
102 E T Y M 0 L 0 G I A R V M
T4 -_ Doctrinalis dicitur scientia, quae abstractam considérât
quantitatem .Abstracta enim quantités dicitur, quam intellectu a ma*
teria séparantes, yel ab aliis accidentibus , vt est par, impar, vel
alia huiuscemodi, in ,soia ratiocinatione tractamus. Cuius species
sunt quatuor, arithmetica, geometria, musica, astronomia,
* 5fa, Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum
se . Geometria est disciplina magnitudinis immobilis , et for-
marum . Musica est disciplina , quae de numeris loquitur, qui ad
aliquid sunt his, qui inueni.untur in sonis. Astronumia -est disciplina
j quae cursus eaelestium , siderumque figuras contetnplatur o-
mnesjct habitudines stellarum circa se, et circa terram indagabili
ratione percurrit,
1 6. Porro actuahs dicitur , quae res proposîtas operationibus
suis explicat ; cuius partes sunt très, moralis, dispensatiua, et ciui-
lis . Moralis dicitur , per quam yiuendi mos Konestus appetitur,
et instituta ad virtutem tendentia praeparantur , Dispensatiua dicitur,
quum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur . Ciuilis
dicitur, per quam totius ciuitatis vtilitas administratur.
C A P V T XXV,
De Isagogis Porphyrii ,
i • - P o s t p h ilo so p h ia e d e fin itio n e s , in q u ib u s g e n e ra lite r om n ia
e o n t in e n tu r , n u n c I s a g o g a s P o r p h y r ii e x p e d iam u s , Isagoga q u ip p e
g r a e c e , la tin e in t r o d u c t io d i c i t u r , e o rum s c i l i c e t , q u i p h ilo so p h iam
in c ip iu n t : c o n t in e n s in se d em o n s tra tio n em p r im a rum ra t io n um
d e q u a lib e t r e , q u id s i t , su aq u e c e r ta , a c su b s tan tia li d e f in it io n e
d e c J a r a tu r ,
2. Nam posito primo genere, deinde species, et alia, quae vi-
cina esse possunt, subiungimus , ac diseretis communion’ibus sepa-
ramus, tamdiu interponentes differentias, quousque ad proprium
£ius, de quo quaerimus, signata eius expressione , perueniamus, vt
puta: Homo est antmal rationale,mortale, terrenum,bipes, risus cap a x .
3. Genus animal quum dictum est,.substantia hominis declaim.
Astronomia est disciplina etc. re- nomia: ex quo legi posset cursus caelepetitur
haec descriptio .cap. 24. lib. j . , stium siderum, et figuras contemplatur,
desumpta ex Cassiodoro lib. De astro- AREVALVS .
rata est. Est enim ad hominem genus animal, sed quia late pa-
tebat, adiecta est species, terrenum : et iam exclusum est id , quod
aut aethereum , aut humidum. Differentia vero , vt bipes, quae propter
animalia posita est, quae multis pedibus innituntur .Item rationale
propter ilia, quae ratione egent:mortals autem propter id,
quod angelus non est.
4, Postea diseretis , atque seclusis communfonibus, adiectum
est proprium in parte postrema ; est enim solum hominis , quod ri-
de t: sic perfecta est * omni ex parte definirio , ad hominem decla- Grial, et alii
randum .Cuius disdplinae definitionem plenam existimarunt A risto-omnis-
teles, et Tullius ex genere , et differentiis consistere.
5- Quidam postea, pleniores in docendo, eius perfectam sub-
stantialem definitionem in quinque partibus velut in membris suis
diuiserunt. Quarum prirna est de genere, secunda de specie , tertia
de differentia, quarta de proprio, quinta de accidente.
6. Genus, vt animal, Est enim vocabulum generale, et commune
omnium animam habentium . Species, vt homo. Est enim
specialitas, qua separatur a ceteris animantibus.Differentia ,v t rationale
, mortale, His enim duobus differt homo a ceteris .
7. Quum enim dicitur rationale, discernitur ab irrationabilibus
mutis , quae non habent rationem . Quum mortale, discernitur ab
angelis, qui nesciunt mortem . Proprium, vt risibile . Homo est e-
nim, qui ridet, et hoc praeter hominem nullius animalis e s t , Accident,
vt color in corpore , doctrfna in animo .
8. Haec enim temporum varietate et accidunt, et mutantur :
et est ex omnibus quinque partibus oratio plena sententiae, ita .-
Homo est animal, rationale, mortale, risibile, boni, malique cap a x :
sic etiam in omni oratione substantiali tamdiu interponere debemus
species, et differentias, quamdiu seclusis omnibus , quae hoc idem
possunt esse, ad id perueniatur, vt proprietas iam certa teneatur.
9 ■ Isagogas autem ex graeco in latinum transtulit Victorinus
orator , commentumque eius quinque libris Boetius edidit.
Cap. XXV. n. 9 , Transtulit Victorin.
Poet. Dialog. 1. Rogo , vt mihi explices
id, quod Victorinus, orator sui temporis
ferai doctissimus , a Porphyrio per
eteaywySv , id e s t, per ihtroductionem ’
in Aristotelis categorias dicitur transtu-
Usse. GRIAL ,
lb . Boetius , et Boethius vulgo scribi
solet. V. C . Marinius in Act. Arual.
Pag* J95- ostendit, veram scribendi rationem
esse Boethus, v t legitur in an-
tiquissimis inscriptionibus . Sed , vt ipse
fatetur, iam seculo v .,'e t v i . Boetius,
et Boethius scribebatur . AREVALVS.