
5. Chorus est multitude) in sacris collecta : et dictus chorus,
quod initio in modum coronae circum aras starent, et ita psalle-
rent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistit,
quia si charitatem non habeat, respondere conuenienter non potest.
6. Quum autem vnus canit,graece monodia, latine sincinium
dicitur : quum vero duo canunt, bicinium appellatur, quum multi,
chorus. Nam chorea ludicrum cantilenae r vel saltationes das-
sium sunt.
7. Antiphona ex graeco interpretatur vox reciproca, duobus
scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato , siue de
vno ad vnum,quod genus psallendi graeci inuenisse traduntur.
8. Responsoriós itali tradiderunt : quod inde responsorios cantus
vocant, quod , alio desinente , id alter respondeat. Inter responsorios
autem, et antiphonas hoe differt, quod in responsoriis vnus
versum dicit,in antiphonis autem versibus alternant chori.
9. Lectio dicitur, quia non cantatur , vt psalmus, vei hymnus,
sed legitur tantum . Illic enim modulatio, hie sola pronunciatio
quaeritur .
10. Canticum est vox cantantis in laetitiam.
x i . Psalmus autem dicitur , qui cantatur ad psalterium, quo
vsum
5. Alii chorum a concord. E x Aug.
in ps. 87. GRIAL .
Ib. Non absurdum fortasse est etymon
chori a corona : nam veteribus g-s-
(petvo? xopuvU vocabatur , Quamquam hoc
magis probat , coronam esse a choro,
quam chorum a corona . Confer cap. 3.
lib. 1. de eccles offic. 9 et not. AREV.
6. Latine Sincinnium . Fest. Sincinnium
cantionem solitariam . Agellius
lib. 20. c. 2. Qui rectius locuti sunt*
Sincinnistas litera « gemina dixerunt .
Sincinnium enim genus veteris cantio-
nis fuit : et paulo post . Accius poeta
Siricinnistas appellari ait nebuloso nomine,
quod Sincinnium cur diceretur,
ei obscurum esset . Sed quoniam assam
vocem Asconius, et Nonius solam interpret
ant ur j assicinium, vt assipondium ,
dictum suspicabatur Chacon . Sicinium
apud Rabanum . GRIAL -
lb . Vel saltationes classium . Ita vetustiores
libri : al. psaltationes plausuum.
Neap. Ludicrum cantilenae, vel plausuum,
sine voce saltationes . GRIAL .
Ib. Scribitur sincinium , sicinium , et
sicinnium . Etymon vocis ducitur a sine,
et cano, quia erat cantus sine tibiis ac-
cinentibus . Alii deducunt a se , et cano.
In glossario Arabico-latino sicinium est
quasi singularis cantilenae vo x , id est,
quum vnus canit, quod graecis monodia
dicitur . In glossario Saxon . Aelfrici :
Monodia , latersicinium, quasi solicinimn.
Ex quo colligi possit, sicinium esse qua-
&i solicinium . AREVALVS.
8. Responsorios . Vel responsoria , m
troque enim modo loquitur in lib. de off y
et in regul. monaeh. c. de off. GRIAL.
10. Canticum est vox . E x Hilar, in
prolog. ps. GRIAL .
11. Psalmus autem . E x Aug. in ps.\>
GRIAL .
vsum esse Dauid prophetam in magno mysterio, prodit historia .
Haec autem duo in quibusdam psalmorum titulis iuxta musicam
ar-tem alternatim sibi apponuntur.
12. Nam canticum psalmi est, quum id , quod organum modu-
latur , vox postea cantantis eloquitur . Psalmus vero cantici, quum ,
quod humana vox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur .
Psalmus autem a psalteria dicitur, vnde nee mos est, ex alio opere
eum componi.
13. Tres autem gradus sunt in cantando : primus succentoris,
secundus incentoris, tertius accentoris .
14. Diapsalma hebraeum verbum quidam esse volunt, quo si-
gnificatur semper, id est, quod ilia, quibus hoc interpouitur , sem-
piterna esse confirment.
i j . Quidam vero graecum verbum existimant, quo significatur
interuallum psallendi, vt psalma sit , quod psallitur : diapsalma vero
interpositum in psallendo silentiutn : vt quemadmodum sym-
psalma dicitur vocum copulatio in cantando, ita diapsalma disiun-
ctio earum, vbi quaedam requies disiunctae continuationis osten-
ditur.
16. Vnde illud probabile est, non coniungendas sententias in
psallendo, vbi diapsalma interpositum fuerit, quia ideo interponi-
12. Nam canticum psalm. E x eodem
Hilario, v e l Ruff. GRIAL .
13. Primus succentoris . Permutari
volebat haec Chacon , v t esset primus incentoris
locus 9 ex Farr. 1. de re rust,
cap. 2. Vt dextra tibia alia, quam sinistra,
ita tamen vt sit quodammodo con-
iuncta, quod est altera eiusdem carmi-
nis modorum incentiua , altera succen-
tiua . Et quidem licet adiicias ( inquaprf')
pastorum vitam esse incentiuam -, agri-
colarum succentiuam . Sed ecclesiarum
morem secutum Isidorum , in quibus qui
cantum incipit, succentor dicitur , veri-
similius e s t . Cod. Neap, infimus succentoris
. GRIAL .
Ib- Lib. 7. cap. 12. hoc ordine col-
locantur praecentor , succentor, concenter
s qui est accentor. Praecentor autem
idem videtur esse, atque incentor. Cer-
te coniectura ex illo cap. 12. vehemen-
‘turn. III.
ter comprobatur . AREV.
14. Diapsalma quidam hebraeum esse
volunt . Neque hoc ( opinor) quisquam
ante hido rum , neque Isidorus ipse pro-
fee to d ix it y qui toties apud Hieronymum
leger a t , quod in Hebraeo est 'fSm sela ,
id Lxx., Theodotionem , et AquiUm S t i -
-pxXjux, Quinctam vero editionem semper
reddidisse .P id . ep. ad Marcell.ir%.
GRIAL .
Ib. Diapsalma verbum quidem graecum
e s t: sed Isidorus fortasse , vel alius
ante ipsum hoc voluit, vt graeci ex ver-
bo hebraeo se la , quod est semper, diapsalma
corrupte fecerint. De varia si-
gnificatione vocis s e la , vel saelah plura
Becmanus pag. 9J2. Vide etiam Nico-
laum du Mortier in.Etymol. sacr. grae-
co-latin. verbo diapsalma . AREV.
i j . Quidam vero . E x Aug. in ps.a.
GRIAL .
N «