis, quum clamem , pendet sensus : quod si dicam,
quum clamem, quare put as , quod taceam ? plenus est sensus.
5. Infinitus dicitur , eo quod tempora definiens, personam ver-
bifnon definit: vt cl am are, clamasse . Cui si adiungas personam:
cl amare debeo, debes, debet, fit quasi finitum. Impersonalis dicitur,
quia indiget persona nominis , vel pronominis, vt legitur, addis
personam a me, a t e , ab illo , et plene sentitur. Sed infinitus modus
persona tantum verbi e g e t . Impersonalis vero vel pronominis
persona, vel nominis.
6. Coniugatio dicitur, eo quod per earn ad vnum sonum mul-
ta coniungantur . Docet enim , in quam syllabam exeat futurum
tempus,ne per imperitiam quis dicat legebo pro legam . Harum
prima, et secunda mittunt futurum tempus in bo , et in bor: tertia
in am, et in ar ,
3. Lecturio , ici est, legere volo . Sic
Longobnrd., et Seruius : Vna meditatiua
forma est, quae non agere nos aliquid,
sed adhuc veile agere ostendit , vt est
lecturio : significat enim non lego , sed
legere volo . GRIAL .
4. Coniunctiuus . Seruius : Ideo dictus
est coniunctiuus, quia in loquendo , cum
solus elocutionem implere non possit,
coniungit sibi indicatiuum . GRIAL .
C 2